De Spectaculis

Tertullian

Tertullian, ca. 160-ca. 230, creator; Minucius Felix, Marcus, creator; Glover, T. R. (Terrot Reaveley), 1869-1943, editor; Glover, T. R. (Terrot Reaveley), 1869-1943, editor, translator; Rendall, Gerald Henry, 1851-, editor, translator; Kerr, Walter Charles Alan, 1853-1929, editor, translator

Ut et de locis secundum propositum exequar, circus Soli principaliter consecratur. Cuius aedes in medio spatio et effigies de fastigio aedis emicat, quod non putaverunt sub tecto consecrandum quem in aperto habent. Qui spectaculum primum a Circa [habent] Soli patri suo, ut volunt, editum affirmant, ab ea et circi appellationem argumentantur. Plane venefica eis utique negotium gessit hoc nomine, quorum sacerdos erat, daemoniis et angelis scilicet. Quot igitur in habitu loci illius idololatrias recognoscis? Singula ornamenta circi singula templa sunt. Ova honori Castorum adscribunt qui illos ovo editos

credendo de cygno Iove non erubescunt. Delphines Neptuno vomunt, columnae Sessias a sementationibus, Messias a messibus, Tutulinas a tutela fructuum sustinent; ante eas tres arae trinis deis parent, Magnis Potentibus valentibus. Eosdem Samothracas existimant. Obelisci enormitas, ut Hermateles affirmat, Soli prostituta. Scriptura eius unde eius et census: de Aegypto superstitio est. Frigebat daemonum concilium sine sua Matre Magna; ea itaque illic praesidet euripo. Consus, ut diximus, apud metas sub terra delitescit Murcias. Eas quoque idolum fecit: Murciam enim deam amoris volunt, cui in illa parte aedem voverunt. Animadverte, Christiane, quot nomina inmunda posscderint circum. Aliena est tibi religio, quam tot diaboli spiritus occupaverunt. De locis quidem locus est retractandi ad praeveniendam quorundam interrogationem. Quid enim, inquis, si alio in tempore circum adiero, periclitabor de inquinamento? Nulla est praescriptio de locis. Nam non sola ista conciliabula spectaculorum, sed etiam templa ipsa sine periculo disciplinae adire servus dei potest urguente causa simplici dumtaxat, quae non pertineat ad proprium eius loci negotium vel officium. Ceterum et plateae et forum et balneae et stabula et ipsae domus nostrae sine idolis omnino
non sunt: totum saeculum satanas et angeli eius repleverunt. Non tamen quod in saeculo sumus, a deo excidimus, sed si quid de saeculi criminibus attigerimus. Proinde si Capitolium, si Serapeum sacrificator vel adorator intravero, a deo excidam, quemadmodum circum vel theatrum spectator. Loca nos non contaminant per se, sed quae in locis fiunt, a quibus et ipsa loca contaminari altercati sumus: de contaminatis contaminamur. Propterea autem commemoramus, quibus eiusmodi loca dicentur ut eorum demonstremus esse quae in iis locis fiunt, quibus ipsa loca dicantur.