Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ego virtute deum et maiorum nostrum dives sum satis.
  2. istas magnas factiones, animos, dotes dapsiles,
  3. clámores, impéria, eburata véhicla, pallas, púrpuram,
  4. nil moror quae in servitutem sumptibus redigunt viros.
E.
  1. Dic mihi, quaeso, quis ea est, quam vis ducere uxorem?
M.
  1. Eloquar.
  2. nostin hunc senem Euclionem ex proximo pauperculum?
Evn.
  1. Novi, hominem haud malum mecastor.
Meg.
  1. Eius cupio filiam
  2. virginem mihi desponderi. verba ne facias, soror.
  3. scio quid dictura es: hanc esse pauperem. haec pauper placet.
E.
  1. Di bene vortant.
M.
  1. Idem ego spero.
E.
  1. Quid me? num quid vis?
M.
  1. Vale.
Evn.
  1. Et tu, frater.—
Meg.
  1. Ego conveniam Eúclionem, si domi est.
  2. sed eccum video. nescio unde sese homo recipit domum.
Evclio
  1. Praesagibat mi animus frustra me ire, quom exibam domo;
  2. itaque abibam invitus; nam neque quisquam curialium