De Spectaculis

Tertullian

Tertullian, ca. 160-ca. 230, creator; Minucius Felix, Marcus, creator; Glover, T. R. (Terrot Reaveley), 1869-1943, editor; Glover, T. R. (Terrot Reaveley), 1869-1943, editor, translator; Rendall, Gerald Henry, 1851-, editor, translator; Kerr, Walter Charles Alan, 1853-1929, editor, translator

Satis, opinor, implevimus ordinem, quot et quibus modis spectacula idololatrian committant, de originibus, de titulis, de apparatibus, de locis, de artificiis, quo certi simus nulla ex parte competere nobis ea, qui bis idolis renuntiamus. Non quod idolum sit aliquid, ut apostolus ait, sed quoniam quae faciunt daemoniis faciunt consistentibus scilicet in consecrationibus idolorum, sive mortuorum sive, ut putant, deorum. Propterea igitur, quoniam utraque species idolorum condicionis unius est, dum mortui et dei unum sunt, utraque idololatria abstinemus. Nec minus templa quam monumenta despuimus, neutram aram novimus, neutram effigiem adoramus, non sacrificamus, non parentamus. Sed neque de sacrificio et parentato edimus, quia non possumus cenam dei edere et cenam daemoniorum. Si ergo gulam et ventrem ab inquinamentis liberamus, quanto magis augustiora nostra, et aures et oculos, ab idolothytis et necrothytis voluptatibus abstinemus, quae non

intestinis transiguntur, sed in ipso spiritu et anima digeruntur, quorum munditia magis ad deum pertinet quam intestinorum.