Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- is ex se húnc reliquit qui hic nunc habitat filium
- pariter moratum ut pater avosque huius fuit.
- huic filia una est. ea mihi cottidie
- aut ture aut vino aut aliqui semper supplicat,
- dat mihi coronas. eius honoris gratia
- feci, thensaurum ut hic reperiret Euclio,
- quo illam facilius nuptum, si vellet, daret.
- nam eam compressit de summo adulescens loco.
- is scit adulescens quae sit quam compresserit,
- illa illum nescit, neque compressam autem pater.
- eam ego hódie faciam ut hic senex de proxumo
- sibi uxórem poscat. id ea faciam gratia,
- quo ille eam facilius ducat qui compresserat.
- et hic qui poscet eam sibi uxorem senex,
- is adulescentis illius est avonculus,
- qui illam stupravit noctu, Cereris vigiliis.
- sed hic senex iam clamat intus ut solet.
- anum foras extrudit, ne sit conscia.
- credo aurum inspicere volt, ne subreptum siet.
- Exi, ínquam. age exi. exeúndum herclé tibi hinc est foras,