Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 20, 2. 3 ) \'Coccineum\' autem zabulum includi et omnes angelos eius refugas in tartarum gehennae in aduentum domini nemo ignoret (et) post mille annos dimitti propter gentes, quae seruiuerint Antichristo, ut ipsae solae pereant, quia sic meruerunt; [*]( 20,4—6 ) dein fieri catholice iudicium. ideo ait: et uixerunt, inquit, [*]( 3 cf. Commodiani carmen apologeticum u. 998 (CSEL XV 180): Et qui reseruantur, ut seruiant iustis, euadunt. inde apparet Commodiano editionem Victorini integram notam fuisse ) [*]( 4 cf. Apoc. 20, 7-9 8 cf. Apoc. 17, 3: bestiam coccineam ) [*]( 8 CoccineumJ de reclusione diaboli dic<it> in tartarum et angelos eius A in mg. 10 et addidi 12 catholice = iW.S.OMXŪH; )

139
140
mortui \'scripti in libro uitae\' et regnauerunt cum Christo mille annos. haec resurrectio prima. beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima: ad hunc mors secunda non habet potestatem. de hac resurrectione inquit: et uidi agnum stantem et cum co CXLIIII milia, id est cum Christo stantes, eos scilicet, qui ex Iudeis in nouissimo tempore sunt credituri per praedicationem Heliae, quos non solum testatur spiritus corpore uirgineo sed et lingua. ideo superius meminit maiores natu XXIIII dixisse: gratias agimus tibi, domine deus, qui. regnasti; et gentes indignatae sunt.

In hac eadem prima resur[fol. 20T]rectione et ciuitas futura [*]( 1 cf. Apoc. 21, 27 5 Apoc. 14, 1 9 cf. Apoc. 14, 4. 5 10 Apoc. 11, 17. 18 ) [*]( 2 haec] de prima resurrectione A in mg. 4 ad hunc (= kxi tootov) scripsi, item Hippolytus de Antichristo c. 65: Irci todtov (codd. HER), adhuc A 5 inquit] inquit ait A 8 helie A quos scripsi., quod A )

141
142
et speciosa per hanc scripturam expressa est. hanc primam resurrectionem et Paulus ad ecclesiam Macedoniam ita dixit: hoc enim uobis ita dicimus, inquit, in uerbo dei, quia ipse dominus suscitaturus in tuba dei descendet de caelo; et mortui in Christo stabunt primi, deinde nos, qui uiuimus, simul rapiemur cum eis in nubibus in obuiam domino (in aera et ita semper cum domino) erimus. audiuimus dici \'tubam\'; obseruandum est: alio loco apostolus aliam tubam nominat. ait ergo ad Corinthios: in nouissima tuba mortui surgent — inmortales fient — et nos mutabimur. mortuos quidem [*](3 I Thess. 4, 15-17 (cf. Th. Zahn GeselL des neutestam. Kanons 1 p. 816) 10 1 Cor. 15, 52 ) [*]( 1 et scripsi, est A hanc] Paulus A in mg. 7 in aera .. domino om. A propter homoeoteleuton; cf. Tevtulliani librum de resurrectione carnis c. 41, ubi statim locus I Cor. 15, 51 sq. sequitur 10 ad Corinthios] Paulus apostolus ad corinthios de nouissima tuba A in mg. 11 quidem] homo add. A ml, deo m2 )
143
144
inmortales ad poenas sustinendas surgituros dixit, nos autem mutari et gloria contegi manifestum est. ubi esse ergo audiuimus \'nouissimam tubam\', intellegere debemus et primam; haec autem sunt duae resurrectiones. quotquot ergo non anticipauerint surgere in prima resurrectione et regnare cum Christo super orbem — super gentes uniuersas —, surgent in nouissima tuba post annos mille, id est in nouissima resurrectione, inter impios et peccatores et uarii generis commissores. [*]( 20, 6 ) merito adiecit dicendo: beatus et sanctus, qui habet partem in prima anastase: ad hunc mors secunda non habet [fol. 20v] potestatem. mors autem secunda castigatio est in infernum. [*]( 5 cf. Apoc. 20, 6 ) [*]( 1 surgiturus A 2 esse scripsi, est A 4 haec A pro hae, cf. Georges, Wortformen p. 320 uerba quotquot.. lin. 7 in nouissima resurrectione bis exstant in cod. A 9 adiec A 10 prima] Quod mors secunda non habet potestatem A in mg. anastase] cf. Commodiani Instructionum lib. II 3, 1 (CSEL XV 63) et quae adnotaui in Th. Zahn iForschungen zur Geschichte des neutest. Kanons\' quarta parte p. 163 ad hunc scripsi (cf. p. 140, 4), adhuc A )
145
146