Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. vix incedo inanis, ne ire posse cum onere existimes.
Merc.
  1. Certe enim hic nescio quis loquitur.
Sos.
  1. Salvos sum, non me videt:
  2. nescioquem loqui autumat; mihi certo nomen Sosiaest.
Merc.
  1. Hinc enim míhi dextra vox auris, ut videtur, verberat.
Sos.
  1. Metuo, vocis ne vicem hodie hic vapulem, quae hunc verberat.
Merc.
  1. Optume eccum incedit ad me.
Sos.
  1. Timeo, totus torpeo.
  2. non edepol nunc ubi terrarum sim scio, si quis roget,
  3. neque miser me commovere possum prae formidine.
  4. ilicet, mandata eri perierunt una et Sosia.
  5. verum certum est confidenter hominem contra conloqui,
  6. qui possim videri huic fortis, a me ut abstineat manum.
Merc.
  1. Quo ambulas tu, qui Volcanum in cornu conclusum geris?
Sos.
  1. Quid id exquiris tu, qui pugnis os exossas hominibus?
Merc.
  1. Servosne es an liber?
Sos.
  1. Vtcumque animo conlibitum est meo.
Merc.
  1. Ain vero?
Sos.
  1. Aio enim vero.
M.
  1. Verbero.