Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. petunt fullones, sarcinatores petunt;
  2. strophiarii astant, astant semul sonarii.
  3. iam hosce absolutos censeas: cedunt, petunt
  4. treceni, cum stant thylacistae in atriis
  5. textores limbularii, arcularii.
  6. ducuntur, datur aes. iam absolutos censeas,
  7. cum incedunt infectores corcotarii,
  8. aut aliqua mala crux semper est, quae aliquid petat.
Evcl.
  1. Compellarem ego illum, ni metuam ne desinat
  2. memorare mores mulierum: nunc sic sinam.
Meg.
  1. Vbi nugivendis res soluta est omnibus,
  2. ibi ad postremum cedit miles, aes petit.
  3. itur, putatur ratio cum argentario;
  4. miles inpransus astat, aes censet dari.
  5. ubi disputata est ratio cum argentario,
  6. etiam ipsus ultro debet argentario:
  7. spes prorogatur militi in alium diem.
  8. haec sunt atque aliae multae in magnis dotibus