De Spectaculis

Tertullian

Tertullian, ca. 160-ca. 230, creator; Minucius Felix, Marcus, creator; Glover, T. R. (Terrot Reaveley), 1869-1943, editor; Glover, T. R. (Terrot Reaveley), 1869-1943, editor, translator; Rendall, Gerald Henry, 1851-, editor, translator; Kerr, Walter Charles Alan, 1853-1929, editor, translator

Hac conscientia instructi adversus opinionem ethnicorum convertamur magis ad nostrorum detractatus. Quorundam enim fides aut simplicior aut scrupulosior ad hanc abdicationem spectaculorum de scripturis auctoritatem exposcit et se in incertum constituit, quod non significanter neque nominatim denuntietur servis dei abstinentia eiusmodi. Plane nusquam invenimus, quemadmodum aperte positum est: "non occides,non idolum coles, non adulterium, non fraudem admittes," ita exerte definitum: non ibis in circum, non in theatrum, agonem, munus non spectabis. Sed invenimus ad hanc quoque speciem pertinere illam primam vocem David: "felix vir," inquit, "qui non abiit in concilium impiorum et in via peccatorum non stetit nec in cathedra pestium sedit." Nam etsi iustum illum videtur praedicasse, quod in concilio et in consessu Iudaeorum de necando domino consultandum non communicavit, late tamen semper scriptura divina dividitur, ubicumque secundum praesentis rei sensum etiam disciplina munitur, ut

hic quoque non sit aliena vox a spectaculorum interdictione. Si enim pauculos tunc Iudaeos impiorum concilium vocavit, quanto magis tantum conventum ethnici populi? Minus impii ethnici, minus peccatores, minus hostes Christi quam tunc Iudaei? Quid quod et cetera congruunt. Nam apud spectacula et in cathedra sedetur et in via statur; vias enim et cardines vocant balteorum per ambitum et discrimina popularium per proclivum; cathedra quoque nominatur ipse in anfractu ad consessum situs. Itaque e contrario "infelix qui in quodcumque concilium impiorum abierit et in quacumque via peccatorum steterit et in quacumque cathedra pestium sederit." Generaliter dictum intellegamus, cum quid1 aliud, etiam specialiter interpretari capit. Nam et specialiter quaedam pronuntiata generaliter sapiunt. Cum deus Israhelitas admonet disciplinae vel obiurgat, utique ad omnes habet; cum Aegypto et Aethiopiae exitium comminatur, utique in omnem gentem peccatricem praeiudicat. Sic omnis gens peccatrix Aegyptus et Aethiopia a specie ad genus, quemadmodum etiam omne spectaculum concilium impiorum a genere ad speciem.