Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quae non deliquit, decet
- audacem esse, confidenter pro se et proterve loqui.
- Satis audacter.
- Vt pudicam decet.
- †In verbis probas.
- Non ego illam mihi dotem duco esse, quae dos dicitur,
- sed pudicitiam et pudorem et sedatum cupidinem,
- deum metum, parentum amorem et cognatum concordiam,
- tibi morigera atque ut munifica sim bonis, prosim probis.
- Ne ista edepol, si haec vera loquitur, examussim est optima.
- Delenitus sum profecto ita, ut me qui sim nesciam.
- Amphitruo es profecto, cave sis ne tu te usu perduis:
- ita nunc homines immutantur, postquam peregre advenimus.
- Mulier, istam rem inquisitam certum est non amittere.
- Edepol me libente facies.
- Quid ais? responde mihi,
- quid si adduco tuom cognatum húc a navi Naucratem,
- qui mecum una vectust una navi, atque is si denegat
- facta quae tu facta dicis, quid tibi aequom est fieri?
- numquid causam dicis, quin te hoc multem matrimonio?