Amphitruo
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Di me servant.
- Sine me dicere,
- ut scias tibi tuaeque uxori deos esse omnis propitios.
- Loquere.
- Postquam parturire hodie uxor occepit tua,
- ubi utero exorti dolores, ut solent puerperae
- invocat deos immortales, ut sibi auxilium ferant,
- manibus puris, capite operto. íbi continuo contonat
- sonitu maxumo; aedes primo ruere rebamur tuas.
- aedes totae confulgebant tuae, quasi essent aureae.
- Quaeso absolvito hinc me extemplo, quando satis deluseris.
- quid fit deinde?
- Dum haec aguntur, interea uxorem tuam
- neque gementem neque plorantem nostrum quisquam audivimus;
- ita profecto sine dolore peperit.
- Iam istuc gaudeo,
- utut erga me merita est.
- Mitte ista atque haec quae dicam accipe.
- postquam peperit, pueros lavere iussit nos. occepimus.
- sed puer ille quém ego lavi, ut magnust et multum valet!