Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. nimis lépide fecit verba ad parsimoniam.
Meg.
  1. Nulla igitur dicat “equidem dotem ad te adtuli
  2. maiorem multo quam tibi erat pecunia;
  3. enim míhi quidem aequomst purpuram atque aurum dari,
  4. ancillas, mulos, muliones, pedisequos,
  5. salutigerulos pueros, vehicla qui vehar.”
Evcl.
  1. Vt matronarum hic facta pernovit probe.
  2. moribus praefectum mulierum hunc factum velim.
Meg.
  1. Nunc quoquo venias plus plaustrorum in aedibus
  2. videas quam ruri, quando ad villam veneris.
  3. sed hoc étiam pulchrum est praequam ubi sumptus petunt.
  4. stat fullo, phyrgio, aurifex, lanarius;
  5. caupones patagiarii, indusiarii,
  6. flammarii, violarii, carinarii;
  7. stant manulearii, stant † murobatharii,
  8. propolae linteones, calceolarii;
  9. sedentárii sutores diabathrarii,
  10. solearii astant, astant molocinarii;