Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. nisi unum hoc faciam, ut in puteo cenam coquant:
  2. inde cóctam sursum subducemus corbulis.
  3. si aútem deorsum comedent, si quid coxerint,
  4. superi incenati sunt et cenati inferi.
  5. sed verba hic facio, quasi negoti nil siet,
  6. rapacidarum ubi tantum sit in aedibus.
Evclio
  1. Volui animum tandem confirmare hodie meum,
  2. ut bene me haberem filiai nuptiis.
  3. venio ad macellum, rogito pisces: indicant
  4. caros; agninam caram, caram bubulam,
  5. vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia.
  6. atque eo fuerunt cariora, aes non erat.
  7. abeo íratus illinc, quoniam nihil est qui emam.
  8. ita illís impuris omnibus adii manum.
  9. deinde egomet mecum cogitare intervias
  10. occepi: festo die si quid prodegeris,
  11. profesto egere liceat, nisi peperceris.
  12. postquam hanc rationem ventri cordique edidi,
  13. accessit animus ad meam sententiam,
  14. quam minimo sumptu filiam ut nuptum darem.