Historia persecutionis Africanae provinciae

Victor Vitensis

Victor Vitensis. Victoris episcopi Vitensis Historia persecutionis Africanae provinciae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum, Volume 7). Petschenig, Michael, editor. Vienna: Gerold, 1881.

Ita factum est domino procurante, ut oboediens uirgini etiam adulescens suam animam lucra-retur. Nesciente igitur Uuandalo spiritalis secreti commercium, conpunctus atque mutatus Martinianus etiam suis fratribus persuasit, ut thesaurum, quod inuenerat, haberent utpote germani communem. Conuersus itaque cum tribus fratribus suis, dei quoque puella comitante, nocte clam egredientes Tabraceno monasterio, cui praeerat tunc nobilis pastor Andreas, sociantur. Illa uero haut procul monasterium incoluit puellarum.

Sciscitante igitur barbaro inquisitionibus et muneribus crebris, quod gestum erat celari non potuit. Inueniens itaque iam non sua sed Christi mancipia, conicit uinculis et uariis [*]( 1 quaedam conserua eorum p corpori W 2 marturianu W armisfactor b armificator rp 3 acceptusuidebatur o aeceptua... dominabatur om. W 5 famulos si...sociaret 1Ws2ab marturianum W 6 sociat Msl adulescentularum ΒϕL 7 Maxima namque] maximaque PblR maxima uero M 8 ad BY (III, 47) 10 cd iuge B, con s. I. addit. a m. 2 ut uid. 11 nubitare PblB 12 ergo V\'C 13 sortiri WstaLp 16 dum a 18 commertio PR conmertia b 20 quod] quem WC2Ms2aL haberent post communem habet a 21 fratribua tribus W 22 noctS W tabracęno VC 24 haut] sic BVMsa 27 uiculis W uanis a )

15
tormentis dei famulos insectatur, agens cum eis non tantum ut pariter miscerentur, sed quod grauius est, per rebaptizationis caenum fidei suae ornamenta turparent. Peruenit hoc ipsum usque ad notitiam Geiserici: decernit rex, ut tamdiu inplacabilis ferus seruos affligeret, quamdiu illius succumberent uoluntati. Iubet in modum serrarum fustes robustos ueluti palmatos cum stirpibus fieri, qui quatientibus tergis non solum ossa confringerent, sed etiam terebrantes aculei intrinsecus remanerent.

Qui, dum sanguis efflueret et dissipatis carnibus uiscera nudarentur, sequenti die Christo medente semper incolomes reddebantur. Hoc saepius ac multo factum est tempore et nulla plagarum uestigia uidebantur, sancto spiritu subinde curante. Post hoc artatur Maxima durae custodiae cuspidique crudeli extenditur: cui cum dei seruorum uisitantium non deesset frequentia, uidentibus cunctis ingentium lignorum putrescens soluta est fortitudo. Miraculum hoc et uoce omnium celebratur, et nobis, ad quem custodia pertinebat, cum sacramento testatus est ita fuisse.

(I, 11) At ubi Uuandalus uirtutem neglexit cognoscere diuinam, coepit in domo eius uindictrix ira grassari. Moritur ipse simul et filii; familiae atque animalium quaecumque optima erant pariter intereunt, remansitque domina uidua, marito, filiis et substantia destituta. Seruos Christi cognato regis Sesaoni gratia muneris offert; qui cum eos utpote oblatos cum gratulatione nimia suscepisset, filios uel domesticos sanctorum [*]( 1 insectatua VC2MS1insectatoe C* 3 cenum B coeno bt coenum b\': pro r. caeno PB 4 decernit rex] regis qui praecepit β 5 eras W\' herus W2 82 v :in V addit. a. Z. scilicet homo heros C1 inpL et homo feras M seruos] serus VlC* eos C* aeruo Wx sernoe dei b* adfligeret 0 6 ferarum M\'a 9 et om. WPR 10 incolomes] sic BWMsL (II, 11) 12 spiritu saucto MP 13 artantur PR dure BVOP ducere W dura ab custodia aPb turpidinique W 14 extenduntur PR cui WMab\'L: qui BV1Pb1R quae V2C 17 nobis ille sb\' 20 uindictrix B VCM recte : nindicans B corr. uindicatrix rdl. crassari WtJ 22 remansit a remanens itaque 0 23 atque seruos a sersaoni Wβ 25 demoeticof VC domesticoe eius Ws2aβsanctorum om. a )

16
merito male coepit daemon uariis motibus agitare. Ex ordine ille cognatus, ut gestum erat, suggerit regi. Decernit statim rex cuidam gentili regi Maurorum, cui nomen inerat Capsur, relegandos debere transmitti. Maximam uero Christi famulam confusus et uictus propriae uoluntati dimisit; quae nunc superest uirgo, mater multarum uirginum dei7 nobis etiam nequaquam ignota. Peruenientes autem traduntur memorato regi Maurorum, commanenti in parte heremi, quae dicitur Caprapicti.

Uidentes igitur Christi discipuli multa apud gentiles et inlicita sacrificiorum sacrilegia, coeperunt praedicatione et conuersatione sua ad cognitionem domini dei nostri barbaros inuitare; et tali modo ingentem multitudinem gentilium barbarorum Christo domino lucrauerunt, ubi ante a nullo fama. Christiani nominis fuerat diuulgata. Tunc deinde cogitatur quid fieret, ut ager iam cultus et egraminatus uomere praedicationis euangelicum susciperet semen et imbre sacri baptismatis rigaretur.

Mittnnt legatos per itinera distenta deserti; peruenitur tandem ad ciuitatem Romanam, rogatur episcopus, ut presbyterum et ministros credenti populo destinaret. Explet cum gaudio quod petebatur pontifex dei: construitur ecclesia, baptizatur multitudo maxima barbarorum, et de lupis grex fecundus multiplicatur agnorum. Hoc Geiserico relatione sua nuntiat Capsur. De qua re surgens in inuidia iubet famulos dei ligatis pedibus post terga . currentium quadrigarum inter spinosa loca siluarum [*]( 1 montibus VC1 Ex] quod ei ab2 8 regi post gentili deest in Pb erat a capsum PR 4 religandos WPblB deberet Pb maziminam P* mazima... famula B nero] namque (J 5 propria uoluntate 0 6 nirgo om. Pb\' 8 eommanente P1 R caprapicta a 9 multam B V1 et om. Pb1R 11 inuitare barbaros a 12 barbaroram om. M 13 antea nulla ML antea a nullo WaPb\'B 14 deualgata W 18 et] ac a 19 distinaret BVC explet cum B\'Lb\': expletum BVCs1PR expletur W- expletam est cum ab\' expleuitque M gaudid P 20 pontifex] ordinatur pontifex ab2 uulgo post pontifex interpungitur; sed cf. III, 54 et Indic. III \'dei* constitoitur W baptizatur simul aβ bapt. multitudo simul W 22 renuntiat aβ capsu BV1 capfo P capso R 23 in inuidia ab*: innidia rell. posterga WCMP 24 curretium W )

17
pariter interire, ut ducta atque reducta dumosis lignorum aculeis innocentium corpora carperentur, ita deleans ut exitum suum innioem peruiderent.

Qui cum e uicino currentibus indomitis equis, plangentibus Mauris sese mutuo conspicerent, uale sibi in angusto fugae unusquisque ita dicebant: \'frater, ora pro me; impleuit deus desiderium nostrum: taliter peruenitur ad regnum caelorum. Itaque orando atque psallendo gaudentibus angelis pias animas emisere: ubi usque in hodiernum non desinit ingentia mirabilia Iesus Christus noster dominus operari. Nam nobis beatus quondam Faustus Boronitanus episcopus attestatus est caecam quandam mulierem inluminatam fuisse, ubi ipse aderat praesens.

(I, 12) Accenditur hinc aduersus dei ecclesiam Geisericus.

Mittit Proculum quendam in prouinciam Zeugitanam, qui coartaret ad tradendum ministeria diuina uel libros cunctos domini sacerdotes, ut primo armis nudaret et ita facilius inermes hostis callidus captiuasset. Qui, se non posse tradere clamantibus, ipsi rapaci manu cuncta depopulabantur atque de palliis altaris, pro nefas! camisias sibi et femoralia faciebant. Qui tamen Proculus, huius rei exsecutor, frustatim sibi comedens linguam in breui turpissima consumptus est morte.

Tunc enim sanctus Ualerianus Abensae ciuitatis episcopus, dum uiriliter sacramenta diuina ne traderet dimicasset, foris ciuitate singularis iussus est pelli; et ita praeceptum est, ut nullus eum [*]( 2 ita ... peruiderent om. a disligans PB 3 praeuiderent Lβ e uicino] nicino PblR indomitis equis plangentibus om. BtpL ind. equis maurisqae plangentibus Ws* 5 fugae] furore β vel furore fugae W dicebat W0 8 hodiernum diem cpWaL 9 no W christus ieras a inter dominus b dominus noster WMs aLP 10 faustinus burtinitanus 0 11 quadam B V2C quedam V1 13 hinc scripsi (II, 11): hęc B propter haec (propter in V 8. J. addit.) ϕL inter haec a post haec Wfi 16 inhermes BVafl 17 captiuaret W ex captiuafet Qui se non] quibus se non s2 a L quis enim p posset VCβ clamantibus] clamantibus sacerdotibus Wp 18 ipsa β 19 femoria V1 femoralias b 20 rei om. M regi Wl frnstratim BV. 22 abense Bcpa habense (-ae) Wp 23 foras WL cinitatem mss praeter B ) [*]( VII. ) [*]( 2 )

18
neque in domo neque in agro dimitteret habitare. Qui in strata publica multo tempore nudo iacuit sub aere: annorum erat plus LXIX, quem nos tunc indigni in tali exilio meruimus salutare.

(I, 13) Quodam tempore paschalis sollemnitas agebatur; et dum in quodam loco, quae Regia uocitatur, ob diem paschalis honoris nostri sibimet clausam ecclesiam reserarent, conpererunt Arriani. Statim quidam presbyter eorum, Anduit nomine, congregata secum armatorum manu ad expugnandam turbam accenditur innocentum. Introeunt euaginatis spatis, arma corripiunt; alii quoque tecta conscendunt et per fenestras ecclesiae sagittas spargunt. Et tunc forte audiente et canente populo dei lector unus pulpito sistens alleluiaticum melos canebat; quo tempore sagitta in gutture iaculatus cadente de manibus codice mortuus post cecidit ipse.

Nam et alii quam plurimi sagittis et iaculis in medio crepidinis altaris probantur occisi; nam qui gladiis tunc interempti non sunt, postea poenis adtriti regio iussu omnes paene necati sunt, praesertim maturioris aetatis. Alibi namque, sicut Tunuzuda contigit, Galibus, Uicu Ammoniae uel aliis in locis, tempore quo sacramenta dei populo porrigebantur, introeuntes maximo cum furore corpus Christi et sanguinem pauimentis sparserunt et illud pollutis pedibus calcauerunt.

(I, 14) Ipso enim Geisericus praeceperat tempore suadentibus episcopis suis, ut intra aulam suam filiorumque suorum [*]( 2 nudus β 3 LXX a in om. β5 quondam L paschali BVC pascalis MP 6 quae] qui VCMsaL diei bI 7 honorem β conpererunt] ut compererant Ma conpereant W conperinnt b compereunt PB 8 andnit a andiot L addnit 0 9 congregatam et manum β secum om. β 10 accenditNu P accendit bR innocentium aLb1 11 fenestram P 13 in pnlpito WS2 alleluiaticos β uel os b 14 in gutture om. β guttere V. 15 alia BVCs1 quam plurimi] multi a 19 tunuzuda B W tunazuda cpL tinuzuda Pb nunc a galbus Wβ 20 uico Wa amoeniQ W Uicu Ammoniae cum Mommseno nomen loci esse puto 21 introeunte maximino β 22 pauimento β exparserunt b 24 ipse a )

19
nonnisi Arriani per diuersa ministeria ponerentur. Inter alios uentum est tunc ad Armogastem nostrum. Cuius cum diu ac saepius tibias torquendo tinnientibus constringerent cordis et frontem, in qua Christus uexillum suae fixerat crucis, rugatam magisque aratam discindentes atque mugientes ostenderent, nerui ut fila aranearum sancto caelum respiciente crepabant. At ubi tortores neruicas cordas diruptas esse uiderunt, allatis crebrius fortioribus cordis atque cannabinis, illo nihil aliud nisi Christi nomen inuocanti, illa omnia uanescebant. Sed et capite deorsum dum ad unum penderet pedem, dormire quasi super lectum plumis stratum omnibus uidebatur.

Quem cum Theodericus. regis filius, qui eius dominus erat, poenis non ualentibus capite truncari iussisset, a suo prohibetur Iucundo presbytero dicenti sibi: (poteris eum diuersis afflictionibus interficere; nam si gladio peremeris, incipient eum Romani martyrem praedicare\'. Tunc Theodericus in Bizacenam prouinciam ad fodiendas eum condemnat scrobes. Postea quasi ad maiorem . obprobrium haut procul Carthagine, ubi ab omnibus uideretur, pastorem eum praecepit esse uaccarum.

Inter haec dum domino reuelante dormitionis suae proximum cerneret diem, aduocat quendam Felicem uenerabilem Christianum, procuratorem domus filii regis, qui Armogastem ut apostolum uenerabatur, dicitque illi: \'tempus meae resolutionis aduenit; obsecro te per. fidem quam utrique tenemus, ut sub hac siliquae arbore [*]( 23 II Tim. 4, 6. ) [*]( 2 armogasten a 3 tinientibus Wl timentibus BVC tumentibus MaL humentibus 82 chordis Ms et sic infra 4 ragam § 5 descendentes BVCWaLa1 discedentes M ostenderunt PR oetenderant b distenderent M 6 caelo 0 respicientes b 7 torres VCs1 tortores torres M disruptas WMsβ (III, 31) allatas P 9 inuocanti] sic Βϕ uanascebant 0 euanescebant Ms 12 theodoricus L theudoricus PR non] nil M 13 iocundo ϕWaβ 14 dicente Wβ15 matirS W 16 theodricus VC teudoricus P nizacenam BVC saL iuaazenam M bizagenam 0 prouinciam uizacenam W 17 maius W2CMsaL 18 obproprium C haut MsaL: haud WC aut BV ut β a carthagine sa 19 eum pastorem 0 20 dormitioni bR 24 silice a siliqua V\'Ms arborem BVl arborum V2M ) [*]( 2* )

20
me sepelire digneris, redditurus domino nostro, nisi feceris, rationem*. Non quod ille curaret, ubi ant qualiter suum sepeliretur corpus, sed ut illud demonstraretur, quod seruo suo reuelauerat deus.

Respondit Felix et dicit: \'absit a nobis, confessor uenerabilis, sed sepeliam te in una basilicarum cum trinmpho et gratia qua mereris). Cui beatus Armogas: \'non, sed quod dixi facturus es\'. Ille timens dei hominem contristare, ueraciter quod iusserat promisit esse facturum. Statim intra paucissimos dies comes bonae confessionis de hac uita migrauit. Festinauit Felix sibi delegatum sub arbore fodere sepulchrum. Qui, cum intexti radices et soliditas aridae telluris moram faceret et laborem, angebatur, quod tardius sancti membra corporis humarentur. Tandem abscisis radicibus multo altius terram cauantes conspiciunt sarcofagum splendidissimi marmoris praeparatum, qualem forte nullus omnino habuit regum.

(I, 15) Sed nec quendam afchimimum, nomine Masculan, debeo praeterire. Qui cum multis insidiis premeretur, ut catholicam amitteret fidem, ipse eum rex postea blandiendo affatibus saecularibus inuitabat, promittens multis eum diuitiis cumulandum, si uoluntati eius auditum facilem commodasset. Qui cum fortis atque inuictus maneret, iubet eum subire sententiam capitalem, ita tamen callidus occulte praecipiens, ut si in illa hora uibrantis gladii pertimesceret ictum, magis eum occideret, ne martyrem gloriosum fecisset; si autem fortem in confessione conspiceret, a gladio temperaret. Sed ille ut [*]( 1 deo β 4 reuelauit W dixit Mab 5 sepiliam b 6 quam aLp cui] cuius b armogast\' (sed \' man. rec. add.) C armogastes Msa 7 constristare Bl contristari a 8 se esse β 11 Qui] cui CaLb intextae WsaL solidatas Pb1R 12 facerent aL et om. a labore WaL§ augeretur Lβ 14 cauentes VCPR sartofagum BV (Schuch. I, 161; III, 83) spendidissimi C 15 quale M 16 ne b quandam p archiaminia W archiminium ML archinimum β manscnlan β mascnlaum 8 18 comitteret B comittet Y cõmutet C commntaret Ms omitteret aL 19 promittit β eum mnltis Msb 20 anditam b fatile W 21 inuictus in fide 0 sibi snbire W sententia b 22 callidns om. a M martyre b 25 a om. W )

21
columna immobilis Christo solidante fortis effectus confessor reuertitur gloriosus. Et si martyrem inuidus hostis noluit facere, confessorem tamen nostrum non potuit uiolare.

(I, 16) Nouimus et alium ea tempestate, nomine Saturum.

Qui cum lucidum esset membrum ecclesiae Christi et prauitatem Arrianorum libertate catholica frequenter argueret — fuit hic procurator domus Hunirici — conuenitur accusante Mariuado quodam diacono, quem Huniricus infaustus singulariter honorabat, ut fieret Saturus Arrianus. Promittuntur honores et diuitiae multae si faceret, praeparantur supplicia dira si nollet, hac obtione proposita, ut si regalibus iussis non oboediret, primo discussione metante amissa domo uel substantia, distractis omnibus mancipiis ac filiis, uxor eius ipso praesente camelario in coniugium traderetur.

Quod ille plenus deo magis ut uelociter prouenisset, impios prouocabat. Ob quam causam uxor eius indutias uisa est ab his qui exsequebantur nesciente marito petisse. Accedit ad maritum alia Eua consilio magistrata serpentis. Sed ille Adam non fuit, qui inlecebrosa uetitae arboris poma contingeret, quia non Indigens, sed Saturus uocabatur, saturatus ab ubertate domus dei et torrentem deliciarum eius potatus. Aduenit mulier ad locum, ubi maritus singularis orabat, conscissis uestibus crineque soluto, secum comitantibus filiis unamque infantulam, quae [*]( 20 cf. Ps. 35, 9. ) [*]( 2 Etsi uulgo; cf. II, 35, PasB. 6 8 no P 7 hic] namque Ms unirici W honerici reU. 8 mauriuado, B ante rasuram condi W\' quonda W\' huniricus W: hunuricus B hunericus rell. 10 si om. PlR 11 obtione] sic BVlC 12 primo diecussione metante acripsi coli. II, 50, 51, III, 46: primo discussionem et ante BVC1WMsa prima discussione (discurs- PR) et ante C1β primo facta duscussione et a. Lx domu PlB 13 fiis W\' 14 in] ad β traderetur in coniugium a deo plenus P 15 perne. nisset Pb prouaoabat V 16 indutias ita BW (III, 28) indicias P 18 magistrae V2 Ms magiatra C illecebra M 19 nitae β 20 satiatus β torrente mss praeter B V (τόv χει- μἀροuντης τρuψη̄ςaov ποτιει̃ς αu̓toúς) 21 diliciarum BVCW1 22 conscisis W conoissis b scissis uestibus ... ll, 7 humilitatem in illo desunt in a, uno folio deperdUo 23 seque a )

22
tnnc lactabatur, manibus gestans. Quam nescientis proicit ad pedes mariti, etiam ipsa suis genua conplectitur ulnis, sibilans uociferatione draconis: miserere mei, dulcissime, simul et tui; miserere communibus liberis, quos conspicis ipse. Non subiaceant condicioni seruili, quos claros prosapia reddidit generis nostri; non subiciar ego indigno et turpi coniugio uiuente marito, quae mihi semper inter coaeuas plaudebam de Saturo meo. Cognoscit deus quia inuitus facturus es hoc, quod forte uoluntarie aliquanti fecerunt\'.

Cui ille Iob sancti uoce respondit: \'tamquam una ex insipientibus mulieribus loqueris Formidarem, mulier, si sola esset huius uitae amara dulcedo. Artificio, coniux, diaboli ministraris. Si diligeres maritum, numquam ad secundam mortem adtraheres proprium uirum. Distrahant filios, separent uxorem, auferant substantiam: mei domini ego securus de promissis uerba tenebo: si quis non dimiserit uxorem, filios, agros aut domum, meus non poterit esse discipulus\'. Quid ultra? Discedens mulier cum filiis refutata; confortatur Saturus ad coronam, discutitur, expoliatur, poenis conteritur, mendicus dimittitur, interdicitur ei prodeundi accessus. Totum ei tulerunt, stolam tamen baptismatis auferre non potuerunt.

(I, 17) Post haec Geisericus ecclesiam Carthaginis claudi praecepit, dissipatis atque dispersis per diuersa exiliorum loca, quia episcopus non fuerat, presbyteris et ministris. Quae uix [*]( a. 476 ) reserata est Zenone principe supplicante per patricium Seuerum; et sic uniuersi ab exilio redierunt. Quae uero in Hispania, Italia, Dalmatia, Campania, Calabria, Apulia, Sicilia, Sardinia, [*]( 10 Iob 2, 10. 15 Lnc. 14, 26. ) [*]( 1 Quam] quae WL nescienti β proicit Cs Halmius proicitur BVWL proiecit M proiciens βυ 5 conditione Ws 8 innictus b 9 fecere b ille illud b uooe om. β 12 coniunx LPR minitaris ex minitraris W ministra ea C ministras 8\' ministrares P1 diligeris BVlbx 14 distrahent b 17 potrat W discendene W1P1 18 confortatos b 19 interoeditnr et 20 accensus P 21 aufere b 24 fuerat] erat β 25 subplicante P\' 26 ispania P 27 in italia β )

23
Britiis, Lucania, Epiro [uetus] uel Ellada gesserit, melius ibi ipsi qui passi sunt miserabiliter lugenda narrabunt. Sed iam persecutionis nostrae, a Geiserico quanto sublimiter, tanto crudeliter gestae, iste sit finis. Durauit autem in regno annis triginta septem, mensibus tribus. [*]( 1 brities BVCWsfi bricies ML tucania P uetus e dittographia uocis uel (net\') ortum ratus deleui uel om. β hellada PB hellade b sibi 0 2 ipsis PR logendo p 4 ingeste (-ę b) β 5 mensibusque W et mensibus β tribus. Explicit liber primus . incipit liber secundus de hunurico B Incipit liber secundus (.n- C) de hunirico (hunrico C) VG Ezplicit liber -i- incipit liber eecundus (-II- W) W M Explicit liber -i- incipit -n- de hunirioo 8 Explicit liber primos. incipit liber secundus de honorico (horico b) sacrilego 0 )
24