Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Mentiris nunc.
- At iam faciam ut verum dicas dicere.
- Quid eo est opus?
- Possum scire, quo profectus, cuius sis aut quid veneris?
- Húc eo, eri iussu, eius sum servos. numquid nunc es certior?
- Ego tibi istam hodie, sceleste, comprimam linguam.
- Haud potes:
- bene pudiceque adservatur.
- Pergin argutarier?
- quid apud hasce aedis negoti ést tibi?
- Immo quid tibi est?
- Rex Creo vigiles nocturnos singulos semper locat.
- Bene facit: quia nos eramus peregre, tutatust domi;
- at nunc abi sane, advenisse familiares dicito.
- Nescio quam tu familiaris sis: nisi actutum hinc abis,
- familiaris accipiere faxo haud familiariter.
- Hic inquam habito ego atque horunc servos sum.
- At scin quo modo?
- faciam ego hodie te superbum, nisi hinc abis.
- Quonam modo?