Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. eo núnc ego secreto ted huc foras seduxi,
  2. ut tuam rém ego tecum hic loquerer familiarem.
Megadorvs
  1. Da mi, optuma femina, manum.
Evn.
  1. Vbi ea est? quis ea est nam optuma?
Meg.
  1. Tu.
Evn.
  1. Túne ais?
Meg.
  1. Si négas, nego.
Evn.
  1. Decet te équidem vera próloqui;
  2. nam optúma nullá potest eligi:
  3. alia ália peior, fráter, est.
Meg.
  1. Idem ego árbitror,
  2. néc tibi advorsari certum est de istac ré umquam, soror.
Evn.
  1. Dá mihí óperam amabó.
Meg.
  1. Tuast, útere atque
  2. ímpera, si quíd vis.
Evn.
  1. Íd quod in rém tuam óptumum esse árbitror,
  2. téd id monitum advénto.
Meg.
  1. Soror, móre tuo facis.