Apologeticum

Tertullian

Tertullian. Apology De Spectaculis. Minucius Felix. Glover, T. R. (Terrot Reaveley), editor. Cambridge, Massachusetts; London: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931 (printing).

At e contrario illis nomen factionis accommodandum est qui in odium bonorum et proborum conspirant, qui adversum sanguinem innocentium conclamant, praetexentes sane ad odii defensionem illam quoque vanitatem, quod existiment omnis publicae cladis, omnis popularis incommodi Christianos esse in causam. Si Tiberis ascendit in moenia, si Nilus non ascendit in arva, si caelum stetit, si terra movit, si fames, si lues, statim Christianos ad leonem! adclamatur. Tantos ad unum?

Oro vos, ante Tiberium, id est ante Christi adventum quantae clades orbem et urbes ceciderunt? Legimus Hieran, Anaphen et Delon et Rhodon et Co insulas1 multis cum milibus hominum pessum abisse.

Memorat et Plato maiorem Asiae vel Africae terram Atlantico mari ereptam. Sed et mare Corinthium terrae motus ebibit, et vis undarum Lucaniam abscisam in Siciliae nomen relegavit. Haec utique non sine iniuria incolentium accidere potuerunt.

Ubi vero tunc, non dicam deorum vestrorum contemptores Christiani, sed ipsi dei vestri, cum totum orbem cataclysmus abolevit, vel, ut Plato putavit,

campestre solummodo? Posteriores enim illos clade diluvii contestantur ipsae urbes in quibus nati mortuique sunt, etiam quas conciderunt; neque enim alias hodiernum manerent nisi et ipsae posthumae cladis illius. Nondum Iudaeum ab Aegypto examen Palaestina susceperat nec illic Christianae sectae origo consederat, cum regiones adfines eius Sodoma et Gomorra igneus imber exussit.

Olet adhuc incendio terra, et si qua illic arborum poma, conantur oculis tenus, ceterum contacta cinerescunt. Sed nec Tuscia iam tunc atque Campania de Christianis querebantur, cum Vulsinios de caelo, Pompeios de suo monte perfudit ignis.

Nemo adhuc Romae deum verum adorabat cum Hannibal apud Cannas per Romanos anulos caedes suas modio metiebatur. Omnes dei vestri ab omnibus colebantur, cum ipsum Capitolium Senones occupaverant. Et bene quod, si quid adversi urbibus accidit, eaedem clades templorum quae et moenium fuerunt, ut iam hoc revincam non ab eis evenire, quia et ipsis evenit.

Semper humana gens male de deo meruit. Primo quidem ut inofficiosa eius, quem cum intellegeret ex parte, non requisivit, sed et alios insuper sibi commentata quos coleret; dehinc quod non inquirendo innocentiae magistrum et nocentiae iudicem et exactorem omnibus vitiis et criminibus inolevit.

Ceterum si requisisset, sequebatur, ut cognosceret requisitum et recognitum observaret et observatum

propitium magis experiretur quam iratum. Eundem igitur nunc quoque scire debet iratum quem et retro semper, priusquam Christiani nominarentur. Cuius bonis utebatur ante editis quam sibi deos fingeret, cur non ab eo etiam mala intellegat evenire cuius bona esse non sensit? Illius rea est cuius et ingrata.

Et tamen si pristinas clades comparemus, leviora nunc accidunt, ex quo Christianos a deo orbis accepit. Ex eo enim et innocentia saeculi iniquitates temperavit et deprecatores dei esse coeperunt.

Denique cum ab imbribus aestiva hiberna suspendunt et annus in cura est, vos quidem cotidie pasti statimque pransuri, balneis et cauponiis et lupanaribus operantibus, aquilicia Iovi immolatis, nudipedalia populo denuntiatis, caelum apud Capitolium quaeritis, nubila de laquearibus exspectatis, aversi ab ipso et deo et caelo: nos vero ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni vitae fruge dilati, in sacco et cinere volutantes invidia caelum tundimus, deum tangimus, et cum misericordiam extorserimus, Iupiter honoratur.