Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Fáctum volo.
- Quid ést id, sorór?
- Quod tibí sempitérnum
- salútare sit: liberís procreándis
- (ita dí faxint) volo te úxorem
- domum dúcere.
- Ei occidí.
- Quid ita?
- Quia míhi misero cerebrum éxcutiunt
- tua dícta, soror: lapidés loqueris.
- Heia, hoc face quod te iubet soror.
- Si lubeat, faciam.
- In rem hoc tuam est.
- Vt quidem emoriar prius quam ducam.
- sed hís legibús si quam dáre vis dúcam:
- quae crás veniat, peréndie forás feratur;
- his legibús dare vís? cedo: nuptiás adorna.
- Cum máxima possúm tibi, fratér, dare dote;