De Spectaculis

Tertullian

Tertullian, ca. 160-ca. 230, creator; Minucius Felix, Marcus, creator; Glover, T. R. (Terrot Reaveley), 1869-1943, editor; Glover, T. R. (Terrot Reaveley), 1869-1943, editor, translator; Rendall, Gerald Henry, 1851-, editor, translator; Kerr, Walter Charles Alan, 1853-1929, editor, translator

Quid mirum? Inaequata ista hominum miscentium et commutantium statum boni et mali per

inconstantiam sensus et iudicii varietatem. Etenim ipsi auctores et administratoresspectaculorum quadrigarios scaenicos xysticosarenarios illos amantissimos,1 quibus viri animas,2 feminae autem illis etiam corpora sua substernunt, propter quos se in ea committunt quae reprehendunt, ex eadem arte, qua magnifaciunt, deponunt et deminuunt, immo manifeste damnant ignominia et capitis minutione, arcentes curia rostris senatu equite ceterisque honoribus omnibus simul et ornamentis quibusdam. Quanta perversitas! Amant quos multant, depretiant quos probant, artem magnificans artificem notant. Quale iudicium est, ut ob ea quis offuscetur, per quae promeretur? Immo quanta confessio est malae rei!3 Quarum auctores, cum acceptissimi sint, sine nota non sunt.