Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

(I, 13) Quodam tempore paschalis sollemnitas agebatur; et dum in quodam loco, quae Regia uocitatur, ob diem paschalis honoris nostri sibimet clausam ecclesiam reserarent, conpererunt Arriani. Statim quidam presbyter eorum, Anduit nomine, congregata secum armatorum manu ad expugnandam turbam accenditur innocentum. Introeunt euaginatis spatis, arma corripiunt; alii quoque tecta conscendunt et per fenestras ecclesiae sagittas spargunt. Et tunc forte audiente et canente populo dei lector unus pulpito sistens alleluiaticum melos canebat; quo tempore sagitta in gutture iaculatus cadente de manibus codice mortuus post cecidit ipse.

Nam et alii quam plurimi sagittis et iaculis in medio crepidinis altaris probantur occisi; nam qui gladiis tunc interempti non sunt, postea poenis adtriti regio iussu omnes paene necati sunt, praesertim maturioris aetatis. Alibi namque, sicut Tunuzuda contigit, Galibus, Uicu Ammoniae uel aliis in locis, tempore quo sacramenta dei populo porrigebantur, introeuntes maximo cum furore corpus Christi et sanguinem pauimentis sparserunt et illud pollutis pedibus calcauerunt.

(I, 14) Ipso enim Geisericus praeceperat tempore suadentibus episcopis suis, ut intra aulam suam filiorumque suorum [*]( 2 nudus β 3 LXX a in om. β5 quondam L paschali BVC pascalis MP 6 quae] qui VCMsaL diei bI 7 honorem β conpererunt] ut compererant Ma conpereant W conperinnt b compereunt PB 8 andnit a andiot L addnit 0 9 congregatam et manum β secum om. β 10 accenditNu P accendit bR innocentium aLb1 11 fenestram P 13 in pnlpito WS2 alleluiaticos β uel os b 14 in gutture om. β guttere V. 15 alia BVCs1 quam plurimi] multi a 19 tunuzuda B W tunazuda cpL tinuzuda Pb nunc a galbus Wβ 20 uico Wa amoeniQ W Uicu Ammoniae cum Mommseno nomen loci esse puto 21 introeunte maximino β 22 pauimento β exparserunt b 24 ipse a )

19
nonnisi Arriani per diuersa ministeria ponerentur. Inter alios uentum est tunc ad Armogastem nostrum. Cuius cum diu ac saepius tibias torquendo tinnientibus constringerent cordis et frontem, in qua Christus uexillum suae fixerat crucis, rugatam magisque aratam discindentes atque mugientes ostenderent, nerui ut fila aranearum sancto caelum respiciente crepabant. At ubi tortores neruicas cordas diruptas esse uiderunt, allatis crebrius fortioribus cordis atque cannabinis, illo nihil aliud nisi Christi nomen inuocanti, illa omnia uanescebant. Sed et capite deorsum dum ad unum penderet pedem, dormire quasi super lectum plumis stratum omnibus uidebatur.

Quem cum Theodericus. regis filius, qui eius dominus erat, poenis non ualentibus capite truncari iussisset, a suo prohibetur Iucundo presbytero dicenti sibi: (poteris eum diuersis afflictionibus interficere; nam si gladio peremeris, incipient eum Romani martyrem praedicare\'. Tunc Theodericus in Bizacenam prouinciam ad fodiendas eum condemnat scrobes. Postea quasi ad maiorem . obprobrium haut procul Carthagine, ubi ab omnibus uideretur, pastorem eum praecepit esse uaccarum.

Inter haec dum domino reuelante dormitionis suae proximum cerneret diem, aduocat quendam Felicem uenerabilem Christianum, procuratorem domus filii regis, qui Armogastem ut apostolum uenerabatur, dicitque illi: \'tempus meae resolutionis aduenit; obsecro te per. fidem quam utrique tenemus, ut sub hac siliquae arbore [*]( 23 II Tim. 4, 6. ) [*]( 2 armogasten a 3 tinientibus Wl timentibus BVC tumentibus MaL humentibus 82 chordis Ms et sic infra 4 ragam § 5 descendentes BVCWaLa1 discedentes M ostenderunt PR oetenderant b distenderent M 6 caelo 0 respicientes b 7 torres VCs1 tortores torres M disruptas WMsβ (III, 31) allatas P 9 inuocanti] sic Βϕ uanascebant 0 euanescebant Ms 12 theodoricus L theudoricus PR non] nil M 13 iocundo ϕWaβ 14 dicente Wβ15 matirS W 16 theodricus VC teudoricus P nizacenam BVC saL iuaazenam M bizagenam 0 prouinciam uizacenam W 17 maius W2CMsaL 18 obproprium C haut MsaL: haud WC aut BV ut β a carthagine sa 19 eum pastorem 0 20 dormitioni bR 24 silice a siliqua V\'Ms arborem BVl arborum V2M ) [*]( 2* )

20
me sepelire digneris, redditurus domino nostro, nisi feceris, rationem*. Non quod ille curaret, ubi ant qualiter suum sepeliretur corpus, sed ut illud demonstraretur, quod seruo suo reuelauerat deus.

Respondit Felix et dicit: \'absit a nobis, confessor uenerabilis, sed sepeliam te in una basilicarum cum trinmpho et gratia qua mereris). Cui beatus Armogas: \'non, sed quod dixi facturus es\'. Ille timens dei hominem contristare, ueraciter quod iusserat promisit esse facturum. Statim intra paucissimos dies comes bonae confessionis de hac uita migrauit. Festinauit Felix sibi delegatum sub arbore fodere sepulchrum. Qui, cum intexti radices et soliditas aridae telluris moram faceret et laborem, angebatur, quod tardius sancti membra corporis humarentur. Tandem abscisis radicibus multo altius terram cauantes conspiciunt sarcofagum splendidissimi marmoris praeparatum, qualem forte nullus omnino habuit regum.

(I, 15) Sed nec quendam afchimimum, nomine Masculan, debeo praeterire. Qui cum multis insidiis premeretur, ut catholicam amitteret fidem, ipse eum rex postea blandiendo affatibus saecularibus inuitabat, promittens multis eum diuitiis cumulandum, si uoluntati eius auditum facilem commodasset. Qui cum fortis atque inuictus maneret, iubet eum subire sententiam capitalem, ita tamen callidus occulte praecipiens, ut si in illa hora uibrantis gladii pertimesceret ictum, magis eum occideret, ne martyrem gloriosum fecisset; si autem fortem in confessione conspiceret, a gladio temperaret. Sed ille ut [*]( 1 deo β 4 reuelauit W dixit Mab 5 sepiliam b 6 quam aLp cui] cuius b armogast\' (sed \' man. rec. add.) C armogastes Msa 7 constristare Bl contristari a 8 se esse β 11 Qui] cui CaLb intextae WsaL solidatas Pb1R 12 facerent aL et om. a labore WaL§ augeretur Lβ 14 cauentes VCPR sartofagum BV (Schuch. I, 161; III, 83) spendidissimi C 15 quale M 16 ne b quandam p archiaminia W archiminium ML archinimum β manscnlan β mascnlaum 8 18 comitteret B comittet Y cõmutet C commntaret Ms omitteret aL 19 promittit β eum mnltis Msb 20 anditam b fatile W 21 inuictus in fide 0 sibi snbire W sententia b 22 callidns om. a M martyre b 25 a om. W )

21
columna immobilis Christo solidante fortis effectus confessor reuertitur gloriosus. Et si martyrem inuidus hostis noluit facere, confessorem tamen nostrum non potuit uiolare.

(I, 16) Nouimus et alium ea tempestate, nomine Saturum.

Qui cum lucidum esset membrum ecclesiae Christi et prauitatem Arrianorum libertate catholica frequenter argueret — fuit hic procurator domus Hunirici — conuenitur accusante Mariuado quodam diacono, quem Huniricus infaustus singulariter honorabat, ut fieret Saturus Arrianus. Promittuntur honores et diuitiae multae si faceret, praeparantur supplicia dira si nollet, hac obtione proposita, ut si regalibus iussis non oboediret, primo discussione metante amissa domo uel substantia, distractis omnibus mancipiis ac filiis, uxor eius ipso praesente camelario in coniugium traderetur.

Quod ille plenus deo magis ut uelociter prouenisset, impios prouocabat. Ob quam causam uxor eius indutias uisa est ab his qui exsequebantur nesciente marito petisse. Accedit ad maritum alia Eua consilio magistrata serpentis. Sed ille Adam non fuit, qui inlecebrosa uetitae arboris poma contingeret, quia non Indigens, sed Saturus uocabatur, saturatus ab ubertate domus dei et torrentem deliciarum eius potatus. Aduenit mulier ad locum, ubi maritus singularis orabat, conscissis uestibus crineque soluto, secum comitantibus filiis unamque infantulam, quae [*]( 20 cf. Ps. 35, 9. ) [*]( 2 Etsi uulgo; cf. II, 35, PasB. 6 8 no P 7 hic] namque Ms unirici W honerici reU. 8 mauriuado, B ante rasuram condi W\' quonda W\' huniricus W: hunuricus B hunericus rell. 10 si om. PlR 11 obtione] sic BVlC 12 primo diecussione metante acripsi coli. II, 50, 51, III, 46: primo discussionem et ante BVC1WMsa prima discussione (discurs- PR) et ante C1β primo facta duscussione et a. Lx domu PlB 13 fiis W\' 14 in] ad β traderetur in coniugium a deo plenus P 15 perne. nisset Pb prouaoabat V 16 indutias ita BW (III, 28) indicias P 18 magistrae V2 Ms magiatra C illecebra M 19 nitae β 20 satiatus β torrente mss praeter B V (τόv χει- μἀροuντης τρuψη̄ςaov ποτιει̃ς αu̓toúς) 21 diliciarum BVCW1 22 conscisis W conoissis b scissis uestibus ... ll, 7 humilitatem in illo desunt in a, uno folio deperdUo 23 seque a )

22
tnnc lactabatur, manibus gestans. Quam nescientis proicit ad pedes mariti, etiam ipsa suis genua conplectitur ulnis, sibilans uociferatione draconis: miserere mei, dulcissime, simul et tui; miserere communibus liberis, quos conspicis ipse. Non subiaceant condicioni seruili, quos claros prosapia reddidit generis nostri; non subiciar ego indigno et turpi coniugio uiuente marito, quae mihi semper inter coaeuas plaudebam de Saturo meo. Cognoscit deus quia inuitus facturus es hoc, quod forte uoluntarie aliquanti fecerunt\'.

Cui ille Iob sancti uoce respondit: \'tamquam una ex insipientibus mulieribus loqueris Formidarem, mulier, si sola esset huius uitae amara dulcedo. Artificio, coniux, diaboli ministraris. Si diligeres maritum, numquam ad secundam mortem adtraheres proprium uirum. Distrahant filios, separent uxorem, auferant substantiam: mei domini ego securus de promissis uerba tenebo: si quis non dimiserit uxorem, filios, agros aut domum, meus non poterit esse discipulus\'. Quid ultra? Discedens mulier cum filiis refutata; confortatur Saturus ad coronam, discutitur, expoliatur, poenis conteritur, mendicus dimittitur, interdicitur ei prodeundi accessus. Totum ei tulerunt, stolam tamen baptismatis auferre non potuerunt.

(I, 17) Post haec Geisericus ecclesiam Carthaginis claudi praecepit, dissipatis atque dispersis per diuersa exiliorum loca, quia episcopus non fuerat, presbyteris et ministris. Quae uix [*]( a. 476 ) reserata est Zenone principe supplicante per patricium Seuerum; et sic uniuersi ab exilio redierunt. Quae uero in Hispania, Italia, Dalmatia, Campania, Calabria, Apulia, Sicilia, Sardinia, [*]( 10 Iob 2, 10. 15 Lnc. 14, 26. ) [*]( 1 Quam] quae WL nescienti β proicit Cs Halmius proicitur BVWL proiecit M proiciens βυ 5 conditione Ws 8 innictus b 9 fecere b ille illud b uooe om. β 12 coniunx LPR minitaris ex minitraris W ministra ea C ministras 8\' ministrares P1 diligeris BVlbx 14 distrahent b 17 potrat W discendene W1P1 18 confortatos b 19 interoeditnr et 20 accensus P 21 aufere b 24 fuerat] erat β 25 subplicante P\' 26 ispania P 27 in italia β )

23
Britiis, Lucania, Epiro [uetus] uel Ellada gesserit, melius ibi ipsi qui passi sunt miserabiliter lugenda narrabunt. Sed iam persecutionis nostrae, a Geiserico quanto sublimiter, tanto crudeliter gestae, iste sit finis. Durauit autem in regno annis triginta septem, mensibus tribus. [*]( 1 brities BVCWsfi bricies ML tucania P uetus e dittographia uocis uel (net\') ortum ratus deleui uel om. β hellada PB hellade b sibi 0 2 ipsis PR logendo p 4 ingeste (-ę b) β 5 mensibusque W et mensibus β tribus. Explicit liber primus . incipit liber secundus de hunurico B Incipit liber secundus (.n- C) de hunirico (hunrico C) VG Ezplicit liber -i- incipit liber eecundus (-II- W) W M Explicit liber -i- incipit -n- de hunirioo 8 Explicit liber primos. incipit liber secundus de honorico (horico b) sacrilego 0 )
24

[*]( a. 477 mense Ianuario). (II, 1) Mortuo igitur Geiserico Huniricus maior filius patri succedit. Qui in primordia regni, ut habet subtilitas barbarorum, coepit mitius et moderatius agere, et maxime circa religionem nostram; ut etiam ubi antea sub rege Geiserico praeiudicatum fuerat, ne spiritales fierent conuentus, conuenticula concurrerent populorum. Et ut se religiosum ostenderet, statuit sollicitius requirendos hereticos Manicheos; ex quibus multos incendit, plurimos autem distraxit nauibus transmarinis. Quos paene omnes Manicheos suae religionis inuenit et praecipue presbyteros et diaconos Arrianae hereseos; unde magis erubescens amplius in illis exarsit.

De quibus repertus est unus, nomine Clementianus, monachus illorum, scriptum habens in femore: Manicheus discipulus Christi Iesu. Propter quod magis laudabilior memoratus tyrannus uidebatur, in uno displicens, quia cupiditati insatiabili uehementius inhiabat et prouincias regni sui uariis calumniis atque indictionibus onerabat, ut de illo praecipue diceretur: crex egens reditibus magnus est [*]( a. 479—481 ) calumniator.\' Dedit autem licentiam Zenone imperatore atque Placidia relicta Olibri rogantibus, ut Carthaginiensis ecclesia sibi quem uellet episcopum ordinasset, quae iam per XXIIII annos tali ornamento fuerat destituta. [*]( 2 hunericus VMs honoricus P hundricus b patris W 8 primordio W\'MsL 5 ut om. W p//dicatum b 7 Bollicitus C 8 e W 9 destruxit β 11 djaconee P herese//s V herescs C heresis Ms 12 reppertus BVC 13 foemore b 14 discipulos F1 popter W laudabilior om. p 15 qua cupiditate P 17 indicciouibuB P et sic plerumque cc ante io honerabat W ut de] unde W\' 18 magnos (magno b) est calumniatus β 20 relicta] per edicta β olibrii WM libri β cartagiDiensis B VCP1 charthaginiensis P2R cartaginensis WMb ecclesiam P )

25

(II, 2) Mittit ergo nunc ad eocleeiam Alexandrum inlastrem, huiusmodi legationem ferentem, ut praesentia eius catholicus populus dignum sibi peteret sacerdotem, destinans quoque per notarium suum, nomine Uitarit, edictum quod publice legeretur, in hunc continens modum:

\'Iussit nobis domnus dici: qaia imperator Zenon et nobilissima Placidia per Alexandrum uirum inlustrem scripserunt, petentes ut ecclesia Carthaginis religionis uestrae proprium episcopum habeat, hoc fieri praecepit atque eis rescripsit uel legatis ab eis directis dici iussit, ut, sicut petierunt, nobis episcopum quem uolueritis ordinetis, sub eo ut nostrae religionis episcopi, qui in Constantinopolim sunt et per alias prouincias Orientis, ex eius praecepto episcopi nostri liberum arbitrium habeant, in ecclesiis suis quibus uoluerint linguis populo tractare et legem Christianam colere, quemadmodum uos hic uel in aliis ecclesiis, quae in prouinciis Africanis constitutae sunt, liberum arbitrium habetis in ecclesiis uestris missas agere uel tractare, et quae legis uestrae sunt quemadmodum uultis facere. Nam si hoc circa eos non fuerit obseruatum, tam episcopus qui ordinatus fuerit uel clerici, sed et alii episcopi cum clericis suis, qui in Africanis prouinciis sunt, iubentur inter Mauros mitti.

Qui, dum edictum nobis praesentibus quarto decimo Kalendarum Iuliarum uniuersae ecclesiae legeretur, gemere coepimus musitantes, eo quod meditantibus dolis malorum esset futura persecutio praeparata; et ita legato dixisse probamur: (si ita est, interpositis his condicionibus periculosis haec ecclesia episcopum non delectatur habere. Gubernat eam Christus, qui semper dignatur [*](1 tunc β 2 ligationem b in praesentia 82 5 in addidi: cf. Indic. III \'continere\' nobU s dominus WMfl dicere β 8 nostrae b fierit W1 9 ael] nt P dicere 0 11 in] apud β conatantinopoli W 82 12 epiacopi noatri 0m. β : cf. lndic. III \'locutiones mirae\' 16 africanis L: africane (-ae) BcpW africae 82β sint P 17 et quae... facere om. β 18 quemammodum B 19 reaeruatum β clericia B clerlens tp 21 Qui] quod 0 cum b 24 meditationibus dolisque W 26 condietionibus VC haeo om. β ecoleeiae b 27 eaml eciam Y et iam 0 dipator] dignatus est W$ )

26
gubernare.\' Quam suggestionem legatus accipere neglexit. Simul et populus, ut tunc fieret, ut ignis exarsit, cuius erat clamor intolerabilis, qui nulla posset ratione sedari.

(II, 3) Ordinato itaque episcopo Eugenio, uiro sancto deoque accepto, sublimis nata est laetitia et gaudium cumulatum est ecclesiae dei. Exultans multitudo catholica sub barbara dominatione de ordinatione pontificis reparati: nam maximus iuuenum numerus atque adulescentularum sibimet in commune congaudens attestabatur, quod numquam uidisset episcopum in throno sedentem. Porro ille uir dei sacerdos Eugenius coepit per conuersationem operum bonorum uenerabilis et reuerendus haberi etiam ab eis, qui foris sunt, et ita esse ab omnibus gratus, ut, si fas esset, animam suam pro eodem uniuersos ponere delectaret.

Elemosynas quoque tales per eum dommus dignatus est facere, ut incredibile uideatur tanta eum inpendere, ubi ecclesia totum barbaris tenentibus ne unius nummi habere cognoscitur facultatem. Humilitatem in illo, caritatem, pietatem diuinitus condonatam, si quisquam incipiat, non poterit explicare. Pecunia apud eum numquam mansisse probatur, nisi forte tali hora offerretur, quando iam sol diei explicans cursum nocturnis tenebris ordinem daret et locum. Tantum reseruabat, quantum diei sufficeret, non quantum cupiditas expetisset, deo nostro subinde cotidie ingentia et maiora donante.

Sed cum fama eius esset celebris atque manifesta, coeperunt exinde Arrianorum episcopi inuidia graui torqueri, cotidianis et praecipue eum Cyrila calumniis insectantes. Quid plurimum? [*]( 2 tunc om. W 3 intollerabilis VCb 4 ordinatur B1V1 ordinator C\' ordinata B1 5 commulatum BV1W1 6 dominatio P 7 numerus iuuenum s 8 gaudens β 9 adtestabatur a 12 aberi W\' esset BVCXW ab ow. 0 13 eisdem uniuersis b 14 elemosinas cpW helemosinas (J 17 agnoscitur 0 18 si quisquam] *** nisquam B, sed stq euanuisse manifestum si quis inspiciat ax 19 pecuniam BVCWla numquam om. a non mansisse M mansisse non s2aL 20 offerreretur B offeretur C eiplicat BVCWMs1 explicaret cursum et a: num ezplicato cursn ? 21 seruabat a 22 quantn (poat non) W 28 maiora et ingentia a 24 aius] ei M celebris] ubique celebris 0 26 eum Cynla] cum cirilla M cyrileas eum 0 cotidianis eum et p. cirilla a qui W )

27
suggerunt de illo, ut suum nequaquam sederet thronum neque dei populo uerbum faceret consuetum; deinde quoscumque mares uel I feminas in habitu barbaro incedentes in ecclesia conspiceret, prohiberet. Ille respondit ut decuit: (domus dei omnibus patet, intrantes nullus poterit repellere\'; maxime quia ingens fuerat multitudo nostrorum catholicorum in habitu illorum incedentium, ob hoc quod domui regiae seruiebant.

(II, 4) At ubi ab homine dei tale responsum accepit, statuit in portis ecclesiae collocari tortores. Qui uidentes feminam uel masculum in specie suae gentis ambulantes, ilico palis minoribus dentatis iectis in capite crinibusque in eisdem conligatis ac uehementius stringentes simul cum capillis omnem pelliculam capitis auferebant. Nonnulli dum fieret statim oculos amiserunt, alii ipso dolore defuncti. Mulieres uero post hanc poenam capitibus pelle nudatis praecone praeeunte per plateas ad ostensionem totius ciuitatis ducebantur. Quod sibi magis quae patiebantur lucrum maximum conputabant. Quorum nos plurimos nouimus, nec scimus eorum aliquem tunc etiam poenis urguentibus ■ a recto itinere destitisse.