Asinaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Hoc agite sultis, spectatores, nunciam,
- quae quidem mihi atque vobis res vertat bene
- gregique huíc et dominis atque conductoribus.
- face nunciam tu, praeco, omnem auritum poplum.
- age nunc reside, cave modo ne gratiis.
- nunc quid processerim huc et quid mihi voluerim
- dicam: ut sciretis nomen huius fabulae;
- nam quod ad argumentum attinet, sane brevest.
- nunc quod me dixi velle vobis dicere,
- dicam: húic nomen graece Onagost fabulae;
- Demophilus scripsit, Maccus vortit barbare;
- Asinariam volt esse, si per vos licet.
- inest lepos ludusque in hac comoedia,
- ridicula res est. date benigne operam mihi,
- ut vos, ut alias, pariter nunc Mars adiuvet.
- Sicut tuom vis unicum gnatum tuae
- superesse vitae sospitem et superstitem,
- ita ted obtestor per senectutem tuam
- perque illam, quam tu metuis, uxorem tuam,
- si quid med erga hodie falsum dixeris,