Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Ei occidí.
- Quid ita?
- Quia míhi misero cerebrum éxcutiunt
- tua dícta, soror: lapidés loqueris.
- Heia, hoc face quod te iubet soror.
- Si lubeat, faciam.
- In rem hoc tuam est.
- Vt quidem emoriar prius quam ducam.
- sed hís legibús si quam dáre vis dúcam:
- quae crás veniat, peréndie forás feratur;
- his legibús dare vís? cedo: nuptiás adorna.
- Cum máxima possúm tibi, fratér, dare dote;
- sed ést grandiór natu: média est múlieris aetas.
- eam sí iubes, fratér, tibi me póscere, poscam.
- Núm non vis me intérrogare te?
- Ímmo, si quid vís, roga.
- Post mediam aetatem qui media ducit uxorem domum,
- si eam senex anum praegnatem fortuito fecerit,
- quid dubitas, quin sit paratum nomen puero Postumus?
- nunc ego istúm, soror, laborem demam et deminuam tibi.