Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quid vis?
- Hos ut accipias coquos
- tibicinamque obsoniumque in nuptias.
- Megadorus iussit Euclioni haec mittere.
- Cererin, Pythodice, has sunt facturi nuptias?
- Qui?
- Quia temeti nihil allatum intellego.
- At iam afferetur, si a foro ipsus redierit.
- Ligna hic apud nos nulla sunt.
- Sunt asseres?
- Sunt pol.
- Sunt igitur ligna, ne quaeras foris.
- Quid, impurate? quamquam Volcano studes,
- cenaene causa aut tuae mercedis gratia
- nos nostras aedis postulas comburere?
- Haud postulo.
- Duc istos intro.
- Sequimini.—
- Curate. ego intervisam quid faciant coqui;
- quos pol ut ego hodie servem, cura maxuma est.