Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Ne quis miretur qui sim, paucis eloquar.
  2. ego Lar sum familiaris ex hac familia
  3. unde exeuntem me aspexistis. hanc domum
  4. iam multos annos est cum possideo et colo
  5. patri avoque iam huius qui nunc hic habet.
  6. sed mí avos huius obsecrans concredidit
  7. thensaurum aúri clam omnis: in medio foco
  8. defodit, venerans mé ut id servarem sibi.
  9. is quoniam moritur (ita avido ingenio fuit),
  10. numquam indicare id filio voluit suo,
  11. inopemque optavit potius eum relinquere,
  12. quam eum thensaurum commonstraret filio;
  13. agri reliquit ei non magnum modum,
  14. quo cum labore magno et misere viveret.
  15. ubi is óbiit mortem qui mihi id aurum credidit,
  16. coepi observare, ecqui maiorem filius
  17. mihi honorem haberet quam eius habuisset pater.
  18. atque ille vero minus minusque impendio
  19. curare mínusque me impertire honoribus.
  20. item a me contra factum est, nam item obiit diem.