Amphitruo

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. nec secus est, quasi si ab Acherunte veniam. sed quid tu foras
  2. egressa es?
Brom.
  1. Eadem nos formido timidas terrore impulit
  2. in aedibus, tu ubi habitas. nimia mira vidi. vae mihi,
  3. Amphitruo, íta mihi animus etiam nunc abest.
Amph.
  1. Agedum expedi:
  2. scin me tuom esse erum Amphitruonem?
B.
  1. Scio.
A.
  1. Vide etiam nunc.
B.
  1. Scio.
Amph.
  1. Haec sola sanam mentem gestat meorum familiarium.
Brom.
  1. Immo omnes sani sunt profecto.
A.
  1. At me uxor insanum facit
  2. suis foedis factis.
Brom.
  1. At ego faciam, tu idem ut aliter praedices,
  2. Ámphitruo, piam et pudicam ésse tuam uxorem ut scias.
  3. de ea re signa atque argumenta paucis verbis eloquar.
  4. omnium primum: Alcumena geminos peperit filios.
A.
  1. Ain tu, geminos?
B.
  1. Geminos.