Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- ut tibi superstes uxor aetatem siet
- atque illa viva vivos ut pestem oppetas.
- Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi
- video necesse esse eloqui quidquid roges.
- ita me obstinate , ut non audeam
- profecto, percontanti quin promam omnia.
- proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis
- eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias.
- Dic obsecro hercle serio quod te rogem,
- cave míhi mendaci quicquam.
- Quin tu ergo rogas?
- Num me illuc ducis, ubi lapis lapidem terit?
- Quid istúc est? aut ubi istúc est terrarum loci?
- Vbi flent nequam homines, qui polentam pinsitant.
- apud fústitudinas, ferricrepinas insulas,
- ubi vivos homines mortui incursant boves.
- Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci:
- ubi fit polenta, te fortasse dicere.
- Ah,
- neque hercle ego istuc dico nec dictum volo,