De Spectaculis

Tertullian

Tertullian, ca. 160-ca. 230, creator; Minucius Felix, Marcus, creator; Glover, T. R. (Terrot Reaveley), 1869-1943, editor; Glover, T. R. (Terrot Reaveley), 1869-1943, editor, translator; Rendall, Gerald Henry, 1851-, editor, translator; Kerr, Walter Charles Alan, 1853-1929, editor, translator

Quot adhuc modis probavimus, nihil ex his quae spectaculis deputantur placitum deo esse! At congruens servo dei quod deo placitum non sit? Si

omnia propter diabolum instituta et ex diaboli rebus instructa monstravimus (nihil enim non diaboli est quicquid dei non est vel deo displicet),hoc erit pompa diaboli, adversus quem in signaculo fidei eieramus. Quod autem eieramus, neque facto neque dicto neque visu neque conspectu participare debemus. Ceterum sic nos eieramus et rescindimus signaculum rescindendo testationem eius. Numquid ergo superest, ut ab ipsis ethnicis responsum flagitemus? Illi nobis iam renuntient, an liceat Christianis spectaculo uti. Atquin hinc vel maxime intelligunt factum Christianum, de repudio spectaculorum. Itaque negat manifeste qui per quod agnoscitur tollit. Quid autem spei superest in eiusmodi homine? Nemo in castra hostium transit nisi proiectis armis suis, nisi destitutis signis et sacramentis principis sui, nisi pactus simul perire.