Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Faciundum est mi illud, fieri quód illaec postulat,
  2. si me illam amantem ad sese studeam recipere,
  3. quando ego quod feci, id factum Amphitruoni offuit
  4. atque illi dudum meus amor negotium
  5. insonti exhibuit, nunc autem insonti mihi
  6. illius ira in hanc et male dicta expetent.
Alc.
  1. Sed eccum video qui me miseram arguit
  2. stupri, dedecoris.
Ivpp.
  1. Te volo, uxor, conloqui.
  2. quo te avortisti? ---
Alc.
  1. Ita ingenium meumst:
  2. inimicos semper osa sum optuerier.
Ivpp.
  1. Heia autem inimicos?
Alc.
  1. Sic est, vera praedico;
  2. nisi etiam hoc falso dici insimulaturus es.
Ivpp.
  1. Nimis iracunda es.
Alc.
  1. Potin ut abstineas manum?
  2. nam certo, si sis sanus aut sapias satis,
  3. quam tu impudicam esse arbitrere et praedices,
  4. cum ea tú sermonem nec ioco nec serio