Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nam mea sit culpa, quod egomet contraxerim,
- si id Alcumenae innocenti expetat.
- nunc Amphitruonem memet, út occepi semel,
- esse adsimulabo, atque in horum familiam
- frustrationem hodie iniciam maxumam;
- post igitur demum faciam res fiat palam
- atque Alcumenae in tempore auxilium feram
- faciamque ut uno fetu et quod gravida est viro
- et me quod gravidast pariat sine doloribus.
- Mercurium iussi me continuo consequi,
- si quid vellem imperare. nunc hanc adloquar.
- Durare nequeo in aedibus. ita me probri,
- stupri, dedecoris a viro argutam meo!
- ea quae sunt facta infecta ut reddat clamitat,
- quae neque sunt facta neque ego in me admisi arguit;
- atque id me susque deque esse habituram putat.
- non edepol faciam, neque me perpetiar probri
- falso insimulatam, quin ego illum aut deseram
- aut sátis faciat mi ille átque adiuret insuper,
- nolle esse dicta quae in me insontem protulit.