Commentarii in Apocalypsin

Victorinus, Saint, Bishop of Poetovio

Victorinus Saint, Bishop of Poetovio. Victorini Episcopi Petavionensis Opera (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 49). Haussleiter, Johann, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1916.

[*]( 12, 1. 2 ) Mulier autem amicta sole et luna sub pedibus, habens coronam stellarum XII, parturiens in [*]( 11 Ioh. 2, 19-21 ) [*]( 2 sparse = eo7tap|XEva)? uel OTtopaSiqv 8 lectionis scripsi, dilectionis A 13 unde uncis inclusi 16 cum om. A )

105
106
doloribus suis: ecclesia est antiqua patrum et prophetarum et sanctorum [fol. 16\'] apostolorum, quia gemitus et tormenta desiderii sui habuit. usque quo factum est ex plebe sua secundum carnem suam olim promissum [esse]. sole autem amictam: spem resurrectionis significat et gloriae repromissionem. luna uero: casus sanctorum corporum ex debito mortis, quod deficere numquam potest. nam quemadmodum minuitur uita hominibus. sic et augebitur nec in toto extincta est spes dormientium, ut quidam putant, sed habebunt in tenebris lucem sicut lunam. stellarum XII coronam: (coronam) patrum significat secundum carnis natiuitatem, ex quibus erat spiritus carnem sumpturus.

[*]( 12, 3 a. 4 b ) Draco autem rufus stans expectans, ut cum [*]( 3 uerte: (die alttestamentliche Gemeinde sehnte sich), bis das einst VerheWene in Erfiillung gegangen ist aus ihrem Volk nach ihrem Fleiseh secundum scripsi, secum A 4 esse uncis inclusi solem A 10 coronam alt. om. A 12 fps (= spiritus) DF, xps (= Christus) A; nomen spiritus Victorini doctrinae congruum esse testimonio est quod p. 8 lin. 13 legimus, ubi notam in apparatu critico adiunctam ( post conuersum excidisse uidetur Christum) delendam esse nunc censeo 13 ruffus A )

107
108
peperisset mulier filium, deuoraret eum: diabolus est. angelus refuga scilicet, qui omnium hominum interitum per mortem aequalem posse esse opinabatur. sed ille qui non de semine natus erat, nihil morti debebat; propter quod nec deuorare eum potuit, id est in morte destinare. etenim eum temptare accesserat tamquam hominem; sed cum inuenisset non illum esse quem putabat. discessit ab eo, inquit, usque ad tempus.

[*]( 12, 5 b ) Hunc dicit raptum esse ad solium dei. id nos legimus in Actis apostolorum, quemadmodum loquens cum disci-[*]( 12, 5 a ) pulis raptus est in caelis. acturum autem eundem omnes gentes in uirga ferrea: (uirga ferrea) gladius est; [fol. 16v] [*]( 7 Luc. 4, 13 10 cf. Act. 1, 9 ) [*]( 2 angelus refuga] saepius in Carm. adu. Marcion. de diabolo (cf. V 2 etc.), item apud Luciferum Galaritanurn: de refuga illo angelo (CSEL XIIII 67, 1) 3 posse esse scripsi, se esse A 12 uirga ferrea (alt.) om. A ) [*](Huius spatii utimur opportunitate, ut apparatus critici ad pag. 109. 14 pertinentis finem addamus:) [*]( 3) Sg: propter (om. g) persecutionem (-is g) omnes uidi recessisse de suis locis (locis suis g): id (hoc g) est, boni mouebuntur persecutionem fugientes. et filius eius raptus est etc. (= cap. XII u. 5 b). haec recensio rectum expositionis ordinem ita restituere studuit, ut — id quod iam diximus — primum uersum 5 a, deinde u. 5 b explicandum esse censeret. )

109
110
omnes enim gentes [et] sub machina Antichristi contra sanctos staturae sunt: gladio, ait, utrumque casurum.

[*]( 12, 3b ) Quod autem coloris dixit esse rufi, id est coccinei, operis eius fructus talem dedit illi colorem; ab initio enim fuit homicida et omne genus humanum non tantum debito mortis quantum per uarias clades ubique oppressit.

[*]( 12, 3 b ) Septem capita: septem reges Romanos, ex quibus et Antichristus, in priore dicemus. cornua X: decem reges in nouissimo tempore; hos eosdem plenius ibi tractabimus.

[*]( 12, 6. 14 ) Mulierem autem uolasse in deserto auxilio alarum [*]( 4 cf. Ioh. 8, 44 8 cf. pag. 118, 2-11 9 cf.pag. 118, 15-120, 1 ) [*]( 1 et uncis inclusi 2 utrumque] scil. Antichristuni et gentes 3 ruffi A 5 tantum scripsi, tanto A 8 in priore = ev ku επροσϑεν (weiterhin, im Verfolg der Rede) )

111
112
magnae aquilae — duum scilicet prophetarum —: ecclesiam omnem catholicam, in qua nouissimo tempore creditura sunt CXLIIII milia sub Helia propheta. ceterum populum binum inueniet ibi in aduentum domini nostri Iesu Christi. ipse quoque dominus Christus in euangelio ait: tunc qui in Iudea sunt fugiant in montibus, id est, quotquot in [*]( 12,6.14 ) Iudea collecti fuerint, eant in illum locum, quem paratum habent, ut nutriantur ibi triennio et mensibus sex [*]( 12, 14 ) a facie diaboli. alae aquilae magnae: duo sunt prophetae, Helias et qui cum illo erit propheta.

[*]( 12, 15 12, 16 ) Aqua autem quam misit de ore suo serpens: iussu suo exercitum sequi eum significat. aperuisse autem terram (os suum) et deuorasse aquam: uindictam de persecutoribus manifestat. hanc igitur licet parturientem significet et postea partu [fol. 17r edito fugientem ostendat, non uno tempore haec contigerunt. Christus enim quod natus sit, [*]( 3 cf. Apoc. 7, 4 et 14, 1. 3 4 binum] cf. Commodiani carm. apolog. u. 1058 sq. (CSEL XV 187 sq.): Ceteri qui fuerint in aduentum Christi de sanctis, De duobus populis.... ) [*]( 5 Luc. 21, 21 10 cf. pag. 98, 10-17 ) [*]( 1 duum scilicet prophetarum scripsi collata linea 9, donum scilicet et prophetarum A prophetarum] add. et A 2 creditura scripsi, crediture A 4 binum] litterae in A legi possunt aut binum aut uiuum 5 tunc SttBi A 6 fugiant] add. et A 12 eum] scil. serpentem uel diabolum 13 os suum om. A; an nihil addendum et aperuisse sensu reflexiuo = se aperuisse (cf. emendare, uertere, mergere etc.) accipiendum est? )

113
114
scimus tempora intercessisse; ut illa autem fugiat (a facie serpentis\\ adhuc factum non esse.

[*]( 12, 7—9 ) Deinde ait: factum est in caelo bellum: Michael et nuntii eius pugnauerunt cum dracone, et draco pugnauit et nuntii eius, nemo est inuentus ei locus in caelo. et iactatus est draco magnus, anguis antiquus, recidit in terram. hoc est initium aduentus Antichristi. ante tamen oportet praedicare Heliam et pacifica tempora esse, et sic postea consummato triennio et mensibus sex praedicationis Heliae iactari Antichristum de caelo, ubi habuit potestatem ascendendi usque ad illud tempus, et angelos refugas uniuersos. sic Antichristum de inferno suscitari, hoc et Paulus apostolus ait: nisi prius uenerit peccati, filius perditionis, aduersarius, qui se eleuabit super omne quod nominatur deus aut colitur. [*]( 1 cf. Apoc. 12, 14 9 cf. ibid. 11, 3 10 Antichristum] diabolus.. quia ipse Antichristus est Finn. Natern. de errore prof. rel. c. 22 (CSEL II 112, 18), Beliar, angelum magnum, regem huius mundi, descensurum esse Ascensio Esaiae docet c. 4, 2 (ef. R. II. Charles, The Ascension of Isaiah 1900) 11 cf. Hiob 1, 6 et Zach. 3, 1 13 II Thess. 2, 3. 4 )

115
116

[*](12, 4 a )Quod autem dicit draconis caudam traxisse tertiam partem stellarum, bifarie hoc accipitur. multi autem hoc arbitrantur, tertiam partem hominum credentium posse eum seducere; sed quod uerius intellegi debet, angelorum sibi sub- [*]( 12, 18 ) ditorum, cum adhuc princeps esset, cum \'descenderet a constitutione\'. ergo (quod) superius dicebamus, ait apocalypsis: stetit super arenam maris.