Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. saltem, tute si pudoris egeas, sumas mutuom.
Alc.
  1. Istuc facinus, quod tu insimulas, nostro generi non decet.
  2. tu si me inpudicitiai captas, capere non potes.
Amph.
  1. Pro di immortales, cognoscin tu me saltem, Sosia?
Sos.
  1. Propemodum.
Amph.
  1. Cenavin ego heri in navi in portu Persico?
Alc.
  1. Mihi quoque adsunt testes, qui illud quod ego dicam adsentiant.
Sos.
  1. Nescio quid istúc negoti dicam, nisi si quispiam est
  2. Amphitruó alius, qui forte ted hinc absenti tamen
  3. tuam rem curet teque absente hic munus fungatur tuom.
  4. nam quod de illo subditivo Sosia mirum nimis,
  5. certe de istoc Amphitruone iam alterum mirum est magis.
Amph.
  1. Nescio quis praestigiator hanc frustratur mulierem.
Alc.
  1. Per supremi regis regnum iuro et matrem familias
  2. Iunonem, quam me vereri et metuere est par maxume,
  3. ut mi extra unum te mortalis nemo corpus corpore
  4. contigit, quo me impudicam faceret.
Amph.
  1. Vera istaec velim.
Alc.
  1. Vera dico, sed nequiquam, quoniam non vis credere.
Amph.
  1. Mulier es, audacter iuras.