De Spectaculis

Tertullian

Tertullian, ca. 160-ca. 230, creator; Minucius Felix, Marcus, creator; Glover, T. R. (Terrot Reaveley), 1869-1943, editor; Glover, T. R. (Terrot Reaveley), 1869-1943, editor, translator; Rendall, Gerald Henry, 1851-, editor, translator; Kerr, Walter Charles Alan, 1853-1929, editor, translator

Saginentur eiusmodi dulcibus convivae sui: et loca et tempora et invitator ipsorum est. Nostrae coenae, nostrae nuptiae nondum sunt. Non

possumus cum illis discumbere, quia nec illi nobiscum: vicibus disposita res est. Nunc illi laetantur, nos conflictamur. "Saeculum," inquit, "gaudebit, vos tristes eritis." Lugeamus ergo, dum ethnici gaudent, ut, quum lugere coeperint, gaudeamus, ne pariter nunc gaudentes tunc quoque pariter lugeamus. Delicatus es, Christiane, si et in saeculo voluptatem concupiscis, immo nimium stultus, si hoc existimas voluptatem. Philosophi quidam hoc nomen quieti et tranquillitas dederunt, in ea gaudent, in ea avocantur, in ea etiam gloriantur. Tu mihi metas et scaenam et pulverem et harenam suspiras. Dicas velim: non possumus vivere sine voluptate, qui mori cum voluptate debemus? Nam quod est aliud votum nostrum quam quod et apostoli, exire de saeculo et recipi apud dominum? Hic voluptas, ubi et votum.