Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars III (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 47). Kroymann, Emil, editor. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1906.

Dimittit discipulos, ad praedicandum dei regnum. [*](4] cf. Oi. 6, 6; Prou. 21, 3. 11] cf. Leu. 12, 4—6. 17] Ee. 7, 9. 20] cf. Luc. 8, 44. 28] cf. Luc. 9, 1—6. ) [*]( 1 autem scripsi: enim MR 5 certa B, certe M Christo. qua si aaripti: Christo, quasi M, Chriato, qua sic R 6 non ut hominem sanctum scil: tetigit 11 aollempne M 13 ille (scil. sanguinis fluxue) scripsi: illa MB 15 uideri om. Bt 17 intectum M (tel in mg. add. m. X) 18 intellegitig M 20 probaui M (t s. u. add. m. 1) omittam R, omittat M, oraittatur fort. 26 uoluisset? ut uulgo legis mentiebatur uulgo )

488
numquid uel hic editit, cuius? prohibet eos uictui aut uestitui quid in uiam ferre. quis hoc mandasset, nisi qui et coruos alit et flores agri uestit, qui boui quoque terenti libertatem oris ad ueniam pabuli ex opere summouendi ante praecepit, quia dignus operarius mercede sua? haec Marcion deleat, dum sensui salua sint. at cum iubet puluerem excutere de pedibus in eos, a quibus excepti non fuissent, et hoc in testimonium mandat fieri. nemo testatur quod non iudicio destinatur: inhumanitatem qui in testationem redigi iubet iudicem comminatur. nullum deum nouum a Christo probatum illa etiam opinio omnium declarauit, qua Christum Iesum alii Iohannem alii Heliam alii unum aliquem ex ueteribus prophetis Herodi adse-\' uerabant. ex quibus quicumque fuisset, non utique hoc esset suscitatus, ut alium deum post resurrectiouem praedicaret. Pascit populum in solitudine, de pristino scilicet more. aut si non eadem est maiestas, ergo iam minor est creatore, qui non uno die, sed annis quadraginta, nec de inferioribus materiis panis et piscis, sed de manna caelesti, nec quinque circiter, sed sexcenta milia hominum protelauit. adeo autem ea<dem>) fuit maiestas, ut et pabuli exiguitatem non tantum sufficere, uerum etiam exuberare de pristino uoluerit exemplo. sic enim et in tempore famis sub Helia uiduae Sareptensis modica et suprema alimenta ex prophetae benedictione per totum famis tempus redundauerant. habes tertiam Basiliarum. si et quartam reuoluas, inuenies totum hunc ordinem Christi circa illum dei hominem, qui oblatos sibi decem ordiacios [*]( 1] cf. Lnc. 9, 3. 2] cf. Pa. 146, 9; Hiob 38, 41. 3] cf. Luc. 12, 27. cf. Dent. 25, 4. 5] cf. Luc. 10, 7. 6] cf. Luc. 9, 5. 7] cf. ib. 11] cf. Luc. 9, 7-9. 15] cf. Luc. 9, 10-17. 17] cf. Exod. 16, 35. 18] cf. Exod. 12, 37. 20] cf. Exod. 9, 17. 22] cf. HI Beg. 17, 7-16. 26] cf. illI Reg. 4, 42-4.5. ) [*]( 4 aummouendi MR, aumendi Ur, 9 a uerbis in teatationem pergit F 10 prolatum fort. 11 qua Eng: quia MR 13 hoc (= propterea) MF, (ob) hoc R uulgo esset scripsi: est MR 16 est (priore loco) scripsi: et MR 20 eadem scripsi (cf. Z. 16): ea MR 22 Bareptensia M, Sareptensi R uulgo 23 supprema M 25 reuoluas Urs: resoluas MR reliqui Christi R3, Christum MRl 26 ordiacioB M, hordeaceoa B )
489
panes cum populo distribui iussisset et minister eius proinde comparata multitudine et pabuli mediocritate respondisset: quid ergo?hoc dem in(con)spectu centum[milibus]hominum? da inquit, et manducabunt, quoniam haec dicit dominus: manducabunt et relinquent reliquias secundum dictum domini. o Chritum et in nouis ueterem! Haec itaque qui uiderat Petrus et cum pristinis compararat et non tantum retro facta sed et in futurum iam tunc prophetantia recognouerat, interroganti domino, quisnam illis uideretur, cum pro omnibus responderet: tu es Christus, non potest non eum sensisse Christum, [nisi] quem nouerat in scripturis. quem iam recensebat in factis. hoc et ipse confirmat usque adhuc patiens, immo et silentium indicens. si enim Petrus quidem non poterat alium eum confiteri quam creatoris, ille autem praecepit, ne cui hoc dicerent, utique id noluit prouulgari, quod Petrus senserat. \'immo\', inquis, \'quia non recte senserat, noluit mendacium disseminari'*. sed aliam silentii causam edixit, quia oporteret filium hominis multa pati et reprobari a presbyteris et scribis et sacerdotibus et interfici et post tertium diem resurgere. qua cum praedicata sunt et ipsa in Christum creatoris, sicut suis locis implebimus, sic quoque ipsum se ostendit esse, in quem praedicabantur. certe et si non essent praedicata, eam causam indicti silentii protulit, quae non Petri errorem demonstraret: obeundarum passionum necessitatem. Qui u oluerit, inquit, animam suam saluam facere perdet illam, et qui perdiderit eam propter me saluam faciet eam. certe filius hominis hanc sententiam emisit. perspice igitur et tu cum rege Babylonio fornacem [*]( 1] cf. IIII Reg. 4, 43; Luc. 9, 13. 2] IIII Reg. 4, 43. 6] cf. Luc. 9, 18-22. 9] cf. Luc. 9, 20. 10] Marc. 8, 29. cf. Matth. 16, 16. Luc. 9, 20. 13] cf. Luc. 9, 21. 15] cf. Luc. 9, 21. 17] cf. Luc. 9, 22. 25] Luc. 9, 24. 28] cf. Dan. 3, 92. ) [*]( 3 ergo MBt, ego JPwdgo dem W, idem MRl in conspectu Rig: inapectu AI, inspectum R milibus secl. Pam 4 haec M, hoc R 7 qui R3, quae MR*- 11 nisi seclusit Lat: receperunt reliqui 15 dicerent R, diceret M 20 sunt M, aint R uulgo 24 (sed) obeundarum R3 )
490
eius ardentem et inuenies illic tamquam filium hominis — nondum enim uere erat, nondum scilicet natus ex homine — iam tunc istos exitus constituentem. saluas facit animas trium fratrum, qui eas pro deo perdere conspirauerant, Chaldaeorum uero perdidit, quas illi per idolatriam saluas facere maluerant. quae est ista noua doctrina, cuius uetera documenta sunt? quamquam et praedicationes martyriorum tam futurorum quam a deo mercedem relaturorum decucurrerunt: uide, inquit Esaias, quomodo periit iustus, et nemo excipit corde, et uiri iusti auferuntur, et nemo considerat. quando magis hoc fit quam in persecutione? *** sanctorum eius, utique non simplex, nec de naturae lege communis, sed illa insignis et pro fide militaris, in qua qui animam suam propter deum perdit seruat illam. ut et hic tamen iudicem adcognoscas, qui malum animae lucrum perditione eius et bonum animae detrimentum salute eius remuneraturus sit, et zeloten deum mihi exhibet, malum malo reddentem: qui confusus, inquit, mei fuerit, et ego confundar eius, *** quando nec confusionis materia conueniat nisi meo Christo, cuius ordo magis pudendus, ut etiam haereticorum conuiciis pateat, omnem natuitatis et educationis foeditatem et ipsius etiam carnis indignitatem, quanta amaritudine possunt, perorantibus. ceterum quomodo ille erit obnoxius confusionis, qui eam non capit? non uulua, licet uirginis tamen feminae, ** coagulatus, et si [*]( 8] Ea. 57, 1. 11] Pa. 115, 6. 15] cf. Luc. 9, 24. 17] Luc. 9, 26. ) [*]( 8 facit (a a. e m. 1) M 4 caldaeoram M 5 perdit/ort. 8 relatgrorum M (corr. m. 1) 9 periit M, perit B uulgo 11 lacunam signaui: (sed et honorabilis, inquit Dauid, mora) supplendum puto (cf. quae sequuntwr et supra l. 8: quam a deo mercedem relaturorum) 12 sed B, et MF 14 illam, ut uulgo adcognoscas M, cognoscaa R uulgo 16 salute R, iSaIutis MF remuneraturus sit et Eng: remuneraturus. sed et MRI, remuneratur. sed et B* uulgo 18 mei Big: me MB lactØUJm signaui: (sic quoque meus Christus) supplendum puto 24 lacunam aignaui: prolatus, non (oue iaculatus, non Eng [cf. Euagrius AU. Sim. ti Thsopk. p. 8, 11 ed. Bratke: iaculatus uuluae intamiaatae]) intercidisse uidetar coagulatus B3, coagulatum MBl )
491
non ex semine, tamen lege. substantiae corporalis ex sanguine et humore, non caro habitus ante formam, non pecus dictus post figuram, non decem mensium cruciatu deliberatus, non subita dolorum concussione cum tanti temporis caeno per corporis cloacam effusus ad terram, nec statim lucem lacrimis auspicatus ex primo retinaculi sui uulnere, nec multum ablutus, nec sale ac melle medicatus, nec pannis iam sepulturae inuolucrum initiatus, nec exinde per inmunditias inter sinus uolutatus, molestus uberibus, diu infans, uix puer, tarde homo, sed de caelo expositus, semel grandis, semel totus, statim Christus, spiritus et uirtus et deus tantum; ceterum, (at) non uerus, qui non uidebatur, ita nec de crucis maledicto erubescendus, cuius carebat ueritate carens corpore. non poterat itaque dixisse: qui mei confusus fuerit. noster hoc debuit pronuntiasse, minoratus a patre modico citra angelos, uermis et non homo, ignominia hominis et nullificamen populi, quatenus ita uoluit, ut liuore eius sanaremur, ut dedecore eius salus nostra constaret. et merito se pro suo homine deposuit, pro imagine et similitudine sua, non aliena, [tunc] ut, quoniam homo (non) erubuerat lapidem et lignum adorans, eadem constantia non confusus de Christo pro impudentia idolatriae satis deo faceret per impudentiam fidei. quid horum Christo tuo competit, Marcion, ad meritum confusionis? plane pudere te debet, quod illum ipse finxisti.

Iam et hoc uel maxime erubescere debuisti, quod illum cum Moyse et Helia in secessu montis conspici pateris quorum destructor aduenerat. hoc scilicet intellegi uoluit uox illa de caelo: hic est filius meus dilectus, hunc audite, id est non Moysen iam et Heliam. ergo sufficiebat uox sola sine ostentatione Moysei et Heliae. definiendo enim, quem audirent, [*](11] cf. (1a1. 3,13. 13] Lnc. 9, 26. 14]Ps.8,6. 15] Ps. 21, 7. 16]of. Es. 53,5. 18] cf. Gen. 1,26. 19] cf. Ez. 20, 32. 24]cf.Luc.9,28—36. 27]Luc.9,35. ) [*]( 1 ex semine, tamen tcripsi: aemine, tamen ex MR utnguine et scripsi (cf. de carne Chrigti 4: humoris et tungninis foeda coagula): aemine et MR1, feminae IPutdgo (probat Eng) 3 delibratua Lat 6 ex scripsi: et MB ac JfF, et R 8 molestius M 9 tarde M; tardus R 11 ut add. R9. om. MRl 171iquoreM 19tuncMcI.i2* nonadd.R*,om.MRl 24iamscripsi:namMB )

492
quoscumque alios uetuisset audiri. aut numquid Esaiam et Hieremiam ceterosque, quos non ostendit, permisit audiri, si uetuit quos ostendit? nunc et si praesentia illorum fuit necessaria, non utique in conloquio ostenderentur, quod familiaritatiindicium est, nec in consortio claritatis, quod dignationis et gratiae exemplum est, sed in sordibus aliquibus, quod destructionis argumentum est, immo in tenebris creatoris, quibus discutiendis erat missus, longe etiam discreti a claritate Christi, qui uoces et litteras ipsas eorum ab euangelio suo erat separaturus. sicin alienos demonstrat illos, dum secum habet? sic relinquendos decet quos sibi iungit? sic destruit quos de radiis suis exstruit? quid faceret Christus ipsorum? credo, secundum peruersitatem tales eos reuelasset, quales Christus Marcionis debuisset, aut quoscumque alios secum <ostendisset) quam prophetas suos. sed quid tam Christi creatoris quam secum ostendere praedicatores suos? cum illis uideri, quibus in reuelationibus erat uisus? cum illis loqui, qui eum fuerant locuti? cum eis gloriam suam communicare, a quibus dominus gloriae nuncupabatur? cum principalibus suis, quorum alter populi informator aliquando alter reformator quandoque, alter initiator ueteris testamenti alter consummator noui. igitur et Petrus, meritum contubernium Christi sui agnoscens, (in) indiuiduitatem eius suggerit consilium: bonum est hic nos esse, - bonum plane, ubi Moyses scilicet et Helias — et faciamus hic tria tabernacula, unum tibi et Moysi unum et He- liaeunum. (sed nesciens, quid diceret.\' quomodo nesciens? utrumne simplici errore an ratione, qua defendimus in causa nouae prophetiae gratiae exstasin, id est amentiam, conuenire? [*]( 4] cf. Luc. 9, 30. 5] cf. Luc. 9, 31. 20] cf. Mal. 4, 5-6. 23] Luc. 9, 33. 26] cf. ib. ) [*]( 1 isaiam M 2 ieremiam M 6 sed et B 10 sicin acripsi: sic in MR, siccin ed. Mign. habet. sic uulgo 11 iunget M iungit. sic uulgo 12 exstruit. quid uulgo 14 ostendisset addidi (ef. I. 16) 15 Christi acripsi: Christus MR 22 meritum MB, merito Pam <in) indiuiduitatem scripsi: indiuiduitate MR, indiuiduitati Eng 23 hic nos M, nos hic R uulgo 27 errore M in ras. qua Iun: quam MR causae M )
493
in spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam dei conspicit uel cum per ipsum deus loquitur, necesse est excidat sensu, obumbratus scilicet uirtute diuina. de quo cum inter nos et psychicos quaestio est, interim facile est amentiam Petri probare. quomodo enim Moysen et Heliam cognouisset, [nisi in spiritu?] - nec enim imagines eorum uel statuas populus habuit. nec similitudines, lege prohibente - nisi quia in spiritu uiderat? et ita quod dixit, scilicet in spiritu non in sensu constitutus, scire non poterat. ceterum, si sic nesciit quasi errans, eo quod putaret illorum esse Christum, ergo iam constat et supra Petrum interrogatum a Christo, quem se existimarent, ut de creatoris dixisse: tu es Christus, quia, si tunc alterius dei illum cognouisset, hic quoque non errasset. quodsi ideo et hic errauit quia et supra, ergo certus es in illum diem quoque nullam nouam diuinitatem a Christo reuelatam et usque adhuc non errasse Petrum, Christo usque adhuc nihil eiusmodi reuelante, et tamdiu non alterius deputandum Christum quam creatoris, cuius omnem et hic ordinem expressit. tres de discentibus arbitros futurae uisionis et uocis adsumit. et hoc creatoris est: in tribus, inquit, testibus stabit omne uerbum. in montem secedit. agnosco formam loci. nam et pristinum populum apud montem et uisione et uoce sua creator initiarat. oportebat in eo suggestu consignari nouum testamentum, in quo conscriptum uetus fuerat, sub eodem etiam ambitu nubis, quem nemo dubitabit de aere creatoris conglobatum, — nisi (si) et nubes suas ille deduxerat — quia et [*]( 7] cf. Exod. 20, 4. 12] Marc. 8, 29. cf. Matth. 16, 16. Luc. 9, 20. 18] cf. Luc. 9, 28. 20] Dent. 19, 15. 22] cf. Eiod. 19, 16-20. 25 cf. Exod. 19, 16. Luc. 9, 34. ) [*]( 1 spiritu Pam: spiritum MR 3 diuina. de qao cum inter scripsi: diuina de quo cum inter M, diuina, de quo inter R uulgo, diuina. de quo, (scil. agemus) cum inter Eng 6 nisi in spiritu secluai (cf. I. 7) 7 habuit necEng: habuissetMR 8 quod diait,scilicetstripsi: quod dixissetMR, quid diiisset Eng 9 nesciit scripsi: nescit MR 12 quia si R3, quasi MRl 19 arbitros R, arbitror MF 25 quem MF, quam R dubitabit Oehlerus: dubitauitJfR conglobatum Eng: conglobataJf (a ex Q m. 1) R 26 parenthesin indicaui: conglobatam. nisi uulgo si addidt ille Eng: illo MR )
494
ipse per caelum creatoris uiam ruperat. aut proinde et nubilo creatoris precario usus est? itaque nec nunc muta nubes fuit, sed uox solita de caelo et patris nonum testimonium super filio, ad quem in secundo psalmo: filius meus es tu, ego hodie genui te, de quo et per Esaiam: quis deum metuens? audiat uocem filii eius. itaque iam repraesentans eum - hic est filius 1 meus me U B - utique subaudit: quem l\'epromisi. si enim repromisit aliquando et postea dicit: hic est, eius est exhibentis uoce uti in demonstratione promissi, qui aliquando promisit, non eius, cui possit responderi: 'ipse enim tu quis es qui dicas: hic est filius meus, de quo non magis praemisisti quam te ipsum, quod prius eras, reuelasti\'? hunc igitur audite! quem? (nisi quem) ab initio edixerat audiendum in nomine prophetae quoniam et prophetes existimari habebat a populo: prophetam, inquit Moyses, suscitabit nobis deus ex filiis uestris, secundum carnalem scilicet censum, tamquam me audietis illum. omnis autem qui illum non audierit, exterminabitur anima eius de populo suo. sic et Esaias: quis in uobis metuens (deum?) exaudiat uocem filii eius, quam et ipse pater commendaturus erat: sistens enim, inquit, uerba filii sui, dicendo scilicet: hic est filius meus dilectus, hunc audite. itaque et si facta translatio sit auditionis a Moyse et Helia in Christum, sed non ut ab alio deo nec ad alium Christum, sed a creatore in Christum eius, secundum decessionem ueteris et successionem noui testamenti: non legatus, inquit Esaias, nec nuntius, sed ipse deus [*]( 4] Ps. 2, 7. 5J Ea. 50, 10. 7] Luc. 9, 35. 11] ib. 13] ib. 15] Deut. 18, 15. Act. 3, 22. 17] Act 3, 28. cf. Dent. 18, 19. 19] Es. 50, 10. 21] Ea. 44, 26. 26] Es. 63, 9. ) [*]( 2 usus est. itaque uttigo 4 ad quem acripsi: atque MB, ut qui Oehltruf, aeque Iun in secundo Pam: in primo MB 7 aubaudit scripsi: anbauditur MR 8 repromisit JBl 9 promissi R3, promisit MRl 12 eras Urs: erat MB 13 nisi quem addidi 17 sensum Gel 20 deum ad- [ didi fili M (i s. u. a m. 1) 24 Christum Urs: Christo MR reliqui aliquo M 26 decensionem M 27 deus JIB, dominus Pam )
495
saluos eos faciet, ipse iam praedicans et implens legem et prophetas. traditit igitur pater filio discipulos nouos, ostensis prius cum illo Moyse et Helia in claritatis praerogatiua atque ita dimissis, quasi iam et officio et honore dispunctis, ut hoc ipsum confirmaretur propter Marcionem, societatem esse etiam claritatis Christi cum Moyse et Helia. totum autem habitum uisionis istius habemus etiam apud Abacuc, ubi spiritus ex persona interdum apostolorum: domine, audiui auditum tuum et extimui - quem magis quam uocis caelestis illius: hic est filius meus dilectus, hunc audite? — consideraui operam tuam (et) excidi mente - quando magis quam cum uisa claritate eius nesciit quid diceret Petrus? — in medio duorum animalium cognosceris, Moysi et Heliae, de quibus et Zacharias uidit in figura duarum olearum et duorum ramulorum oleae. nam hi sunt, de quibus dictum est illi: duo filii opimitatis adsistunt domino uniuersae terrae. et rursus idem Abacuc: operuit caelos uirtus, utique nubilo illo, et splendor eius ut lux erit, utique qua etiam uestitus eius refulsit. et si commemoremur promissionis Moysi, hic inuenietur expuncta. cum enim desiderasset conspectum domini Moyses dicens: si ergo inueni gratiam coram te, manifesta mihi te, ut cognoscenter uideam te, eum conspectum desiderans, in quo hominem esset acturus, quod propheta sciebat, — ceterum dei faciem, iam audierat, nemo homo uidebit et uiuet - et hunc, inquit, sermonem, quem dixisti, faciam tibi. et rursus Moyses: ostende mihi [*]( 1] cf. Matth. 5, 17. 8—13] Hab. 8, 1-2. 10] Lnc. 9, 35. 14] cf. Zach. 4, 3. 16] Zach. 4, 14. 17] Hab. 8, 3-4. 21] Exod. 33, 13. 24] Exod. 33, 20. 25] Exod. 33, 17. 26] Exod. 33, 18. ) [*]( 1 faciet MR, fecit Pam 9 quem i28, quam MRl uocis R, noces MF 11 operam tuam MR, opera tua Pam (et) excidi Rig: excidi R, excedi M 17 rursus M, rursum Ruulgo 21 ergo om. R1 22 mihi te NF, te mihi Ruulgo 24 parenthesin indicaui: Bciebat. ceterum uulgo (de) dei facie Oehlerus faciem iam uulgo 25 uidebit M, uidebit me R reliqui praeter Rig inquit scil. deuI )
496
gloriam tuam. et dominus similiter de futuro: ego praecedam gloria mea, et reliqua. et in nouissimo: et tunc uidebis posteriora mea, non lumbos nec suras, sed quam desiderauerat gloriam in posterioribus temporibus reuelandam, in qua facie ad faciem uisibilem se ei repromiserat, etiam ad Aaronem dicens: et si fuerit prophetes in nobis, in uisione cognoscar illi et in uisione loquar ad eum, non quomodo ad Moysen; os ad os loquar ad eum, in specie — utique hominis, quam erat gestaturus — non in aenigmate. nam et si Marcion noluit eum conloquentem domino ostensum, sed stantem, tamen et stans os ad os stabat et faciem ad faciem, — cum illo, inquit, non \'extra illum\' — in gloria ipsius, nedum in conspectu. de qua gloria non aliter - inlustratus discessit a Christo quam solebat a creatore, proinde tunc oculos percutiens filiorum Israhelis, quemadmodum et nunc excaecati Marcionis, qui hoc quoque argumentum aduersus se facere non uidit.

Suscipio in me personam Israhelis. stet Christus Marcionis et exclamet: o genitura incredula, quousque ero apud uos? quousque sustinebo uos? statim a me audire debebit: \'quisquis es, o oeconome, prius ede, qui sis et a quo uenias et quod in nobis tibi ius? usque adhuc creatoris est totum apud te. plane, si ab illo uenis et illi agis, admittimus increpationem. si uero ab alio, dicas uelim: quid nobis umquam de tuo commisisti, quod credere debuissemus, ut exprobres incredulitatem qui nec te ipsum aliquando nobis reuelasti? quam olim apud nos agere coepisti, ut tempus [*](1] Exod. 33, 19. 2] Exod. 83, 23. 6] Num. 12,6-8. 10] cf. Lnc. 9. 80-81. 12] Luc. 9, 32. 14-15] cf. Exod. 34, 29-30. 19] Lac. 9, 41. ) [*]( 2 gloria mea (\'ri1 sd £ g ł1όt») MF, <in) gloria Ruulgo 5 repromittit Pam 6 aronem M 7 uisionem J21 loquar R, loquor M 8 ad eum om. R1 9 utique R3, itaque MR% 12 parenthesin indicavit Eng 13 gloria scripsi: gloriam MR conspectum Pam 15 percutiens Urs: percutere MR 20 quousque sustinebo uos om. R1 21 0 oeconome scripsi (cf. Luc. 12, 24): o echonome M, eperchomene F, o iicspxd/teve R uulgo qui M, quia Ruulgo 23 apud te om. R1 26 exprobes M )

497
queraris? in quibus nos sustinuisti, ut patientiam imputes? asinus de Aesopi puteo modo uenis et iam exclamas*. [suscipio adhuc et personam discipulorum, in quos insiliit: o natio incredula, quamdiu ero uobiscum, quamdiu uos sustinebo? hanc eruptionem eius utique hoc modo iustissime repercuterem: quisquis es, o oeconome, prius ede, qui sis, a quo uenias, quod tibi ius sit in nobis? usque adhuc, puto, creatoris es, et ideo secuti sumus, recognoscentes omnia illius in te. quodsi ab illo uenis, admittimus increpationem. si uero alii agis, oro te, dicas: quid nobis aliquando (commisisti,) dumtaxat de tuo, quod iam credidisse debuissemus, ut exprobres incredulitatem, qui nec auctorem tuum usque adhuc edis? quam olim autem apud nos agere coepisti, ut tempus quoque opponas? in quibus autem nos sustinuisti, ut et patientiam iactes? asinus de Aesopi puteo modo huc apparuit et iam exclamat.] quis non ita iniustitiam increpationis retudisset, si eius eum credidisset, qui nondum queri debuisset? nisi quod nec ille eos insilisset, si non olim apud illos in lege, in prophetis, in uirtutibus et beneficiis deuersatus incredulos semper fuisset expertus. Sed \'ecce Christus diligit paruulos, tales docens esse debere qui semper maiores uelint esse, creator autem ursos pueris inmisit, ulciscens Heliseum propheten conuicia ab eis passum\'. satis impudens antithesis, cum tam diuersa committit, paruulos et pueros, innocentem adhuc aetatem et iudicii iam capacem, quae conuiciari poterat, ne dicam blasphemare. qua ergo iustus deus, nec pueris impiis parsit, exigens maiori aetati honorem, [*]( 3] [Luc. 9,41.] 19] cf. Luc. 9, 46-48. 21] cf. IIII Reg. 2, 23—24. ) [*]( 1 vatientitimEngfuideinfral.24):paenitentiamilfB utimpates(scii.tibi) = dafidu dir zum Verdienst anrechnest 2 sllscipio-exclam at (1.15) seclusi: sunt interpolatoris, qui secundum euangelium Marci 9,19: o 3i arcoxptfci; autolc Xs-fei increpationem illam non in Israhelem sed in discipulos factam putauit 5 iustissimeR3, iueticiaeMRl, iustitia (= iwe)fort. 6 0 oeconome gcripsi: oechomene M, eperchomene F, iwsp/ofjisvs R uulgo 10 commisisti add. Gel (cf. 496, 25) 11 exprobes M 12 auctorem R3, auditorem MRl 15 non ita R3, nouit MRl 16 e am susp. Eng credisset M (di a. u. a m. 2) 18 in (alt.) om. R1 20 docens esse M, esse docens R 25 blaaphernare R3, blas- phemariMRX quaitfif1, quia22® 26 parsit scripsi: psitM, pepercitR uulgo ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( ,32 )
498
et utique magis a minore; qua uero bonus, adeo diligit paruulos, ut apud Aegyptum benefecerit obstetricibus protegentibus partus Hebraeos periclitantes edicto Pharaonis. ita et haec adfectio Christi cum creatoris est. iam nunc deus Marcionis, qui conubium aduersatur, quomodo uideri potest paruulorum dilector, quorum tota causa conubium est? qui semen odit, fructum quoque exsecretur necesse est. ne ille saeuior habendus Aegyptio rege. nam Pharao educari non sinebat infantes, iste nec nasci, auferens uitam illis etiam decem mensium in utero. at enim quanto credibilius, ut eius deputetur adfectio in paruulos, qui benedicendo conubium in propagationem generis humani ipsum quoque fructum conubii benedicendum promisit, qui de infantia primus! \'Repraesentat creator ignium plagam Helia postulante in illo pseudopropheta\'. agnosco iudicis seueritatem, e contrario Christi (lenitatem increpantis) eandem animaduersionem destinantes discipulos super illum uiculum Samaritarum: agnoscat et haereticus ab eodem seuerissimo iudice promitti hanc Christi lenitatem: non contendet, inquit, nec (clamabit nec) uox eius in platea audietur: harundinem quassatam non comminuet et linum fumigans non extinguet. talis utique multo magis homines non erat crematurus. nam et tunc ad Heliam: non in igni, inquit, dominus, sed in spiritu miti. At enim humanissimus dominus cur recusat eum, qui se tam indiuiduum [*]( 2] cf. Exod. 1, 20. cf. Exod. 1,17. 3] cf. Exod. 1,15—16. 11] cf. Gen. 1, 28. 13] cf. IIII Reg. 1,10. 15] cf. Luc. 9,51-56. 18] Matth. 12, 19-20. Es. 42, 2. 22] III Reg. 19, 12. 23] cf. Luc. 9, 57—58 ) [*]( 4 creatoris Eng: creator MR1, creatore R3 5 aduersatur N, auersatur R 6 diloctor M (e «. 0 a m. T) 7 ne scripsi: nec MRt, nae R* uulgo 8 desinebat M (corr. m. 1) 10 utpro M (corr. m. 1) 12 benedicendum m (per Christum uidelicet) scripsi: benedicendo MR 13 prius M (m s. u. add. m. 1), primus est R, primus (est status) Eng (qui probat benedicendo) qui de infantia primus = qui incipit ab infantia, ut uidetur 15 seueritatem. e contrario uulgo lenitatem, increpantis add. Pam: <in) eandem Oehlerus (non recipiens quod suppleuit Pam) 16 destinantes Pam: destinantis MR 19 clamabit nec addidi (cf. p. 3, 14 et adu. Iud. cap. 9) in platea 3T (in ras.) 24 dominus scripsi: deus MR se om. M )
499
illi comitem offert? si quia superbe uel ex hypocrisi dixerat: sequar te quocumque ieris, ergo aut superbiam aut hypocrisin recusandam iudicando iudicem gessit. et utique damnauit quem recusauit, non consecuturum scilicet salutem. nam sicut ad salutem uocat quem non recusat uel etiam quem ultro uocat, ita in perditionem damnat quem recusat illi autem causato patris sepulturam cum respondet: sine mortui sepeliant mortuos suos, tu autem uade et adnuntia regnum dei, utramque legem creatoris manifeste confirmauit: et de sacerdotio in Leuitico, prohibentem sacerdotes supremis etiam parentum interesse — super omnem, inquit, animam defunctam sacerdos non introibit, et super patrem suum (at super matrem suam) non contaminabitur —, et de deuotione in Arithmis; nam et illi, qui se deo uouerit, inter cetera iubet, ne super ullam animam introeat defunctam, ne super patris quidem aut matris aut fratris. puto autem, et deuotioni et sacerdotio destinabat quem praedicando regno dei imbuerat. aut si non ita est, satis impius pronuntiandus qui nulla ratione legis intercedente sepulturas parentum despici a filiis imperabat. cum uero et tertium illum prius suis ualedicere parantem prohibet retro respectare, sectam creatoris exequitur: hoc et ille noluerat fecisse quos ex Sodomis liberarat.

Adlegit et alios septuaginta apostolos super duodecim. quo enim duodecim secundum totidem fontes in Elim, si non et septuaginta secundum totidem arbusta palmarum? Antithesis plurimum causarum diuersitas fecit, non potestatum. sed qui diuersitatem causarum non respexit, facile eam potestatum existimauit. \'profectionem filiorum Israhelis creator etiam illis spoliis aureorum et argenteorum uasculorum et uestium praeter [*]( 2] Luc. 9, 57. 7] cf. Luc. 9, 59. Luc. 9, 60. 11] Leu. 21, 11. 14] cf. Num.6,6—7. 20] cf. Luc. 9, 61-62. 22] cf. Gen. 19,17. 23] cf. Luc.10,1. 24] cf. Exod. 15, 27. Num. 33, 9. 28-500, 1] cf. Exod. 12, 34-35. ) [*]( 4 consecuturum M, secuturum R 5 recusat M (a ex u corr. m. 1) 7 sepeliant R, sepeliam M 12 patrem MR, parentem Rig 13 et super * matrem Buam addidi (cf. de monog. 7) 14 illi scripsi (c/. 246, 24. 25.); illic MB, illic <illi) Eng 18 deo M ) [*]( 32. )

500
oneribus consparsionum offarcinatam educit ex Aegypto, Christus autem nec uirgam discipulis in uiam ferre praescripsit'). illi enim in solitudinem promouebantur, hi autem in ciuitates mittebantur. considera causarum offerentiam, et intelleges unam et eandem potestatem, quae secundum penuriam et copiam expeditionem suorum disposuit, proinde per ciuitates abundaturam circumcidens, sicut et egituram per solitudinem struxerat. etiam calciamenta portare uetuit illos. ipse enim erat, sub quo nec in solitudine per tot annos populus calciamenta detriuerat. neminem, inquit, in uia salutaueritis. o Christum destructorem prophetarum, a quibus hoc quoque accepit! Heliseus, cum Gezin puerum suum mitteret in uiam ad filium Sunamitidis resuscitandum de morte, puto, sic ei praecepit: accinge lumbos tuos et sume bacillum meum in manum et uade: quemcumque conueneris in uia, ne benedixeris eum, id est ne salutaueris, et qui te benedixerit, ne responderis ei, id est ne resalutaueris. quae est enim inter uias benedictio nisi ex occursu mutua salutatio? sic et domini istud: in quam introissent domum, pacem ei dicere(ut, de) exemplo eodem est. mandauit enim et hoc Heliseus: cum introisset ad Sunamitin, diceret ei: pax uiro tuo, pax filio tuo. haec erunt nostrae potius antithesis, quae comparant, non quae separant Christum. dignus autem operarius mercede sua quis magis pronuntiarit quam deus iudex? quia et hoc ipsum iudicare est, dignum facere mercede operarium. nulla retributio non ex iudicatione constitit. iam nunc et hic lex consignatur creatoris, etiam boues operantes dignos [*]( 2] cf. Matth. 10, 10. Luc. 10, 4. 3] cf. Luc. 10, 1. 8] cf. Luc. 10, 4. 10] Luc. 10, 4. 14] IIII Reg. 4, 29. 19] cf. Luc. 10, 5. 21] IllI Reg. 4, 26. 23] Luc. 10, 7. ) [*]( leduxitPaw 2uirgamMR,peramPam 4differentiam/ori.(cf. 499,26) 7 circumcidensLat: circumiensitfJJ 8 (in)struxeratfort. 9 in uialfff, per uiamPam 12helisas3f gezinJfi?l,GiezinR3uulgo 15cumuenerisMcorr. m.l) 18 occursa utuailf 19 domini istud seripsi: dominus utDiR, dominus Pam 20 dicere(nt,de) exemplo Eng: dicere. eIernploMR 21 sunamitin 3 £ BS, SunamitenJJ1 22tuoom.Rx nostraepotiusJtf,potiusnostraeaMtfao 23dignusJfjR, dignus est NParn 26 retributioR, retribu*ione M, retributioneF )
501
operarios mercede iudicantis: boui, inquit, terenti os non colligabis. quis tam praestans in homines nisi qui et in pecudes? quodsi et Christus dignos mercede pronuntiat operarios, excusauit praeceptum illud creatoris de uasis aureis et argenteis Aegyptiorum auferendis. qui enim uillas et urbes operati fuerant Aegyptiis, digni utique operarii mercede, non ad fraudem sunt instincti, sed ad mercedis compensationem, quam alias a dominatoribus exigere non poterant. Regnum dei neque nouum neque inauditum sic quoque confirmauit, dum illud iubet adnuntiari adpropinquasse. quod enim longe fuerit aliquando, id potest dici adpropinquasse. si autem numquam retro fuisset, antequam adpropinquasset, nec dici potuisset adpropinquasse, quod numquam longe fuisset. omne quod nouum et incognitum est, subitum est. omne quod subitum est, cum adnuntiatur, tunc primum speciem inducens tunc primum accipit tempus. ceterum nec retro tardasse potuerit, quamdiu non adnuntiabatur, nec, ex quo adnuntiari coeperit, adpropinquasse. etiam adicit, ut eis, qui illos non recepissent, dicerent: scitote tamen adpropinquasse regnum dei. si hoc non et comminationis gratia mandat, uanissime mandat. quid enim ad illos, si adpropinquaret regnum, nisi quia cum iudicio adpropinquat? in salutem scilicet eorum, qui adnuntiationem eius recepissent, ***. quo modo, si comminatio non potest sine executione, habes deum executorem in comminatore et iudicem in utroque. sic et puluerem iubet excuti in illos, in testificationem eieratae etiam terrae eorum, nedum [*]( 1] Dent. 25. 4. 4] cf. Exod. 12, 34-35. 10] cf. Lnc. 10, 9. 19] Luc. 10, 11. 25] cf. Luc. 10, 11. ) [*]( 3 mercede pronuntiat M, pronuutiat mercede M uulgo 6 tuerant Ktg: fuerint MR 7 instincti MR, instructi Urs 10 fuerat Oehlerus 15 apeciem Pam: spem MR 16 accipit Rig: accepit MR potuerit Etlg: poterit MR, ego olim rescribi uolui: poterit <diei) 23 lacunam signaui: et in perditionem eorum, qui non recepissent interciderunt non potest scil. esse, secundum usum auctoris: iniuria Oehlerus dtleuit non 25 utroque? sic uulgo 26 eieratae etiam scripsi (cf. 438, 3): ei; heret etiam M, et haeret etiam R, et haerentia Oehlerus (quod ego quidem non intellego), ad horrentiam Rmg )
502
communicationis reliquae. si enim inhumanitas et inhospitalitas nullam ab eo relaturae sunt ultionem, cui rei praemittit testificationem, minas utique portendentem ? porro cum etiam creator in Deuteronomio Ammonitas et Moabitas prohibeat recipi in ecclesiam, quod populum Aegypto profectum inhumane et inhospitaliter copiis defraudassent, ergo in Christum inde manasse constabit communicationis interdictum, ubi habet formam. qui uos spernet, me spernet. hoc et Moysi creator: non te contempserunt, sed me. tam enim apostolus Moyses quam et apostoli prophetae. aequanda erat auctoritas utriusque officii ab uno eodemque domino apostolorum et prophetarum. Quis nunc dabit potestatem calcandi super colubros et . scorpios? utrumne omnium animalium dominus an nec unius lacertae deus? sed bene, quod creator hanc potestatem etiam paruulis pueris per Esaiam repromisit, conicere manum in cauernam aspidum et in cubile natorum aspidum nec omnino laedi. et utique scimus — salua simplicitate scripturae, nam nec et ipsae bestiae nocere poterunt, ubi fides fuerit — figurate scorpios et colubros portendi spiritalia malitiae, quorum ipse quoque princeps in serpentis et draconis et eminentissimae cuiusque bestiae nomine deputetur penes creatorem, largitum hanc potestatem priori Christo suo, sicut nonagesimus psalmus ad eum: super aspidem et basiliscum incedes et conculcabis leonem et draconem, sicut etiam Esaias: illa die superducet dominus deus machaeram sanctam, magnam et fortem, Christum scilicet suum, in draconem illum, colubrum magnum et tortuosum, et interficiet eum illa die. sed et cum idem: uia munda et uia sancta [*]( 41 cf. Deut. 23, 3. 8] Luc. 10, 16. 9] I Reg. 8, 7. 12] cf. Luc. 10, 19. 15] cf. Es. 11, 8-9. 23] Ps. 90, 13. 24] Es. 27, 1. 23] Es. 35, 8-9. ) [*]( 4 ammanitas M (a alt. ex 0 a m. 1) 6 defraudassent R, defrandasset MF 8 spernet M (bis), spernit R uulgo (bis) 10 erat Eng: erit MR 14 lacertae om. R1 15 paruulis pueris M, paruulis puerulis R, puerulis F 17 scimus R, sciemus MF, sciamus Eng 18 poterant Eflg: potuerunt MR 20 immanissimae Ciacconius, imminentissimae Eng 28 sed et lIf, sed R idem <dicit) susp. Eng )
503
uocabitur et non transibit illic inmundum nec erit illic uia inmunda; qui autem dispersi erunt uadent in ea et non errabunt, et non erit iam illic leo nec ex bestiis pessimis quicquam ascendet in eam nec inuenietur illic, cum \'uiam\' fidem demonstret, per quam ad deum perueniemus, iam tunc eidem uiae, id est fidei, hanc euacuationem et subiectionem bestiarum pollicetur. denique et tempora promissionis congruere inuenias, si quae antecedunt legas: inualescite, manus dimissae et genua resoluta: tunc patefient oculi caecorum et aures exaudient surdorum; tunc saliet claudus ut ceruus et clara erit lingua mutorum. igitur ubi medicinarum edidit beneficia, tunc et scorpios et serpentes sanctis suis subdidit, ille scilicet, qui hanc potestatem, ut et aliis praestaret, prior acceperat a patre et secundum ordinem praedicationis exhibuit.

Quis dominus caeli inuocabitur, qui non prius factor ostenditur? gratias enim, inquit, ago et confiteor, domine caeli, quod ea, quae erant abscondita sapientibus et prudentibus, reuelaueris paruulis. quae ista? et cuius? et a quo abscondita? et a quo reuelata? si a deo Marcionis abscondita et reuelata, qui omnino nihil praemiserat, in quo aliquid absconditum esse potuisset, non prophetias, non parabolas, non uisiones, non ulla rerum aut uerborum aut nominum argumenta per allegorias et figuras uel aenigmatum nebulas obumbrata? sed \'ipsam magnitudinem sui absconderat, quam cum maxime per Christum reuelabat\'. satis inique. quid enim deliquerant sapientes et prudentes, ut absconderetur illis deus, ad quem cognoscendum non suffecerat sapientia atque prudentia illorum, nulla uia data ab ipso per aliquam operum [*]( 9] Ea. 35, 3. 5-6. 17] Luc. 10, 21. ) [*]( 5 uiam fidem M, uiam fides R, uia fidem Rig, uiam fidei Iun .6 euacuationera MR, erogationem Lat 19 reuelaueris R, reuelauerit MF 20 et a quo reuelata—abacondita in M bis comparent 21 qui = quare?, Eng rescribendum censet: si a deo Marcionis, abscondit et reuelauit qui omnino nihil praemiserat 25 obumbrata. sed uulgo (Eng) 27 deliquerant R. delinquerint M delinquerant F 29 illorum? nulla uulgo )

504
praedicationem uel uestigia, per quae sapientes atque prudentes . deducerentur? quamquam et si in aliquo deliquissent erga deum ignotum pone, nunc notum, non tamen zeloten eum experiri debuissent, qui dissimilis creatoris inducitur. igitur si nec materias praemiserat, in quibus aliquid occultasset, nec reos habuerat, a quibus occultasset, nec debuerat occultasse, etiam si habuisset, iam nec reuelator ipse erit, qui absconditor non fuit, — ita nec dominus caeli nec pater Christi — sed ille, in quem competunt omnia. nam et abscondit praemisso obscuritatis propheticae instrumento, cuius intellectum fides mereretur — nisi enim credideritis, non intellegetis — et reos habuit sapientes atque prudentes ex ipsis\' operibus tot ac tantis intellegibilem deum non requirentes uel perperam in illum philosophantes et ingenia haereticis sumministrantes, et nouissime zelotes est. denique olim hoc per Esaiam contionabatur, quod Christus gratulatur: perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium celabo, sicut et alibi tam abscondisse (se) quam reuelaturum esse significat: et dabo illis thesauros absconditos, inuisibiles aperiam illis, et rursus: quis alius disiciet. signa uentriloquorum et diuinationes ex corde, auertens in posteriora sapientes et cogitationes eorum infatuans? si autem et Christum suum inluminatorem nationum designauit: posui te in lucem nationum, quas interpretamur in nomine paruulorum, sensu scilicet retro paruulos et imprudentia infantes, iam uero et humilitate fidei pusillas, facilius utique credemus eundem etiam paruulis reuelasse per Christum, qui et retro absconderit et per Christum reuelationem repromiserit. aut si deus Marcionis ea, quae a [*]( 11] Ea. 7, 9. 121 cf. Rom. 1, 20. 15] cf. Dent. 5, 24. 16] Es. 29, 14. 19] Ea. 45, 3. 20] Ea. 44, 25. 24] Es. 49, 6. ) [*]( 2 deducerentur, quamquam uulgo 3 ignotum pone (= retro), nunc scripsi: ignotum, pone nunc MB, ignotum, pone tunc Rig 6 reuelator R, reuelatur MF 7 absconditor R, absconditu hf, absconditur F 11 in- tellegitis M 18 se addidi 20 dissiciet M 26 paruulos scripsi: paruos MB, paruas B3, paruo siue pueros Eng )
505
creatore abscondita retro fuerant, patefecit, ergo iam creatori negotium gessit, res eius edisserens. sed (in destructionem,\' inquis, (uti traduceret eas.\' ergo illis traduxisse debuerat, quibus creator abscondidit, sapientibus et prudentibus. si enim benignitate faciebat, illis erat adgnitio praestanda, quibus fuerat negata, non paruulis, quibus nihil creator inuiderat. et tamen usque adhuc, puto, probamus extructionem potius legis et prophetarum inueniri in Christo quam destructionem. Omnia sibi tradita dicit a patre. credas, si creatoris est Christus, cuius omnia, et quia non minori se tradidit omnia filio creator quae per eum condidit, per sermonem suum scilicet. ceterum si oeconomus ille, quae sunt (omnia), quae illi a patre sunt tradita? quae sunt creatoris? ergo bona sunt quae pater filio tradidit, et bonus iam creator, cuius \'omnia\' bona sunt, et ille iam non bonus, qui in aliena bona inuasit, ut filio traderet, docens alieno abstinere. certe mendicissimus qui nec filium unde ditaret habuit nisi de alieno. aut si nihil de creatoris traditum est ei a patre, [et quomodo hominem creatoris sibi uindicat? aut si solus homo ei traditus est, \'omnia\' homo non est. scriptura autem (omnium) edicit traditionem filio factam. sed et si (omnia) ad hominum genera, id est ad omnes nationes, interpretaberis, et has filio tradidisse creatoris est: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. aut si habebat et ipse aliqua sua (omnia), quae filio traderet pariter cum homine creatoris, ostende unum aliquod ex (omnibus) in fidem, in exemplum, ne tam merito non credam eius esse \'omnia\', cuius nihil uideo, quam merito credam etiam quae non uideo eius esse, cuius sunt uniuersa, quae uideo. [*]( 8] cf. Luc. 10, 22. 22] Pa. 2, 8. ) [*]( 5 adgnitio M, agnitio R 10 et quia MB, qui Gel reliqui minori se R3, minorum si MBl 12 oeconomne scripsi (cf. 496, 21. 497, 6): eperchomenus MB\\ arcspx<>p-evoc B3uulgo ille scil. Christus dei Marcionis 17 si interpolatum putat Eng, seruam infra 1.18 et ante quomodo (sed cf. supra l. 13: quae sunt creatoris?) 18 quomodo scripsi: et quomodo MB, ecquomodo Oehlerus 24 omnia, quae scripsi: quae omnia MB habebat scripsi: habet MB 25 aliquod Ciacconius: aliquem MB )
506
sed \'nemo scit, qui sit pater, nisi filius, et qui sit filius, nisi pater, [nemo enim scit patrem nisi filius et filium nisi pater] et cuicumque filius reuelauerit, atque ita Christus ignotum deum praedicauit\'. hinc enim et alii haeretici fulciuntur, opponentes creatorem omnibus notum, et Israheli secundum familiaritatem et nationibus secundum naturam. et quomodo ipse testatur nec Israheli cognitum se

— Israhel autem me non cognouit et populus me non intellexit — nec nationibus? ecce enim nec de nationibus, inquit, nemo. propter quod et illas stillicidium situlae deputauit et Sionem tamquam speculam in uinea derelictam. uide ergo, an confirmatio sit propheticae uocis exprobrantis. ignorantiam in deum humanam, quae fuerit ad filium usque. nam et ideo subtexuit ab eo cognosci patrem, cui filius reuelauerit, quoniam ipse erat, qui positus a patre in lumen nationum adnuntiabatur, utique de deo inluminandarum, etiam Israhelis, utique per agnitionem dei pleniorem. - ita non proficient argumenta in fidem dei alterius, quae creatori competere possunt, quia quae non competent creatori, haec poterunt in fidem proficere dei alterius. Si et sequentia inspicias: beati oculi, qui uident quae uidetis: dico enim uobis, quia prophetae non uiderunt quae uos uidetis, de superiore\' sensu descendunt adeo: neminem, ut decuit, deum cognouisse, quando nec prophetae uidissent quae sub Christo uidebantur.I, nam si non meus esset Christus, nec prophetarum hoc in loco mentionem conlocasset. quid enim mirum, si non uiderant res [*]( 1] Luc. 10, 22. 2] [Matth. 11, 27.] 6] cf. Rom. 1, 19-20. 8] Es. 1,3. 9] Es. 55, 5 (?) 10] cf. Es. 40, 15. 11] cf. Es. 1, 8. 14] cf. Luc. 10, 22. 15] cf. Es. 49, 6. 201 Luc. 10, 23-24. ) [*]( 2 nemo enim scit patrem nisi filius et filium nisi pater deleuit Gel 7 naturam Gel: naturalem MR, naturalem (agnitionern) fort. 8 parmthesin indicatti 9 nationibus MRZ, nationis F, nationes JR1 12 confirmatio R, conformatio MF uocis M, uocis et R 15 in lumen nationum (= etg ou>? eavwv cf. 424, 2) scripsi: inluminatio nationum MR, inluminationi nationum Eng 17 Israelis R, israhelem MF 19 non om. M competent M, competunt R uulgo 22 superiore M, superiori R uulgo )

507
dei ignoti et tanto post aeuo reuelati, si non erant consecuti repraesentationem eorum, quae numquam praedicarant? quae autem fuisset felicitas eorum, qui tunc uidebant, [quae alii merito uidisse non poterant] nisi quoniam qui poterant uidisse qui(dem) dei sui res, quas etiam praedicauerant, non tamen uiderant? haec enim felicitas erit illorum, quia uidebant quae alii tantum praedicauerant. denique ostendemus et iam ostendimus, ea uisa in Christo, quae fuerant praedicata, abscondita tamen et ab ipsis prophetis, ut absconderentur et a sapientibus atque prudentibus saeculi. In euangelio ueritatis legis doctor dominum adgressus: quid faciens, inquit, uitam aeternam consequar? in haeretico \'uita* solummodo posita est, sine \'aeternae\' mentione, ut doctor de ea uita uideatur consuluisse, quae in lege promittitur a creatore longaeua, et dominus ideo illi secundum legem responsum dedisse: diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et totis uiribus tuis, quoniam de legis uita sciscitabatur. sed sciebat utique legis doctor, quo pacto uitam legalem consequi posset, ut non de ea interrogasset, cuius regulas etiam docebat. sed quia et mortui iam suscitabantur a Christo, et suscitatus ad spem aeternae uitae per exempla recidiuae ** ne plus aliquid obseruationis exigeret sublimior spes, idcirco [*]( 9] cf. Es. 29, 14. 11] Luc. 10, 25. 14] cf. Exod. 20, 12. 15] Luc. 10, 27. cf. Deut. 6, 5. ) [*](1 verba si non-praedicarant, quae in MRpaulo infrapost merito uidisse non poterant leguntur, huc transtuli 3 quid hic sibi uelint uerba quae alii merito uidisae non poterant, non uideo; substituta haec puto a sciolo quodam pro uerbis quae numquam praedicarant, in quibus iure offendit, postquam genuinus ordo uerborum erat turbatus 4 qui = ei, qui; olim uolui supplere: quoniam (erant) qui 5 qui<(dem> scripsi: qui MR, aeque Oehlerus 6 enim scripsi: autem MR illorum Eng: aliorum MR quia scripsi: qui MB (intellego autem: darin ndmlich icird eben ihr Gliiclc (ihr Vorzug) in bestehen,dajsieetc. 7denique=wam saM(co rr. m. 1) quaeR, quamMF 10 atque M, et a R uulgo, et F 12 in R, ita MF haeretico scil. euangelio 14 longaeua R, longaeua aeterna M 15 dedisse MR3, dedit li1 17 legis uita scripsi: lege uitae MR, lege uitam Eng 20 et suscitatus MF, exsuscitatus Ruulgo 21 lacunam signaui: et incertus intercidisse puto 22 aliquid obseruationis aliquid M spes Lat: spei MR, spe Oehlerus )
508
+ consuluit de aeternae uitae consecutione. itaque dominus, ut nec ipse alius nec aliud nouum inferens praeceptum, quam quod principaliter ad omnem salutem et utramque uitam facit, ipsum caput ei legis opponit, omnifariam diligendi dominum deum suum. denique si de uita longaeua et ille consuluit et Christus respondit, quae sit penes creatorem, non de aeterna, quae sit penes Marcionis deum, quomodo consequetur aeternam? non utique eodem modo, quo et longaeuam. pro differentia enim mercedum operarum quoque credenda distantia est. ergo non ex dilectione dei sui consequentur uitam aeternam Marcionitae, sicut longaeuam dilector creatoris. sed quale est, ut non magis diligendus sit qui aeternam polli- cetur, si diligendus est qui longaeuam repromittit? ergo eiusdem erit utraque uita, cum eadem est utrique uitae captandae disciplina, — quod creator docet, idem Christo opus est, diligi ut praestet, — interueniente et hic illa praescriptione, qua facilius apud eum debeant credi maiora, apud quem minora praecedunt, quam apud eum, cui nullam de maioribus fidem aliqua minora praeparauerunt. uiderit nunc, si (aeternam) nostri addiderunt: hoc mihi. satis est, quod Christus, ille aeternae. non longae(uae) uitae inuitator, de longaeua consultus, quam destruebat, non (ad) aeternam potius exhortatus est hominem, quam inferebat. quid, oro te, fecisset Christus creatoris, si creatori diligendo aedificauerat hominem qui non erat creatoris? credo, negasset diligendum creatorem.

Cum in quodam loco orasset ad patrem illum superiorem, - satis impudentibus et temerariis oculis suspiciens ad caelum creatoris, a quo tam aspero et saeuo et grandine et [*]( 26] cf. Luc. 11, 1. ) [*]( 7 consequetur scripsi: consequitur MR 10 sui scripsi: tui MR con- \'eequentur M, consequetur E uulgo 11 Marcionitae scripsi: Marcionites MR uulgo 15 captandae scripsi: captanda MR parenihesin indicavit Eng, sed neseio an haec omnino sint delenda idem scripsi: id ê M, id et R wulgo 20 haec R1 21 longae<(uae)> scripsi: longae MR 22 destruebat, non MFR3, destruebat Rl ad add. R3, om. MRl 23 si ecripsi: si qui MR 24 qui non scripsi: non MR )

509
fulmine potuisset elidi, sicut et (ad) Hierusalem suffigi ab eo potuit - adgressus eum ex discipulis quidam: domine, inquit, doce nos orare, sicut et Iohannes discipulos suos docuit, scilicet (quia alium deum aliter existimaret orandum\'. hoc qui praesumpserit, prius est, probet alium deum editum a Christo. nemo enim ante uoluisset orare nosse, quam didicisset quem oraret. igitur si didicerat, proba. si nusquam usque adhuc probas, scito illum in creatorem formam orationis postulasse, in quem etiam discipuli Iohannis orabant sed quia et Iohannes nouum aliquem ordinem orationis induxerat, ideo hoc et a Christo discipulus eius expostulandum non inmerito praesumpserat, ut et illi de proprio magistri sui instituto non alium, sed aliter deum orarent. proinde nec Christus ante orationis notitiam discipulo contulisset quam dei ipsius. ita et ipse in eum docuit orationem, quem discipulus usque adhuc nouerat. denique sensus orationis, quem deum sapiant, recognosce. cui dicam \'pater\'? ei, qui me omnino non fecit, a quo originem non traho, an ei, qui me faciundo et instruendo generauit? a quo spiritum sanctum postulem? a quo nec mundialis spiritus praestatur an a quo fiunt etiam angeli spiritus, cuius et in primordio spiritus super aquas ferebatur? eius regnum optabo uenire, quem numquam regem gloriae audiui, an in cuius manu etiam corda sunt regum? quia mihi dabit panem cottidianum? qui nec milium mihi condit an qui etiam de caelo panem angelorum cottidianum populo suo praestitit? quis mihi delicta dimittet? qui ea non iudicando non retinet an qui, si non dimiserit, retinebit, ut iudicet? quis non sinet nos deduci in temptationem? quem poterit temptator non timere an qui a primordio temptatorem angelum [*]( 2] Luc. 11,1. 17] cf.Luc. 11, 2. 19]cf.ib. 20] cf. I Cor.2,12. cf. Ps. 103,4. 21] cf. Gen. 1,2. 22]cf.Luc.ll,2. 23] cf. Prou. 21,1. cf.Luc. 11,3. 25] cf. Sap. 16, 20. 26] cf. Luc. 11,4. 27] cf. ib. 29] cf. Gen. 3,14. ) [*]( 1 ad addidi iheruealem M suffigi 223, aulfugi MBl 3 et om. B3 5 praeaumpaerit Urs: praesumpserat MRuulgo 8 probaв(ti) fort. 11 postalaudum NPam 20 angeli R, angelis MF 22 obtabo M 23 mihi dabit M, dabit mihi R uulgo 27 ut iudicet R, et iudicet MF )
510
praedamnauit? hoc ordine qui alii deo supplicat et non creatori, non orat illum, sed infamat. proinde a quo petam, ut accipiam? apud quem quaeram, ut inueniam? ad quem pulsabo, ut aperiatur mihi? quis habet petenti dare, nisi cuius omnia, cuius sum etiam ipse, qui peto? quid autem perdidi apud deum illum, ut apud eum quaeram et inueniam? si sapientiam atque prudentiam, has creator abscondidit. apud eum ergo quaeram. si salutem et uitam, et has apud creatorem. nihil alibi quaeretur, ut inueniatur, quam ubi latuit, ut appareat sic nec aliorsum pulsabo, quam unde sum fugatus. denique si accipere et inuenire et admitti laboris et instantiae fructus est illi, qui petiit et quaesiuit et pulsauit, intellege haec. a creatore mandari et repromitti. ille enim deus optimus, ultro ueniens ad praestandum non suo homini, nullum illi laborem nec instantiam indixisset. iam enim non optimus, si non ultro daret (non) petenti et inuenire praestaret non quaerenti et aperiret non pulsanti. creator autem potuit indicere ista per Christum, ut, quia delinquendo homo offenderat deum suum, labore et instantia petendi acciperet et quaerendi inueniret et pulsandi introiret. Sic et praemissa similitudo nocturnum panis petitorem amicum facit, non alienum, et ad amicum pulsantem, non ad ignotum. amicus autem, etiam si offendit, magis creatoris est homo quam dei Marcionis. itaque ad eum pulsat, ad quem ius illi erat, cuius ianuam norat, quem habere panes sciebat, cubantem iam cum infantibus, quos nasci uoluerat. etiam quod sero pulsatur, creatoris est: tempus illius et serum, cuius saeculum et saeculi occasus; [*]( 2-4] cf. Luc. 11, 9. 4] cf. Luc. 11, 10. 6] cf. EB. 29, 14. Hiob 17, 4. 20] cf. Luc. 11, 5-8. 25] cf. Luc. 11, 7. 26] cf. Luc. 11, 5. ) [*]( 5 aQpt M (corr. m. 1) 9 appareat R, apparuit MF 10 fugatus 2!3, functiis MRl 11 si R3, sic MRl 12 petiit J23, petit MRl 14 praestare alicui = itpootatElv ttvos, sicut 357, 27 praestantia = itporraota praestanda M (a ex a) suo R3, sui MRl 15 indizisset R3, induxisset MRl 16 non add. R3, om. MIll 19 labore Eng: laboraret MR 21 amicum R3, amici MRl 26 est tempus. illius uulgo )
511
ad deum autem nouum nemo sero pulsasset tantum quod lucescentem. creatoris est et ianua, qui olim nationibus cluserat quae olim (non) pulsabatur. o deus iste! exsurgit et dat, etsi iam non quasi amico, non tamen quasi extraneo homini. (sed quasi molesto,\' inquit. molestum autem tam cito deus recens neminem pati potuit. Agnosce igitur et patrem, quem etiam appellas, creatorem. ipse est, qui scit, quid filii postulent. nam et panem petentibus de caelo dedit manna et carnem desiderantibus emisit ortygometram, non serpentem pro pisce nec scorpium pro ouo. illius autem erit non dare malum pro bono, cuius utrumque sit. ceterum deus Marcionis, non habens scorpium, non poterat id se dicere non daturum, quod non habebat, sed ille qui, habens et scorpium, non dat. ita et spiritum sanctum is dabit, apud quem est et non sanctus. Cum surdum daemonium expulisset, ut et in ista specie curationis Esaiae occurrisset, in Belzebule dictus eicere daemonia: si ego, inquit, in Belzebule eicio daemonia, filii uestri in quo eiciunt? hac uoce quid magis portendit quam in eo se eicere, in quo et filii eorum, in uirtute scilicet creatoris? nam si putas sic accipiendum: si ego in Belzebule, filii uestri in quo? quasi illos suggillaret in Belzebule eicientes, resistet tibi prior sensus, non posse satanan diuidi aduersus semetipsum. adeo nec illi in Belzebule eiciebant, sed, ut diximus, in uirtute creatoris, quam ut intellegi faceret, subiungit: quodsi ego in digito dei expello daemonia, ergone adpropinquauit in uos regnum dei? apud Pharaonem [*]( 6] cf. Luc. 11, 11-13. 9] cf. Exod. 16, 31. Num. 11, 31-32. cf. Luc. 11, 11. 10] cf. Luc. 11, 12. 13] cf. Luc. 11, 13. 15] cf. Luc. 11, 14-20. 16] cf. Es. 29, 18. 17] Luc. 11, 19. 20] ib. 22] cf. Luc. 11, 18. 25] Luc. 11, 20. ) [*]( 1 tantum quod = kaum daft, eben erst cf. 511,1; 520,6 2 lucescentem R3, lucesceutum M (u s. e a m. I) Rl creatoris est et ian u a, qui scripsi: creator est, qui et ianuam MR cluserat Urs: clnserithiF, clauseritJS reliqui 8 non addidi o deus iste MRl, Iudaeis, is et R3 uulgo, a Iudaeis Eng 4 et si iam R, et suam M homini, eed uulgo 7 appellas creatorem uulgo 9 pisce R, spicelf 13itaiifiaitaqueiiuuao 16 Beelzebub Oehlerus (ubiqxte) 19 se eicere M, eicere se R uulgo 26 adpropinquauit MFR3, adpropinquabit 221 )
512
enim uenefici illi, adhibiti aduersus Moysen, uirtutem creatoris digitum dei appellauerunt, — digitus dei est hoc — quod significant etiam modicum ualidissimum tamen. hoc et Christus ostendens, commemorator, non obliterator uetustatum, scilicet suarum, uirtutem dei digitum dei dixit, non alterius intellegendam quam eius, apud quem hoc erat appellata. ergo et regnum ipsius adpropinquauerat, cuius et uirtus digitus uocabatur. Merito igitur adplicuit ad parabolam fortis illius armati, quem ualidior alius oppressit, principem daemoniorum, quem Belzebulem et satanan supra dixerat, significans digito dei oppressum, non creatorem ab alio deo subactum. ceterum quomodo adhuc staret regnum eius in suis terminis et legibus. et officiis, quem, licet integro mundo, uel sic potuisset uideri superasse ualidior ille deus Marcionis, si non secundum legem eius etiam Marcionitae morerentur in terram defluendo, saepe et a scorpio docti non esse superatum creatorem? \'Exclamat mulier de turba beatum uterum, qui illum portasset, et ubera. quae illum educassent, et dominus: immo beati qui sermonem dei audiunt et faciunt\'. quidni? et retro sic reiecerat matrem, ut et fratres. dum auditores et obsecutores dei praefert: nam nec hic mater adsistebat illi. adeo nec retro negauerat natum, cum, id rursus habiturus, proinde felicitatem ab utero et uberibus matris suae transtulit in discipulos, a qua non transtulisset, si eam non haberet.

Alibi malo purgare quae reprehendunt Marcionitae in [*]( 2] Eiod. 8, 19. sj cf. Luc. 11, 21-22. 15] cf. Gen. 8, 19; 8, 14. 16] cf. Luc. 11, 27. 18] Luc. 11, 28. 19] cf. Loc. 8, 21; Matth. 12, 48-50. ) [*]( 2 paretithesin indicaui: appellauerunt. digitus dei est hoc. quod significaret uulgo 5 intellegendam MB, intellegendum Oel reliqui praeter Iun 8 adplicuit = er tctndete sich m.., Kift malueris supplere: ad (haec) parabolam 10 belzebnlem NF, Beelzebub Oehlerus digito M (o ex u a m. T) 16 exclamabat Rig 19 quidni? scripsi: quia MR 20 ut et scripsi: aut MR 22 natum. cum id wulgo Datum = ftascentiam habiturus (sril. negare: da er, wo er das eum nceitett Male hiitte tun miissen,.. ) MRl, audiit rursus R3 Utllgo 23 transtnlit R3, et transtulit MR1 )

513
creatore. hic enim sufficit, si et in Christo repperiuntur. ecce inaequalis et ipse, inconstans leuis aliud docens aliud faciens: iubet omni petenti dare, et ipse signum petentibus non dat; tanto aeuo lucem suam ab hominibus abscondit, et negat lucernam abstrudendam, sed confirmat super candelabrum proponendam, ut omnibus luceat; uetat remaledicere, multo magis utique maledicere, et (uae) ingerit Pharisaeis et doctoribus legis. quis (is) est tam similis dei mei Christus nisi ipsius? Saepe iam fiximus nullo modo potuisse illum destructorem legis denotari, si alium deum prouulgasset. ideo et tunc Pharisaeus, qui illum uocarat ad prandium, retractabat penes se, cur non prius tinctus esset quam recubuisset secundum legem qui deum legis circumferret. Iesus autem etiam interpretatus est ei legem, dicens illos calicis et catini exteriora emundare, interiora autem ipsorum plena esse rapina et iniquitate, ut significaret uasculorum munditias hominum esse intellegendas apud deum; (et) quia et Pharisaeus de homine, non de calice inloto apud se tractauerat, ideo exteriora, inquit, calicis lauatis, id est carnem, interiora autem uestra non emundastis, id est animam, adiciens: nonne qui exteriora fecit, id est carnem, et interiora fecit, id est animam? quo dicto aperte demonstrauit ad eundem deum pertinere munditias hominis exterioris et interioris, cuius uterque sit, praeponentis misericordiam non modo lauacro hominis sed etiam sacrificio. subiungit enim: date quae habetis elemosynam, et omnia munda erunt uobis. quodsi et alius potest deus misericordiam mandasse, non tamen ante quam cognitus. porro et hic [*]( 3] cf. Luc. 6, 30. cf. Luc. 11, 29. 5] cf. Luc. 11, 33. 6] cf. Luc. 6,28. 7] cr. Luc. 11,42.46. 10-18] cf. Luc. 11,37-41. 18] Luc. 11,39. 20] Luc. 11, 40. 23] cf. Os. 6, 6. Prou. 21, 3. 25] Luc. 11, 41. ) [*]( 1 et Eng: ea MR repperiuntur M, reperiuntur Ruulgo 5 abstrudendam scripai: abstruendam MR pro sed malim: immo et 7 maledicere R, benedicere M 8 is addidi 9 fiximus Lat: finximas MR 10 prouulgasset MR1, promulgassetR3 uulgo 11 uocaret Rig 17 et addidi 18 inlato M (in mg. o a m.l) tractanerat. ideo uulgo 19 emundastis M (s 8. u. a m. 1) F, emundatis R uulgo 21 quo dicto R3, quod digito MRl 25 eleemosynam Ruulgo 26 et (s. u. a m. 1) M ) [*]( XXXXVII. Tert. III. ) [*]( 83 )
514
apparet illos non de deo increpitos, sed de eius disciplina, a quo illis et figurate uasculorum munditiae et manifeste misericordiarum opera imperabantur. Sic et holuscula decimantes, uocationem autem et dilectionem dei praetereuntes obiurgat. cuius dei uocationem et dilectionem, nisi cuius et rutam et mentam ex forma legis ex decimis offerebant? totum enim exprobrationis hoc erat, quod modica curabant, ei utique, cui maiora non exhibebant, dicenti: diliges dominum deum tuum ex toto corde (tuo) et ex tota anima tua et ex totis uiribus tuis, qui te uocauit ex Aegypto. ceterum nec tempus admisisset, ut Christus tam praecocam, immo tam acerbam adhuc dilectionem expostularet nouo et recenti deo, ne dixerim nondum palam facto. Primatum quoque captantes locorum et honorem salutationum cum incusat, sectam creatoris administrat, eiusmodi principes Sodomorum archontas appellantis, prohibentis etiam confidere in praepositos, immo et in totum miserrimum hominem pronuntiantis, qui spem habet in homine. quodsi propterea quis adfectat principatum, ut de officiis aliorum glorietur, qui officia uetuit eiusmodi (interdictione) sperandi et confidendi in hominem, idem et adfectatores principatuum increpuit. Inuebitur et in doctores ipsos legis, quod onerarent alios importabilibus oneribus, quae ipsi ne digito quidem adgredi auderent, non legis onera suggillans quasi detestator eius. quomodo enim detestator, qui cum maxime potiora legis praetereuntes incusabat, elemosynam et [*]( 3] cf. Luc. 11, 42. 8] Dent. 6, 5.12. 13] cf. Luc. 11, 43. 15] cf. Es. 1, 10. 16] cf. Ps. 117, 9. 17] cf. Hier. 17, 5. 21] cf. Luc. 11, 46. ) [*]( 5 rutaip et mentamM 6 ex decimis M, et decimisJB1, de decimis R3 uitlgo offerebant 2?3, offerebat MRt, offerebatur F 9 tuo add. Pam 11 praecocam M, praecoquam Ruulgo 12 aceruam M nouo R\', nonam MRl 16 appellantis MR2, appellantes F, appellans Rl prohibentis R3, prohibentes MF, prohibens JB1 19 qui MR, quia Oehierus interdictione addidi (ef. adu. Marc. F, 19: interdictio quorundam eduliam): Eng speraudi et intellegendi gen. epexeg. intellegit uerborum officia eiusmodi 21 increpait M, increpauit fort. 24 detestatur M 25 eleemosynam R uulgo uacationem M )
515
uocationem et dilectionem dei, ne haec quidem grauia, nedum decimas rutarum et munditias catinorum? ceterum excusandos potius censuisset, si importabilia portare non possent. sed quae onera taxat? quae ipsi de suo exaggerabant, docentes doctrinas praecepta hominum commodorum suorum causa, iungentes domum ad domum, ut quae proximi sunt auferrent, calcantes populum, amantes munera, sectantes retributionem, diripientes iudicata pauperum, uti esset illis uidua in rapinam et pupillus in praedam. de quibus idem Esaias: uae qui ualent in Israhele, et rursus: qui uos postulant dominantur uestri. qui magis quam doctores legis? hi si et Christo displicebant, ut sui displicebant. alienae enim legis doctores non omnino pulsasset. Cur autem (uae) audiunt etiam, quod aedificarent prophetis monimenta interemptis a patribus eorum, laude potius digni, qui ex isto opere pietatis testabantur se non consentire factis patrum, si non erat zelotes, qualem arguunt Marcionitae, delicta patrum de filiis exigentem usque in quartam natiuitatem? Quam uero clauem habebant legis doctores nisi interpretationem legis? ad cuius intellectum neque ipsi adibant, non credentes scilicet, - nisi enim credideritis, non intellegetis — neque alios admittebant, uti qui docebant praecepta potius et doctrinas hominum. qui ergo nec ipsos introeuntes nec aliis aditum praestantes increpabat, obtrectator habendus est legis an fautor? si obtrectator, placere debebant ei praeclusores legis, si fautor, iam non et aemulus legis. sed \'haec omnia ad infuscandum creatorem [*]( 1] cf. I Ioh. 5, 3. 4] Matth. 15, 9. cf. Es. 29, 13. 6] cf. Es. 5, 8. 7] cf. Es. 3, 15. 8] cf. ES. 10, 2. 9] Am. 6,1. 10J Es. 3,12. 13] cf. Luc. 11, 47-51. 17] cf. Eiod. 20, 5. 18] cf. Luc. 11, 52. 20] Es. 7, 9. 22] cf. Col. 2, 22 et Es. 29, 13. ) [*]( 5 doctrinas praecepta scripsi: praecepta doctrinas MR 6 auferrent R3, auferent MRl 7 calcantes scripsi (alludit auctor ad Es. 3, 15: quare atteritis [=» tBn id est deculcatis] populum meum): clamantes MR 10 israhele MR, Hierusalem Pam 11 doctores legis M, legis doctores R uulgo hi si R, hii si F, in si M 22 uti qui scripsi: utique MR, utique <qai>jEng docebant MRI, docentes Rauulgo 23 increpabat M (p ex b a m. 1) 25 ei scripsi: et MR non est mauult Eng ) [*]( 33* )
516
ingerebat, ut saeuum, erga quem delinquentes (uae) habituri essent.\' et quis saeuum non potius timeret prouocare deficiendo ab eo? tanto magis ergo demerendum docebat quem timendum ingerebat. sic oportebat Christum creatoris.

Merito itaque non placet illi hypocrisis Pharisaeorum, labiis scilicet amantium deum, non corde. cauete, inquit discipulis, a fermento Pharisaeorum, quod est hypocrisis, non praedicatio creatoris. odit contumaces patris filius, non uult suos tales existere in illum, — non in alium — in quem hypocrisis fuit et admissa, cuius exemplum a discipulis caueretur. ita Pharisaeorum (cum) prohibet exemplum, in eum prohibebat illud admitti, in quem admittebant Pharisaei. igitur , quoniam hypocrisin eorum taxarat, utique celantem occulta cordis et incredulitatis secreta superficialibus officiis obumbrantem, quae clauem agnitionis habens nec [in] ipsa introiret nec alios sineret, ideo adicit: nihil autem opertum, quod non patefiet, et nihil absconditum, quod non dinoscetur, ne quis existimet illum dei ignoti retro et occulti reuelationem et adagnitionem intentare, cum subiciat etiam, quae intra se mussitarent uel inter se tractarent — scilicet super ipso diceutes: hic non expellit daemonia nisi in Belzebule — in apertum processura et in ore hominum futura, ex euangelii promulgatione. Deinde conuersus ad discipulos: dico autem, inquit, uobis amicis: nolite terreri ab eis, qui uos solummodo occidere possunt nec post hoc ullam in uobis habent potestatem; — sed his erit Esaias praedicens: uide, [*](6] cf. Es. 29, 13. Luc. 12, 1. 15] cf. Luc. 11, 52. 16] Luc. 12. 2. 19—23] cf. Luc. 12, 3. 20] Matth. 12. 24. 23] Luc. 12, 4. 26] Eb. 57, 1. ) [*]( 2 quis R, quia MF deficiendo R, despiciendo MF, desciscendo fort. 5 placet JI, placebat R uulgo 10 fuit et scripsi: fuisset MR cuius acil. hypocriseos 11 cum addidi prohibet MF, perhibet R exemplum. in uulgo 14 superficialibus J23, auperficii talibus MRl 15 ipsa Iun: in ipsa MR 17 dinoscetur R, diuosceretur MF 19 intemptare M intra Eng: inter MR musitarent M 20 inter se tractarent M, tractarent R uulgo 21 Belzebule R, belzebulem M, Beelzebub Oehlerus 22 ex MGR3, et Rl 23 deinde M, dehinc R uulgo 24 amicia meis NPam 26 parenthesin indicatii his M, hiis R, iis Gel reliqui )

517
quomodo iustus aufertur, et nemo aduertit — demonstrabo autem uobis quem timeatis: timete eum, qui postquam occiderit potestatem habet mittendi in gehennam — creatorem utique significans —; itaque dico uobis: hunc timete. et hoc in loco sufficeret mihi sic: quem timeri iubet offendi uetat, et quem offendi uetat demereri iubet, et qui haec mandat ipsius est, cui timendo et non offendendo et demerendo procurat. sed habeo et de sequentibus sumere: dico enim uobis: omnis qui confitebitur (in) me coram hominibus, confitebor in illo coram deo, — qui confitebuntur autem in Christo coram hominibus occidi habebunt, nihil utique amplius passuri post occisionem ab illis. hi ergo erunt, quos supra praemonet, ne timeant tantummodo occidi, ideo praemittens non timendam occisionem, ut subiungeret sustinendam confessionem — et omnis, quinegauit me coram hominibus, denegabitur coram deo, ab eo utique, qui illum confitentem confessurus fuisset. si enim confessorem confitebitur, ipse est, qui et negatorem negabit. porro si confessor est, cui nihil timendum est post occisionem, negator erit, cui timendum est etiam post mortem. itaque cum creatoris sit quod timendum est post mortem, gehennae scilicet poena, et negator ergo creatoris est. si autem negator, et confessor, qui post occisionem nihil ab homine passurus est, a deo plane passurus, si negaret. atque ita Christus creatoris est qui ostendit negatores suos creatoris gehennam timere debere. Post deterritam itaque negationem sequitur et blasphemiae formidandae admonitio: qui dixerit in filium hominis, remittetur illi, qui autem dixerit in spiritum sanctum, non remittetur ei. quodsi iam et remissio et [*]( 1] Loc. 12, 5. 9] Luc. 12, 8. 13] cf. Luc. 12, 4. 15] Luc. 12, 9. 27] Luc. 12, 10. ) [*]( 4significans om. R1 5 mihi sic: quem scripsi: mihi, si quem MR 7 cui R, cuius MF 9 <in) me iJ3, me MRX coram hominibus, occidi habebnnt scripri; occidi habebunt coram hominibus MR 10 parenthesin indicaui 12 hi R, hic M 15 aubstruendam Pam 27 dixerint M 28 qui autem Rig: autem qui MR 29 ei. quodsi iam et remissio R3, ei remissio. quodsi iam et MRl et retentio M (bis) )
518
retentio delicti iudicem deum sapiunt, huius erit (et) spiritus sanctus non blasphemandus, non remissuri scilicet blasphemiam, sicut et supra non negandus, occisuri scilicet etiam in gehennam. quodsi et blasphemiam a creatore Christus auertit, quomodo aduersarius ei uenerit, non scio. aut si et per haec seueritatem eius infuscat, non remissuri blasphemiam et occisuri etiam in gehennam, superest, ut et illius diuersi dei impune et spiritus blasphemetur et Christus negetur et nihil intersit de cultu eius deue contemptu et, sicut de contemptu nulla poena, ita et de cultu nulla speranda sit merces. Perductos ad potestates prohibet ad interrogationem cogitare de responsione. sanctus enim, inquit, spiritus docebit uos ipsa hora. quid eloqui debeatis. si eiusmodi documentum creatoris est, eius erit et praeceptum, cuius praecessit exemplum. Balaam prophetes in Arithmis arcessitus a rege Balac ad maledicendum Israhelem, cum quo proelium inibat, simul spiritu implebatur, non ad quam uenerat maledictionem, sed quam illi ipsa hora spiritus suggerebat benedictionem pronuntiabat, ante professus apud nuntios regis, mox etiam apud ipsum, id se pronuntiaturum. quod deus ori eius indidisset. hae sunt nouae doctrinae noui Christi, quas olim famuli creatoris initiauerunt. Ecce plane diuersum exemplum Moysi et Christi: Moyses rixantibus fratribus ultro intercedit et iniuriosum increpat: quid proximum tuum percutis? et reicitur ab illo: quis te constituit magistrum aut iudicem super nos? Christus uero postulatus a quodam, ut inter illum et fratrem ipsius (de) diuidenda hereditate componeret, operam suam, et quidem tam probae causae, denegauit. iam ergo melior Moyses meus Christo [*]( 10] cf. Luc. 12, 11-12. 12] Luc. 12, 12. 14] cf. Num. cap. 22—24. 15] cf. Num. 22, 6. 18] cf. Num. 23, 5-10. cf. Num. 22, 18-19. 19] cf. Num. 22, 38. 23-25] EIOd. 2, 13-14. 25] cf. Luc. 12. 13—14. ) [*]( 1 huius H3, cuius MMl et addidi 4 a creatore Christus M, Christus a creatore Ruulgo 5 aduersarius (d 8. u. a m. I) M 7 et fort. delendum 13 quid loquamini NPam 15 balac M, Balach R uulgo 16 spu M (u ex 0 m. 1) 17 ipsa <ea) hora fort. 18 professus B, professum MF 26 de add. Pam diuidunda Pam )
519
tuo, fratrum paci studens, iniuriae occurrens. \'sed enim optimi et non iudicis dei Christus: quis me, inquit, iudicem constituit super uos\'? aliam uocem excusationis inuenire non potuit, ne ea uteretur, qua improbus uir et impius frater adsertorem probitatis atque pietatis excusserat? denique probauit malam uocem utendo ea et malum factum pacis inter fratres componendae declinatione. aut numquid indigne tulerit hoc dicto fugatum Moysen ideoque in causa pari disceptantium fratrum uoluit illos commemoratione eiusdem dicti confudisse? plane ita sit. ipse enim tunc fuerat in Moyse, qui talia audierat, spiritus scilicet creatoris. Puto iam alibi satis commendasse nos diuitiarum gloriam damnari a deo nostro, ipsos dynastas detrahente de solio et pauperes adleuante de sterquilinio. ab eo ergo erit et parabola diuitis blandientis sibi de prouentu agrorum suorum, cui deus dicit: stulte, hac nocte animam tuam reposcent; quae autem parasti cuius erunt? sic denique rex (Ezechias) de gazis et apothecis deliciarum suarum apud Persas gloriatus per Esaiam male audiuit

Quis nollet curam nos agere animae de uictu et corpori de uestitu, nisi qui ista homini ante prospexit et exinde praestans merito curam eorum tamquam aemulam liberalitatis suae prohibet, qui et substantiam ipsius animae accommodauit potiorem esca et materiam ipsius corporis figurauit potiorem tunica, cuius et corui non serunt nec metunt nec in apothecas condunt et tamen aluntur ab ipso, cuius et lilia et foenum non texunt nec neunt et tamen uestiuntur ab ipso, cuius et Salomon gloriosissimus nec ullo tamen flosculo cultior? ceterum nihil tam abruptum, quam ut alius praestet alius de praestantia [*]( 2] Luc. 12, 14. 11] cf. Luc. 12, 15-21. 12] cf. Ps. 112, 7. 15] Luc. 12, 20. 17] cf. Es. 39, 2. 5-7. 19] cf. Luc. 12, 22-31. 22] cf. Luc. 12, 23. 24] cf. Luc. 12, 24. 25] cf. Luc. 12, 27. ) [*]( 5 eicuaserat. denique uulgo denique = nam 7 declinatione E3, declinationem MB1 10 sit. ipse Eng: si ipse MRl, si deleuit R3 13 detrahente—adleuante R, detrahentes—adleuantes MF sterquilio M 17 Ezechias addidi 19 nolet fort. 26 neunt M (u eras.), nent JR uulgo 27 vel ullo M )

520
eius securos agere mandet, et quidem derogator ipsius. denique, si quasi derogator creatoris non uult de eiusmodi friuolis cogitari, de quibus nec corui nec lilia laborent, ultro scilicet pro sua uilitate subiectis, paulo post parebit. interim cur illos modicae fidei incusat, id est cuius fidei? eiusne, quam nondum poterant perfectam exhibere deo tantum quod (re)uelato, cum maxime discentes eum, an quam hoc ipso titulo debebant creatori, uti crederent haec illum ultro generi humano sumministrare nec de eis cogitarent? nam et cum subicit: haec enim nationes mundi quaerunt, non credendo scilicet in deum conditorem omnium et praebitorem, quos pares gentium nolebat in eundem deum modicos fidei increpabat, in quem gentes incredulas notabat. porro cum et adicit: scit autem pater opus esse haec uobis, prius quaeram, quem patrem intellegi uelit Christus. si ipsorum, creatorem demonstrat et bonum confirmat qui scit, quid filiis opus sit; (si) suum illum alium deum, quomodo scit necessarium esse homini uictum atque uestitum, quorum nihil praestitit? si enim scisset, praestitisset. ceterum si sciit quae sunt homini necessaria nec tamen praestitit, aut malignitate aut infirmitate non praestitit. professus autem necessaria haec homini, utique bona confirmauit, — nihil enim mali necessarium — et non erit iam depretiator operum et indulgentiarum creatoris, ut quod supra distuli expunxerim. porro, si quae necessaria scit homini alius et prospexit et praestat, quomodo haec ipse promittit? an de alieno bonus est? quaerite enim, inquit, regnum dei, et haec uobis adicientur, utique ab ipso. quodsi ab ipso, qualis est, qui aliena praestabit? si a creatore, cuius et sunt, [*]( 5] cf. Luc. 12, 29. 9] Luc. 12, 30. 13] ib. 26] Lnc. 12, 31. ) [*]( 1 securos MR1, secure IPuulgo 6 poterat M tantum quod cf. 511, 1 reuelato Oehlerus: uelato M (e ex o) R 7 an quam JR3, an aquam MEl 11 praebitorem M, probatorem R 13 incredulas It/, increduloaii 15 si ipsorum creatorem demonetrat et bonum uulgo 16<si> suum scripsi: suum MF, sin Euulgo 18 praestitit R, praestit MF 19 sciit scripsi: scit MR 20 praestit M 26 alieno (e ex o) M 28 praesbit M )
521
quis est, ut aliena promittat? ea si regno accedent secundo gradu restituenda, eius est secundus gradus, cuius et primus, eius uictus atque uestitus, cuius et regnum. ita tota promissio creatoris est. Parabolarum status, similitudinem peraequatio si nec in alium spectant, quam cui per omnia pariauerint, et sumus serui — dominum enim habemus deum —, succingere debemus lumbos, id est expediti esse ab impedimentis laciniosae uitae et implicitae, item lucernas ardentes habere, id est mentes a fide accensas et operibus ueritatis relucentes, atque ita expectare dominum, id est Christum. unde redeuntem? si a nuptiis, creatoris est, cuius nuptiae; si non creatoris, nec ipse Marcion inuitatus ad nuptias isset, deum suum intuens, detestatorem nuptiarum. defecit itaque parabola in persona domini, si non esset cui nuptiae competunt. In sequenti quoque parabola satis errat qui. furem illum, cuius horam si pater familiae sciret, non sineret suffodiri domum suam, in personam disponit creatoris. fur enim creator quomodo uideri potest, dominus totius hominis? nemo sua furatur aut suffodit, sed ille potius, qui in aliena descendit et hominem a domino eius alienat. porro, cum furem nobis diabolum demonstret, cuius horam etiam in primordio si homo scisset, numquam ab eo suffossus esset, propterea iubet, parati simus, quia qua non putamus hora filius hominis adueniet, non quasi ipse sit fur, sed iudex scilicet eorum, qui se non parauerint nec cauerint furem. ergo si ipse est filius hominis, iudicem teneo, et in iudice creatoris defendo; si uero Christum creatoris in nomine [*]( 4] cf. Luc. 12, 35—38. 6] cf. Luc. 12, 37. 36. cf. Luc. 12, 35. 8] cf. ib. 11] cf. Luc. 12, 36. 14J cf. Luc. 12, 39-40. 22] cf. Luc. 12, 40. ) [*]( 1 ut M, qui Ruulgo accedent M, accedunt Euulgo 5 pariauerint jR3, paria uenerint MR\' et sumus Eng: id sumus MR\', sumus JR3uulgo 6 parenthesin indicavit Eng 12 inuitatuB M (u ex o) intuens MR, metuens Lat 15 paterfamilias Rig 16 sineret R, sciret M suffodiri M, suffodi R uulgo 18 suffodi M 22 parati M, ut parati B uulgo 26 creatoris (scil. filium) scripsi (priore loco): creatorem MR )
522
filii hominis hoc loco ostendit, ut eum furem portendat, qui quando uenturus sit ignoremus, habes supra (prae)scriptum neminem rei suae furem esse, saluo et illo, quod in quantum timendum creatorem ingerit, in tantum illi negotium agens creatoris est. itaque interroganti Petro, in illos an et in omnes parabolam diceret, (id) est ad illos et ad uniuersos, qui ecclesiis praefuturi essent, proponit actorum similitudinem: quorum qui bene tractauerit conseruos absentia domini reuerso eo omnibus bonis praeponetur, qui uero secus egerit, reuerso domino qua die non putauerit, hora qua non scierit, illo scilicet filio hominis, Christo creatoris, non fure sed iudice, segregabitur et pars eius cum infidelibus ponetur. proinde igitur aut et hic iudicem dominum opponit, (ut) et illic catechizat, aut si deum optimum, iam et illum iudicem adfirmat, licet nolit haereticus. temperare enim temptant hunc sensum, cum deo eius uindicatur, quasi tranquillitatis sit et mansuetudinis segregare solummodo et partem eius cum infidelibus ponere, ac si non sit uocatus, ut statui suo redditus. quasi non et hoc ipsum iudicato fiat! stultitia! quis erit exitus segregatorum? nonne amissio salutis? siquidem ab eis segregabuntur, qui salutem, consequentur. quis item infidelium status? nonne damnatio? aut si nihil patientur segregati et infideles, aeque ex diuerso nihil consequentur retenti et fideles. si uero consequentur salutem retenti et fideles, hanc amittant necesse est ex diuerso segregati et infideles. hoc erit iudicium, quod qui intendit creatoris est. Quem alium intellegam caedentem seruos paucis aut multis plagis et, prout commisit illis, ita et exigentem ab eis, quam retributorem deum? cui me docet obsequi nisi [*]( 5] cf. Luc. 12, 41. 7—12] cf. Luc. 12, 42—46. 26] cf. Luc. 12, 47-48. ) [*]( 2 praescriptum Oehlerm: scriptum M12 5 et in MRI, in R3 reliqui praeter Oehlerum 6 diceret, <id) est Eng: dicit et MR1, dizuset R1 vulgo illos M, ipsos R uulgo 9 praepon*etur M 12 ponet M 13 <ut) et illic (cf. 521, 25) scripsi: et illic M, et illi R, ut illic Eng 16 uindicatur. quasi uulgo 18 redditus R, redditos MF 21 item M, igitur vulgo 28 docet MF, decet II vulgo )
523
remuneratori? Proclamat Christus tuus: ignem ueni mittere in terram, ille optimus, nullius gehennae dominus, qui paulo ante discipulos, ne ignem postularent inhumanissimo uiculo, coercuerat. quando iste Sodomam et Gomorram nimbo igneo exussit, quando (de eo) cantatum est: ignis ante ipsum procedet et cremabit inimicos eius, quando per Osee comminatus est: ignem emittam in ciuitates Iudaeae, uel per Esaiam: ignis exarsit ex indignatione mea? [non] mentiatur, si non est ille, qui de rubo quoque ardenti uocem suam emisit. uiderit, quem ignem intellegendum contendas: etiam si figura est, hoc ipso, quod de meo elemento argumenta sensui suo sumit, meus est qui de meis utitur. illius erit similitudo ignis, cuius et ueritas. ipse melius interpretabitur ignis istius qualitatem adiciens: putatis uenisse me pacem mittere in terram? non, dico uobis, sed \'separationem\'. \'machaeram* quidem scriptum est, sed Marcion emendat. quasi non et separatio opus sit machaerae! igitur et ignem euersionis intendit qui pacem negauit. quale proelium, tale et incendium, qualis machaera, talis et flamma; neutra congruens domino (tuo.) denique: diuidetur, inquit, pater in filium et filius in patrem, et mater in filiam et filia in matrem, et nurus in socrum et socrus in nurum. hoc proelium inter parentes si in ipsis uerbis tuba cecinit prophetae, uereor ne Micheas Christo Marcionis praedicarit. Et ideo hypocritas pronuntiabat caeli quidem et terrae faciem probantes, tempus. uero illud non dinoscentes, quo scilicet, [*]( 1] cf. Luc. 12,49-53. Luc. 12, 49. 3] cf. Luc. 9, 54. 4] cf. Gen. 19, 24. 5] Ps. 96, 3. 7] Os. 8, 14. 8] Hier. 15, 14. 14] Luc. 12, 51. 16] (cf. Matth. 10, 34.) 20] Luc. 12, 52. 23] cf. Mich. 7, 6. 24] cf. Luc. 12, 56-,57. ) [*]( 2 terram. ille uulgo 4 coercuerat, quando uulgo 5 de eo addidi 6 per MRI, <et) per R3 uulgo 8 non secluei 9 mentiatur (scil. esse, si non uere est; tunc enim fortasse ei eredatur) mentiatur. si uulgo 10 emisit, uiderit uulgo, emisit. <sed) uiderit Eng 12 qui de meis utitur abundure mihi uidetur 20 tuo addidi (spuria iudicat uerba neutra congrnena domino Eng) 24 praedicarit Rig: praedicaret MR )
524
adimplens omnia, quae super ipso fuerant praedicata, nec aliter docens debuerat agnosci. ceterum quis posset eius tempora nosse, cuius per quae probaret non habebat? merito exprobrat etiam, quod iustum non a semetipsis iudicarent. olim hoc mandat per Ezechielem: iustum iudicium et pacatorium iudicate, per Hieremiam: facite iudicium et iustitiam, per Esaiam: iudicate pupillo et iustificate uiduam, imputans etiam uineae Sorech, quod non iudicium fecisset, sed clamorem. qui ergo docuerat, ut facerent ex praecepto, is exigebat, ut facerent et ex arbitrio. qui seminauerat praeceptum, ille et redundantiam eius urguebat. iam uero quam absurdum, ut ille mandaret iuste iudicare, qui deum iudicem iustum destruebat? nam et iudicem, qui mittit in carcerem nec ducit inde nisi soluto etiam nouissimo quadrante, in persona creatoris obtrectationis nomine disserunt. ad quod necesse habeo eodem gradu occurrere. quotienscumque enim seueritas creatoris opponitur, totiens illius est Christus, cui per timorem cogit obsequium.

Quaestionem rursus de curatione sabbatis facta quomodo discussit? unusquisque uestrum sabbatis non soluits asinum aut bouem suum a praesepi et ducit ad potum? ergo secundum condicionem legis operatus legem confirmauit, non dissoluit, iubentem nullum opus fieri, nisi quod fieret omni animae, quanto potius humanae? Parabolarum congruentiam ubique recognoscor exigere. simile est regnum dei, inquit, grano sinapis, quod accepit homo et seminauit [*]( 3] cf. Luc. 12, 57. 5] Zach. 8, 16. 6] Hier. 22, 3. 7] Es. 1,17. 8] cf. Es. 5, 7. 12] cf. Luc. 12, 58-59. 19] cf. Luc. 13, 10—17. 20] Luc. 13, 15. 23] cf. Exod. 12, 16. 25] Luc. 13, 19. ) [*]( 1 ipso scripsi: ipsos MR fuerant ME, fuerunt Gel reliqui 3 exprobrat B3, ex probat M, et probat Bl 5 ezechielem MR, Zachariam Pam, quem sequuntur posteriores; sed saepitts confundit prophetias Tertullianus, ut et supra 523, 8 6 iheremiam M 8 uineae B, uineam h M sorec M 10 seminauerat B3, Beminauerit MBl 19 decurationem M sabbatis scripsi: aabbati M. sabbato R 20 soluet M 25 recognoscor (rf. 521, 4) MR: recognosco te Lat, te cognosco Eng )

525
in horto suo. quis in persona hominis intellegendus? utique Christus, qui, licet Marcionis, filius hominis est dictus, qui accepit a patre semen regni, sermonem scilicet euangelii, et seminauit in horto, isto utique in mundo. puta nunc in homine, sed cum in (suo) horto dixerit nec mundus autem nec homo illius sit, sed creatoris, ergo qui in suum seminarit creatoris ostenditur. aut si, ut hunc laqueum euadant, conuerterint hominis personam a Christo in hominem accipientem semen regni et seminantem in horto cordis sui, nec ipsa materia alii conueniet quam creatori. De sequenti plane similitudine uereor, ne forte alterius dei regnum portendat. fermento enim comparauit illud, non azymis, quae familiariora sunt creatori. congruit et haec coniectura mendicantibus argumenta. itaque et ego uanitatem uanitate depellam, fermentationem quoque congruere dicens regno creatoris, quia post illam clibanus uel furnus gehennae sequatur. quale est enim, ut (sit) lenissimi dei regnum quod etiam iudicii feruor lacrimosa austeritate subsequitur? Quotiens adhuc se iudicem ostendit et in iudice creatorem! quotiens utique reicit et damnat reiciendo! sicut hic quoque: cum surrexerit, inquit, pater familiae — quo? nisi quo dixit Esaias: cum surrexerit comminuere terram - et cluserit ostium — utique excludendis iniquis, quibus pulsantibus respondebit: nescio unde sitis, et rursus, enumerantibus quod coram illo ederint et biberint et in plateis eorum docuerit [adiciet]: recedite a [*]( 10] cf. Luc. 13, 21. 20—22] Luc. 13, 25. 21J Ea. 2, 19. 23] Luc. 13, 25. 24-25] cf. Luc. 13, 26. 25] Luc. 13, 27. ) [*]( 2 qui scripsi (priore loco): quia MR 4 isto MRt, suo B3, (suo.) isto fort. mundo, puta uulgo 6 creatoris scripsi: creator MR suo svtsp. Eng 8 hominis JRS, homines MR1 personam a Christo Rz, personam christi M, in personam Christi Rl hominis personam cf. supra 524, 26: quod accepit homo 9 ipsa materia scil. seminis regni 11 (de) alterius susp. Eng regnum scripsi: regno MR 12 familiora M 16 uerba quale est—subsequitur. quae in MRpaulo supra post quam creatori leguntur, huc transtuli sit add. Oehlerus 17 iudici M 19 reicit scripsi: eiecit MR 22 parenthesin indicaui 23 iniquis. quibus uulgo 24 ederint R, ediderint MF 25 adiciet seclusi )
526
me omnes, operarii iniquitatis —, illic erit fletus et dentium frendor, — ubi? foris scilicet, ubi erunt exclusi ostio cluso; ab eo ergo erit poena, a quo fit exclusio in poenam — \'cum uidebunt iustos introeuntes in regnum dei, se uero detineri foris\'. a quo? si a creatore, quis ergo erit intus recipiens iustos in regnum? deus bonus? quid ergo illic creatori? ut foris detineat in poenam quos aduersarius eius exclusit? suscipiendos a se, si utique, magis in aduersarii bilem. sed et ille, exclusurus iniquos, sciat utique creatorem illos detenturum in poenam aut non sciat oportet. ergo aut nolente eo detinebuntur, et minor est illo, qui detinet, cedens ei nolens, aut si uult ita fieri, ipse ita faciendum iudicauit. et non erit melior creatore ipse auctor infamiae creatoris. haec si nulla ratione consistunt, ut alius punire alius liberare credatur, unius erit tam iudicium quam et regnum, et dum unius est utrumque, qui et iudicat, creatoris est.

Ad prandium uel ad cenam quales uocari iubet? quales ostenderat per Esaiam: confringe panem tuum esurienti. et mendicos et qui sine tecto sunt induc in domum tuam, qui scilicet humanitatis istius uicem retribuere non possint. hanc si Christus captari uetat, in resurrectione eam repromittens, creatoris est forma, cui non placent amantes munera, sectantes retributionem. Etiam inuitatoris parabola cui magis parti occurrat, expende. homo quidam fecit cenam et uocauit multos. utique cenae paratura uitae aeterna saturitatem figurat. dico primo extraneos et nullius iuris adfines inuitari ad cenam non solere, certe facilius solere domesticos et familiares. ergo creatoris est inuitasse, ad quem pertinebant [*]( 1] Luc. 13, 23. 4] uerba euMigelii Marcionis ex Luc. 13, 28 detorta, cf. Epiphan. haer. 42 echol. 40. 17] cf.Luc.14, 12-14. 18] Ea. 58, 7. 21] cf. Luc. 14, 14. 22] cf. Es. 1, 23. 23] cf. Luc. 14, 16-24. 24] Lnc. 14,16. ) [*]( 2 dentium frendor M, frendor dentium R trnlgo parenthesin indicaui 8 cluso; ab eo ergo scripsi: cluso ab eo. ergo uulgo 5 ergo erit MF, erit ergo R uulgo 6 illic scripsi: illuc MR 7 creatori, ut uulgo quos B, quod M 8 suscipiendos M (cipiendos in ras.) 9 sciat B\', scit MRl 10 aut R3, an MRl 20 humanitatis R3, et humanitatis MR* )

527
qui inuitabantur, et per Adam, qua homines, et (per) patres, qua Iudaici, non eius, ad quem neque natura pertinebant neque praerogatiua. dehinc si is mittit ad conuiuas, qui cenam parauit, sic quoque creatoris est cena, qui misit ad conuiuas admonendos, ante iam uocatos per patres, admonendos autem per prophetas, non, qui neminem miserit ad monendum nec qui nihil prius egerit ad uocandum, sed ipse descenderit subito, tantum quod innotescens iam inuitans, tantum quod inuitans iam in conuiuium cogens, eandem faciens horam cenandi et ad cenam inuitandi. excusant se inuitati. si ab alio deo, merito, quia subito inuitati; si non merito, ergo nec subito; si autem non subito inuitati, ergo a creatore, a quo olim, cuius denique declinauerant uocationem tunc, primo dicentes ad Aaronem: fac nobis deos, qui praeeant nobis, atque exinde aure audientes et non audientes, uocationem scilicet dei, qui pertinentissime ad hanc parabolam per Hieremiam: audite, inquit, uocem meam, et ero uobis in deum et uos mihi in populum, et ibitis in omnibus uiis meis, quascumque mandauero uobis — ecce inuitatio dei — et non audierunt, inquit, et non aduerterunt aurem suam m, - ecce recuaatio populi - 8 e sed i e abieruntin his, quae concupiuerunt corde suo malo: \'agrum emi\' et \'boues mercatus sum\' et \'uxorem duxi ? . et adhuc ingerit: et emisi omnes ad uos famulos meos, prophetas, — hic erit spiritus sanctus, admonitor conuiuarum — die et ante lucem, et non audiit populus meus et non intendit auribus suis et obdurauit collum suum. hoc ut patri familiae renuntiatum est, motus tunc — bene quod et motus; [*]( 3] cf. Luc. 14, 17. 10] cf. Luc. 14, 18-20. 14] Exod. 82, 1. 15] cf. Es. 6, 9. 17] Hier. 7, 23. 20] Hier. 7, 24. 22] cf. Luc. 14, 18-20. 23] Hier. 7, 25—26. 28] cf. Luc. 14, 21. ) [*]( 1 <per) patres Gel: per om. MR 6 non (scil. eius) qui 8 innotescena, iam uulgo inuitans, iam uulgo 13 uocationem, tunc primo vulgo 17 deum scripsi: dominum MR 19 mandauero M (ue 8. u. a m. 1) 21 his M, hiia Rt, iis R3 vulgo 24 omnes ad uoa MR, ad uos omnes Pam 27 suis M (in ras. a m. 1) patrifamiliaa Rig )
528
negat enim Marcion moueri deum suum; ita et hoc meus est — mandat de plateis et uicis ciuitatis facere sublectionem. uideamus an eo sensu, quo rursus per Hieremiam: numquid solitudo factus sum domui Israhelis aut terra in incultum derelicta? — id est: numquid non habeo quos adlegam aut unde adlegam? — quoniam dixit populus meus: non uenimus ad te. itaque misit ad alios uocandos ex eadem adhuc ciuitate. dehinc loco abundante praecepit etiam de uiis et sepibus colligi, id est nos iam de extraneis gentibus, illa scilicet aemulatione, qua in Deuteronomio: auertam meam faciemab eis et monstrabo, quid illis in nouissimis, — id est alios possessuros locum eorum — . quoniam genitura peruersa est, filii in quibus fides non est. illi obaemulati sunt me in non deo et prouocauerunt me in iram in idolis suis, e t ego obaemulabor eos in non natione, (in natione) insipienti prouocabo eos in iram, in nobis scilicet, quorum spem Iudaei gemunt, de qua illos gustaturos negat dominus, derelicta Sione tamquam specula in uinea et in cucumerario casula, posteaquam et nouissimam in Christo inuitationem recusauit. quid ex hoc ordine, secundum dispositiones et praedicationes creatoris recensendo, competere potest illi, cuius nec ordo habet nec dispositio ad parabolae conspirationem, qui totum opus semel fecit? aut quae erit prima uocatio eius, et quae secundo actu admonitio? ante debent alii excusare, postea alii conuenisse. nunc autem pariter utramque partem inuitare uenit, de ciuitate, de sepibus, aduersus speculum parabolae. nec potest iam fastidiosos iudicare quos numquam [*]( 2] cf. Luc. 14, 21. 3-7] Hier. 2, 31. 7] cf. Luc. 14,21. 8] cf. Luc. 14. 23. 11—17] Deut. 32, 20-21. 18] cf. Luc. 14,24. 19] cf. Es. 1.8. ) [*](3 iheremiam M 7 ueniemus/ortf. 10 deutheronomioM 11 meam faciem M, faciem meam R uulgo 16 in natione add. R3, om. MMl 17 nobis Rj, nouis MRl 18 spem MR, apeciem Lat gemunt Semlerus: gerunt MR reliqtii 20 Christo MRX, Christum R3 uulgo 21 dispositiones M, dispositionem R 22 illi R3, illic MRl 23 ordo-dispositio scripsi: ordinem- dispositionem MR habet = Be habet, secundum mum auctoris adparabolae conspirationem = ita ut conspiret cum parabola 24 primo fort. )
529
retro inuitauit, quos cum maxime adgreditur. aut si de futuro eos iudicat contempturos uocationem, ergo et sublectionem loco eorum ex gentibus de futuro portendit. plane adhuc secundo uenturus est: [ut gentibus praedicet. et si] uenturus est autem, puto, non quasi uocaturus adhuc conuiuas, sed iam collocaturus. interea qui cenae istius uocationem in caeleste conuiuium interpretaris spiritalis saturitatis et iocunditatis, memento et terrenas promissiones uini et olei et frumenti et ipsius ciuitatis aeque in spiritalia figurari a creatore.

Ouem et drachmam perditam quis requirit? nonne qui perdidit? quis autem perdidit? nonne qui habuit? quis uero habuit? nonne cuius fuit? si igitur homo non alterius est res quam creatoris, is eum habuit, cuius fuit, is perdidit, qui habuit, is requisiuit, qui perdidit, is inuenit, qui quaesiuit, is exultauit, qui inuenit. ita utriusque parabolae argumentum uacat circa eum, cuius non est ouis neque drachma, id est homo. non enim perdidit, quia non habuit, nec requisiuit, quia non perdidit, nec inuenit, quia nec requisiuit, nec exultauit, quia non inuenit. atque adeo exultare illius est de paenitentia peccatoris, id est de perditi recuperatione, qui se professus est olim malle peccatoris paenitentiam quam mortem.

Quibus duobus dominis neget posse seruiri, quia alterum offendi sit necesse alterum defendi, ipse declarat, deum proponens et mamonam. proinde mamonam quem intellegi uelit, si interpretem non habes, ab ipso potes discere. admonens enim nos de saecularibus suffragia nobis prospicere [*](10] cf. Lnc. 15, 4-7; 8-11. 21] cf. Ez. 33, 11. 22] cf. Lue. 16, 13. 25] cf. Luc. 16, 9. ) [*]( 2 contempturos J23, contempturus MRt 3 ex i gentibus M adhuc scripsi: ad hoc MJR 4 ut-et si seclusi (uerba et si, quae ego olim retinueram, iwre deleuit Eng): interpolata haec esse quae tequuntur docent; orta autem est haec interpolatio ex comiptela ad hoc pro adhuc 9 figurari (sylL fi in ras. a m. 1) M 10 drachmam ecripsi: draomam M, dragmam R ttulgo 11 quis uero Gel: qui nero MB 14 requisiuit (tpU. re 8. tf. a m. 1) M 16 drachma M, dragma R 22 quia 1is, qui MSl 24 mamonam M (sic fere ubique), mammonam 1iuulgo proinde M, deinde Buulgo 25 nelit (t ex s) M ) [*]( XXXXVII. rare. ill. ) [*]( 34 )

530
amicitiarum secundum serui illius exemplum, qui ab actu summotus dominicos debitores diminutis cautionibus releuat in subsidium sibi: et ego, inquit, dico uobis, facite uobis amicos de mamona iniustitiae, de nummo scilicet, de \' quo et seruus ille. iniustitiae enim auctorem et dominatorem totius saeculi nummum scimus omnes. cui famulatam uidens Pharisaeorum cupiditatem ammentauit hanc sententiam: non potestis deo seruire et mamonae. inridebant denique Pharisaei pecuniae cupidi, quod intellexissent scilicet mamonam de nummo dictum, ne quia existimet in mamona creatorem intellegendum et Christum a creatoris illos seruitute reuocasse.. quid nunc? potius ex hoc disce unum a Christo deum ostensum. duos enim dominos nominauit, deum et mamonam, crea. torem et nummum: denique non potestis deo seruire, utique ei, cui uidebantur seruire, et mamonam, cui magis destinabantur. quodsi ipse alium se ageret, non duos dominos, sed tres demonstrasset — et creator enim dominus, quia deus, et utique magis dominus quam mamonas magisque homini obseruandus, qua magis dominus —; quale est enim, ut qui mamonam dominum dixerat et cum domino iunxerat uero, ipsum dominum taceret, id est deum creatorem? aut numquid tacendo eo concessit seruiendum ei esse, si solummodo sibi et mamonae negauit posse seruiri? ita cum unum deum ponit, nominaturus et creatorem, si alius esset ipse, creatorem nominauit quem [dominum] sine alio [deo non] posuit. et illud itaque relucebit, quomodo dictum sit: (si) in mamona iniusto [*]( 1] cf. Loc. 16, 1-9. 3] Luc. 16, 9. 7] Lnc. 16, 13. 8] cf. Luc. 16, 14. 14] Luc. 16, 13. 26] Luc. 16, 11. ) [*]( 2 diminutis Lat: diminuit MR 9 mammonam MK 10 dictam. ne uulgo 12 quid MR, quin Gel 13 dominos R3, dominus MRl 15 uidebantur seruire M, seruire uidebantur R uulgo 17 parmthesin indicaui 18 homini obseruandus acripsi: non obaeruandna MRl, obseruandus R3 20 domino iunxerat uero, (id est deo Marcionis) ipsum acripsi: deo iunxerat, uere ipsorum MR 21 deum creatorem scripsi: de creatore MF, creatorem Ruulgo 25 dominum et deo non seclusi (cf. I. 23: ita eam unum deum ponit) 26 sit (si) scripsi: sit MR, si Pam )
531
fideles non extitistis, quod uerum est quis uobis credet? in nummo scilicet iniusto, non in creatore, quem et Marcion iustum facit, et: si in alieno fideles inuenti non estis, meum quis dabit uobis? alienum enim debet esse a semis dei quod iniustum est. creator autem quomodo alienus erat Pharisaeis, proprius deus Iudaicae gentis? si ergo haec non cadunt in creatorem, sed in mamonam, \'quis uobis credet quod uerius est\'? et \'quis uobis dabit quod meum est\'? non potest quasi ali{en)us dixisse de alterius dei gratia. tunc enim uideretur ita dixisse, si eos in creatorem, non in mamonam infideles notando per creatoris mentionem distinctione se fecisset dei alterius, non commissuri suam ueritatem infidelibus creatoris, t quoniam tunc alterius uideri potest, si non ad hoc proponatur, ut a re, de qua agitur, separetur. Si autem et iustificantes se coram hominibus Pharisaei spem mercedis in homine ponebant, illo eos sensu increpabat, quo et propheta Hieremias: miser homo, qui spem habet in homine. si et adicit: scit autem deus corda uestra, illius dei uim commemorabat, (qui) lucernam se pronuntiarat scrutantem renes et corda. si superbiam tangit: quod elatum est apud homines perosum est deo, Esaiam ponit ante oculos: dies enim domini Sabaoth in omnem contumeliosum et superbum, in omnem sublimem et elatum, et humiliabuntur. Possum iam colligere, cur tanto aeuo deus Marcionis fuerit in occulto. expectabat, opinor, donec haec omnia disceret a creatore. didicit igitur usque ad Iohannis tempora atque ita exinde processit adnuntiare regnum [*]( 3] Lnc. 16, 12. 7] cf. Luc. 16, 11. 8] cf. Luc. 16, 12. 15] cf. Lnc. 16, 15. 17] Hier. 17, 5. 18] Luc. 16, 15. 19] cf. Prou. 20, 27. 20] cf. Ps. 7, 10. Hier. 11, 20. Apoc. 2, 23. Luc. 16, 15. 22] Es. 2, 12. ) [*]( 5 autem quomodo R3, alio modo MRl (in M autem add. in mg. m. 3, quod etiamin Ncomparet) 9 alienue scripsi (id est alterius dei Christus): aliusMH 12 distinctione se scripsir distinctionea MR 13 quoniam MR1, quomodo autem Eng, quomodo R3 uulgo; uerba quoniam-separetur non habeo quomodo intellegam; mihi quidemc0fn4ptela in uerbis si non adhoclatereuidetur et uelim rescribi: sinomen adbuc 19 qui add. Pam pronuntiarat M, pronuntiabat B uulgo 23 sublimen M 26 igitur MF, ergo R uulgo ) [*]( 34* )
532
dei dicens: lex et prophetae usque ad Iohannem; ex quo regnum dei adnuntiatur. quasi non et nos limitem quendam agnoscamus Iohannem constitutum inter uetera et noua, ad quem desineret Iudaismus et a quo inciperet Christianismus, non tamen, ut ab alia uirtute facta sit sedatio legis et prophetarum et initiatio euangelii, in quo est dei regnum.\' [Christus ipse.] nam id si probauimus, et uetera transitura et noua successura praedicari a creatore, si et Iohannes antecursor et praeparator ostenditur uiarum domini euangelium\', superducturi et regnum dei promulgaturi, et ex hoc iam, quod Iohannes uenit, ipse erit Christus qui Iohannem erit subsecutus ut antecursorem; et, si desierunt uetera et coeperunt ! noua interstite Iohanne, non erit mirum quod ex dispositione est creatoris, ut unde(unde) magis probetur ** quam ex legis et prophetarum in Iohannem occasu et exinde ortu regni dei. transeat igitur caelum et terra citius, sicut et lex et: prophetae, quam unus apexuerborum domini-nerbum enim, inquit Esaias, dei nostri manet in aeuum —: nam quoniam in Esaia iam tunc Christus, sermo scilicet et spiritus creatoris, Iohannem praedicarat — uocem clamantis in deserto: parate uiam domini — in hoc uenturum, ut legis et] prophetarum ordo exinde cessaret, per adimpletionem, non per destructionem, et regnum dei a Christo adnuntiaretur, I ideo subtexuit facilius elementa transitura quam uerba sua,\' confirmans hoc quoque, quod de Iohanne dixerat, non praeterisse.

(Sed Christus diuortium inhibet dicens: qui dimiserit [*]( 1] Lnc. 16, 16. 7] cf. Es. 43, 19; 65, 17. cf. n Cor. 5, 17. 9] ct Mal. 3, 1. cf. Matth. 11, 10. 16] Luc. 16, 17. cf. 21, 33. 17] Es.J 40, 8. 21] Es. 40, 3. 27] Luc. 16, 18. ) [*]( 7 Christus ipse seclusi: irreptisse uidetur ex l.11 id si scripsi: et si!, MB 11 erit M (alt. loco), erat Buulgo subsecntus scripti: subsecaturus MM 14 undeunde Lat: unde MB, aliunde JRig lacunam signoui: diuinitatum diBtantia (qt. 638, 22) uel simile aiiquid intercidit 15 regni scripsi: regnum MR 17 parenthesin indicaui 21 parate M. parare Buulgo 27 inhibet Eftg: iubet M, prohibet Buulgo )

533
uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committet, (et) qui dimissam a uiro duxerit, aeque adulter est, - ut sic quoque prohibeat diuortium, inlicitum facit repudiatae matrimonium — Moyses uero permittit repudium in Deuteronomio: si sumserit quis uxorem et habitauerit cum ea, et euenerit non inuenire eam apud eum gratiam, eo quod inuentum sit in illa impudicum negotium, scribet libellum repudii et dabit in manu eius et dimittet illam de domo sua. uides diuersitatem legis et euangelii, Moysi et Christi\'? plane. non enim recepisti illud quoque euangelium eiusdem ueritatis et eiusdem Christi, in quo prohibens diuortium propriam quaestionem eius absoluit: Moyses propter duritiam cordis uestri praecepit libellum repudii dare; a primordio autem non fuit sic; quia scilicet qui marem et feminam fecerat, erunt duo, dixerat, in carne una; quod deus itaque iunxit, homo (non) disiunxerit. hoc enim responso et Moysi constitutionem protexit, ut sui, et creatoris institutionem direxit, ut Christus ipsius. sed quatenus ex his reuincendus es, quae recepisti, sic tibi occurram, ac si meus Christus (tuus:) nonne et ipse prohibens diuortium et parem tamen gestans eius, qui marem et feminam iunxit, excusauerit potius quam destruxerit Moysi constitutionem? sed ecce sic tuus sit iste Christus contrarium docens Moysi et creatori, ut, si non contrarium ostendero, meus sit. dico [*]( 5] Dent. 24, 1. 13] Matth. 19, 8. 15-17] Matth. 19, 4. 5. 6. cf. Gen. 1, 27; 2, 24. ) [*]( 1 committet MR, committit Oehlerus, commisit Pam 2 et addidi 3 parenthesin indicauit Eng: est. ut uulgo 5 deutheronomio M 9 manu JtfF, manum R 17 non addidit Eng disiunxerit? hoc uulgo 19 direxit R, direxerit MF 20 quaerere coepisti 221 21 tuus addidi (cf. infra l. 24): Eng sic vult rescribi: sic tibi occurram [ac si]: mens Christus nonne etc. 22 parem scripsi (id est aduersarium): patrem MR gestans MK (cf. angelum, hominem gestare de carne Chr. 14; et ibidem c. 12: dominum circumferre sabbati et 499, 3: iudioem gerere): testans Lat (prob. Eng) eius scripsi: eum MR 24 ecce sic B, ecce si F, ac si M )
534
enim illum condicionaliter nunc fecisse diuortii prohibitionem, si ideo quis dimittat uxoiem, ut aliam ducat: qui dimiserit, inquit, uxorem et aliam duxerit, adulterium commisit, et qui a marito dimissam duxerit aeque adulter est, ex eadem utique causa dimissam, qua non licet dimitti, ut alia ducatur; inlicite enim dimissam pro indimissa ducens adulter est. manet enim matrimonium quod non rite diremptum est; manente (autem) matrimonio nubere adulterium est. ita si condicionaliter prohibuit dimittere uxorem, non in totum prohibuit, et quod non prohibuit in totum, permisit alias, ubi causa cessat, ob quam prohibuit; et iam non contrarium Moysi docet, cuius praeceptum alicubi conseruat, nondum dico confirmat. aut si omnino [non] negas permitti diuortium a \' Christo, quomodo tu nuptias dirimis, nec coniungens marem et feminam nec alibi coniunctos ad sacramentum baptismatis et eucharistiae admittens, nisi inter se coniurauerint aduersus fructum nuptiarum, ut aduersus ipsum creatorem? certe quid faciet apud te maritus, si uxor eius commiserit adulterium? habebitne illam? sed nec tuum apostolum sinere (scis) coniungi prostitutae membra Christi. habet itaque et Christum adsertorem iustitia diuortii. iam hinc confirmatur ab illo Moyses ex eodem titulo perhibens repudium, quo et Christus: si inuentum fuerit in muliere negotium impudicum. nam et in euangelio Mathei: qui dimiserit, inquit, uxorem suam praeter causam adulterii, facit eam [*]( 2] Luc. 16, 18. 19] cf. I Cor. 6, 15. 23] Dent. 24, 1. 24] Matth. 5, 32. ) [*]( 2 ut BI, et MBX 8 autem addidi: dum uult verba manente-esi Eng 10 alias ubi Big: alia subici MBl, aliud est ubi S3 11 et iam scripsi: etiam MR 13 confirmat aut 22, confirmata ut MF non sed. R3 16 euchariBthiae M 18 faciet Urs: facit MB 19 sed MR, scilicet Oehlerus acis suppl. Urs, om. MB reliqui omnes 21 iam hinc confirmatur cf. supra l. 12 22 perhibens scripsi: prohibens MS 24 Mathei R, matthei M )
535
adulterari. atque ita adulter censetur et ille, qui dimissam a uiro duxerit. ceterum praeter ex causa adulterii nec creator disiungit quod ipse scilicet coniunxit, eodem alibi Moyse constituente eum, qui ex compressione matrimonium fecerit, non posse dimittere uxorem in omne tempus. quodsi ex uiolentia coactum matrimonium stabit, quanto magis ex conuenientia uoluntarium? sicut ex prophetiae auctoritate: uxorem iuuentutis tuae non dimittes. habes itaque Christum ultro uestigia ubique creatoris ineuntem tam in permittendo repudio quam in prohibendo; habes etiam nuptiarum, quoquo uelis latere, prospectorem, quas nec separari uult prohibendo repudium nec cum macula haberi tunc permittendo diuortium. erubesce non coniungens quos tuus quoque Christus iunxit, erubesce etiam disiungens sine eo merito, quo disiungi uoluit et tuus Christus. debeo nunc et illud ostendere, unde hanc sententiam deduxerit dominus quoue direxerit. ita enim plenius constabit eum non ad Moysen destruendum spectasse per repudii propositionem subito interpositam, quia nec subito interposita est, habens radicem ex eadem Iohannis mentione. Iohannes enim, retundens Herodem, quod aduersus legem uxorem fratris sui defuncti duxisset habentis filiam ex illa, — non alias hoc permittente, immo et praecipiente lege, quam si frater illiberis decesserit, ut a fratre ipsius et [*]( 3] cf. Deut. 22, 28-29. 7] Mal. 2, 15. 19] cf. Luc. 16, 16. 20] cf. Luc. 3, 19. 23] cf. Deut. 25, 5. ) [*]( 1 atque ita M, atque Rl, aeque R3 reliqui praeter Big 4 fecerit scripsi: fecerat MR 5 uiolantia M 7 uerba sicnt-dimittes cum antecedentibus coniungi nequeunt, ita scilicet comporitis, ut addi quicquam omnino non sinant. quamobrem, nisi interciderunt aliqua, nescio an haec interpolatori debeantur. Eng sic distingui vult: uoluntariam, sicut (et) ex prophetiae auctoritate uxorem .. non dimittes? ex M, et R 10 quoquo S3, quoqueMB1 12 macula R3, masculo MR1 13 iunxitilf, coniunxitU 14 quo R, quos M 17 eum non R3, eadem MRl spectasse R3, expectasae MR1 19 mentionem M 22 alias R, alia M 23 inliberis R5, illecebris MBt, sine liberis Oehlerus (in notis) )
536
ex costa ipsius supparetur semen illi — coniectus in earcerem fuerat ab eodem Herode, postmodum et occisus. facta igitur mentione Iohannis dominus, eo utique succensus exitu eius, inlicitorum matrimoniorum et adulterii figuras iaculatus est in Herodem, adulterum pronuntians etiam qui dimissam a uiro duxerit, quo magis impietatem Herodis oneraret, qui non minus repudio quam morte dimissam a uiro duxerat, — et hoc fratre habente ex illa filiam et uel eo nomine inlicite — ex libidinis, non ex legis instinctu, ac propterea propheten quoque adsertorem legis occiderat. hoc mihi disseruisse proficiet etiam ad subsequens argumentum diuitis apud inferos dolentis et pauperis in sinu Abrahae requiescentis. nam et illud quantum ad scripturae superficiem subito propositum est, quantum ad intentionem sensus et ipsum cohaeret mentioni Iohannis male tractati et suggillati Herodis male maritati, utriusque exitum deformans, Herodis tormenta et Iohannis refrigeria, ut iam audiret Herodes: habent illic Moysen et prophetas, illos audiant. sed Marcion aliorsum cogit: scilicet utramque mercedem creatoris siue tormenti siue refrigerii apud inferos determinat, eis positam, qui legi et prophetis oboedierint, Christi uero et dei sui caelestem definit sinum et portum. respondebimus et (ad) haec, ipsa scriptura reuincente oculos eius, qui ad inferos discerait Abrahae sinum pauperi. aliud enim inferi, ut puto, aliud quoque Abrahae sinus. nam et magnum ait intercidere regiones istas profundum [*]( 1] cf. Matth. 14, 3. 2] cf. Matth. 14, 10. 4] cf. Luc. 16, 18. 11] cf. Luc. 16. 19—31. 17] Luc. 16, 29. 23] cf. Luc. 16, 26. ) [*]( 1 supparetur M, suppararetur R 2 Herode om. R1 3 eo utique scripsi: et utique MR, utique et Eng succensns exitu scripsi: snccea- Bua exitus MB uulgo 4 adulterii figuras M, adulteri figura R 7 repudio quam morte Eng: morte quam repudio MR parenthesin indicauit Eng 8 inlicite R3, inlicita MRl 11 ad om. Rl 15 suggillatui Rig maritati R3 mg, meritati MR 19 scilicet Pam: scilicet et MF, scilicet ut R 20 determinat MF, determinet R eis (i s. o) M 21 Christi uero et dei sui scil. mercedi definit MF, definiat 12 22 et (ad) scripsi: et MR 23 qui Eng: quae MR ad inferos MR, ab inferis Pam 25 intercidere MIll, intercedere Rsuulgo )
537
et transitum utrimque prohibere. sed nec adleuasset dines oculos et quidem de longinquo, nisi in superiora et de altitudinis longinquo per inmensam illam distantiam sublimitatis et profunditatis. unde apparet sapienti cuique, qui aliquando Elysios audierit, esse aliquam localem determinationem, quae sinus dicta sit Abrahae, ad recipiendas animas filiorum eius, etiam ex nationibus, patris scilicet multarum nationum, in Abrahae censum deputandarum [et] ex eadem fide, qua et Abraham deo credidit, nullo sub iugo legis nec in signo circumcisionis. eam itaque regionem, sinum dice, Abrahae, etsi non caelestem, sublimiorem tamen inferis, interim refrigerium praebere animabus iustorum *, donec consummatio rerum resurrectionem omnium plenitudine mercedis expungat, tunc apparitura caelesti promissione, — quam Marcion suo (deo) uindicat, quasi non a creatore promulgatam, — ad quam ascensum suum Christus aedificat in caelum secundum Osee, utique suis, ubi est et locus aeternus, de quo Esaias: quis adnuntiabit uobis locum aeternum? nisi scilicet Christus, incedens iniustitia, loquens uiam rectam, odio habens iniustitiam et iniustitiam. quodsi aeternus locus repromittitur et ascensus in caelum aedificatur a creatore, promittente etiam semen Abrahae \'uelut stellas caeli\' futurum, utique ob caelestem promissionem, salua ea promissione cur non capiat sinum Abrahae dici temporale aliquod animarum fidelium receptaculum, in quo iam delinietui futuri imago ac candida quaedam utriusque iudicii [*]( 7] cf. Gen. 17, 4. cf. Rom. 4, 17. 9] cf. Bom. 4, 8. cf. Rom. 4, 13. 10] cf. Rom. 4, 11. 16] cf. Am. 9, 6. 18] Ea. 33, 14. 19] Ea. 33, 15. 22] cf. Gen. 22, 17. ) [*]( 1 utrimque R3, utrumque MR1 8 et tecltui 11 etsi MR3, et R\' 12 praebere scripsi: praeterea MBl, praebituram R3 uulgo lacunam signaui. contendimus uel tale aliquid desidero 15 deo addidi: Christo add. Ciacconius promulgatam. ad uulgo 17 Osee MR, Amos Pam 21 repromittitur R3, repromittetur MRl 26 ac R, ad MF quaedam R, quadam MF )
538
prospiciatur? admonens quoque uos haereticos, dum in uita estis, * Moysen et prophetas, unum deum praedicantes creatorem et unum Christum praedicantes eius, et utrumque iudicium poenae et salutis aeternae apud unicum deum positum, qui occidat et uiuificet. immo'\', inquit, \'nostri dei monella de caelo non Moysen et prophetas iussit audiri, sed Christum: hunc audite*. merito. tunc enim apostoli satis iam audierant Moysen et prophetas, qui secuti erant Christum credendo Moysi et prophetis. nec enim accepisset Petrus dicere: tu es Christus, antequam audisset et credidisset Moysi et prophetis, a quibus solis adhuc Christus adnuntiabatur. haec igitur fides eorum meruerat, ut etiam uoce caelesti confirmaretur, iubente illum audiri, quem agnouerant euangelizantem pacem, euangelizantem bona, adnuntiantem locum aeternum. aedificantem illis ascensum suum in caelum. apud inferos autem de eis dictum est: habent illic Moysen et prophetas, illos audiant, qui non credebant omnino uel qui nec sic credebant, esse post mortem superbiae diuitiarum et gloriae deliciarum supplicia adnuntiata a Moyse et prophetis. decreta autem ab eo deo, qui de thronis deponit dynastas et de sterculinis eleuat inopes. ita cum utriusque pronuntiationis diuersitas competat creatori, non erit diuinitatum statuenda distantia, sed ipsarum materiarum.j

Conuersus ibidem ad discipulos (uae\' dicit auctori scan. dalorum: expedisse ei, si natus non fuisset aut si molino saxo ad collum deligato praecipitatus esset in profundum, quam unum ex illis modicis utique discipulis eius scandalizasset. aestima, quale supplicium comminetur ille. nec enim! [*](1] cf. Luc. 16,29. 5] cf. I Reg. 2, 6. 6] Luc. 9, 35. 9] Marc. 8, 29. cf. Matth. 16,16. Luc. 9,20. 13J cf. Es. 52, 7. 14] cf. Es. 33, 14. 15] cf. Amos 9, 6. 16] Luc. 16, 29. 20] cf. Ez. 26, 16. 21] cf. Ps. 112, 7: I Reg. 2, 8. 24] cf. Luc. 17, 1-2. ) [*]( 1 lacunam aignaui: audire intercidit uel ut audiatis 5 monella JIF, monela R 17 illos audiant M, audiant illoa B uulgo omnino uel qui nec scripsi: uel qui nec omnino MR 18 aic R3, si MR* 21 sterculims MF, sterquilinia R uulgo utriusque scripsi: utrique MRl, utrimque R3 uulgo 25 expedisset Rig 27 (ut) unum fort. 28 ille Lat: illi MR reltqui )

539
alius ulciscetur scandalum discipulorum eius. agnosce igitur et iudicem et illo adfectu pronuntiantem de cura suorum, quo et creator retro: qui tetigerit uos, ac si pupillam oculi mei tangat. idem sensus eiusdem est. peccantem fratrem iubet corripi; quod qui non fecerit, utique deliquit, aut ex odio uolens fratrem in delicto perseuerare aut ex acceptione personae parcens ei: habes Leuiticum: non odies fratrem tuum in animo tuo, traductione traduces proximum tuum, utique et fratrem, et non sumes propter illum delictum. nec mirum, si ita docet qui pecora quoque fratris tui, si errantia in uia inueneris, prohibet despicias, quominus ea reducas fratri, nedum ipsum sibi. sed et ueniam des fratri in te delinquenti iubet, etiam septies. parum plane. plus est enim apud creatorem, qui nec modum statuit, in infinitum pronuntians: fratris malitiae memor ne sis, nec petenti eam praestes mandat, sed et non petenti. non enim dones offensam uult, sed obliuiscaris. Lex leprosorum quantae sit interpretationis erga species ipsius uitii et inspectationis summi sacerdotis, nostrum erit scire, Marcionis, morositatem legis opponere, ut et hic Christum aemulum eius adfirmet, praeuenientem sollemnia legis etiam in curatione decem leprosorum, quos tantummodo ire iussos, ut se ostenderent sacerdotibus, in itinere purgauit, sine tactu iam et sine uerbo, tacita potestate et sola uoluntate. quasi necesse sit, semel remediatore languorum et uitiorum adnuntiato Christo et de effectibus probato, de qualitatibus curationum retractari aut creatorem in Christo ad legem prouocari, si quid aliter, quam lege distinxit, ipse perfecit, cum aliter utique [*]( 3] Zach. 2, 8. 4] cf. Luc. 17, 3. 7] Leu. 19, 17. 10] cf. Exod. 23, 4. 12] cf. Luc. 17, 4. 15] Leu. 19, 18. 17] cf. Len. cap. 13 et 14. 21] cf. Luc. 17, 11-19. 22] cf. Luc. 17, 14. 23] cf. ib. ) [*]( 5 deliquerit fort. 7 habes scripsi: habens MR 8 traduces M, non traduces R, traducens Rig 12 fratri <tuo) Gel 13 des MR3, dei J21 16 petenti <tantum) fort. 21 praeuenientera R, praeueniente M 27 retractare-prouocare fort. prouocari; si uulgo )
540
dominus per semetipsum operetur siue per filium, aliter (per) prophetas famulos suos, maxime documenta uirtutis et potestatis, quae ut clariora et ualidiora, qua propria, distare a uicariis fas est. sed eiusmodi et alibi iam dicta sunt in documento superiore. nunc, etsi praefatus est multos tunc fuisse leprosos apud Israhelem in diebus Helisei prophetae et neminem eorum purgatum nisi Neman Syrum, non utique et numerus faciet ad differentiam deorum, in destructionem creatoris unum remediantis et praelationem eius, qui decem emundarit. quis enim dubitabit plures (potius) potuisse curari ab eo, qui unum curasset, quam ab illo decem, qui numquam retro unum? sed hac cum maxime pronuntiatione diffidentiam Israhelis uel superbiam pulsat, quod cum multi essent illic leprosi et prophetes non deesset, etiam edito documento nemo decucurrisset ad deum operantem in prophete. igitur quoniam ipse erat authenticus pontifex dei patris, inspexit illos secundum legis arcanum, significantis Christum esse uerum disceptatorem et elimatorem humanarum macularum. sed et quod in manifesto fuit legis praecepit: ite, ostendite uos sacerdotibus. cur, si illos ante erat emundaturus? an quasi legis inlusor, ut in itinere curatis ostenderet nihil esse legem cum ipsis sacerdotibus? et utique [uideret] uiderit, si cui tam opiniosus uidebitur Christus. immo digniora sunt interpretanda et fidei iustiora: ideo illos remediatos, quia secundum legem inssi abire ad sacerdotes obaudierant. neque enim credibile est emeruisse medicinam a destructore legis obseruatores legis. sed cur pristino leproso nihil tale praecepit? quia nec Heliseus Syro [*]( 5] cf. Lnc. 4, 27. 19] Luc. 17, 14. 24] cf. Luc. 17, 24. 27] cf. Luc. 5, 12—13. ) [*]( 1 (per) prophetae R, prophetas MF 4 sunt JS3, sint MRl 7 Neman scripai (cf. 641, n: Neeman J21, neaman M, Naamann IPuulgo et (8. u. a m. 1) M, om. Rig 10 potius add. Eng 14 edito R3, in edito MR 15 prophete MF, prophetis R uulgo 17 dispectatorem fort. (çf. 539,18) 18 elimatorem ex eliminatorem M (eorr. m. 1) 22 sacerdotibus et utique rideret? uiderit Eng uideret secl. R3 si cui tam B. sic uitam M 24 quia M, qua R uulgo 26 obseruatorea R3, obsecratores 14 (in ras.) J21 )
541
Neman; et tamen non idcirco non erat creatoris. satis respondi, sed qui credit, id intellegit etiam altius aliquid. disce igitur et causas. in Samariae regionibus res agebatur, unde erat et unus interim ex leprosis. Samaria autem desciuerat ab Israhele, habens schisma illud ex nouem tribubus, quas auulsas per Achiam prophetam collocauerat apud Samariam Hieroboam. sed et alias semper sibi placentes erant Samaritani de montibus et puteis patrum, sicut in euangelio Iohannis Samaritana illa in conloquio domini apud puteum: ne tu maior sis? et cetera; et rursus: patres nostri in isto monte adorauerunt, et uos dicitis, quia Hierosolymis oportet adorare. itaque [qui] et per Esaiam \'uae. qui dixerat eis, qui confiderent in monte Samariae, iam et ipse eam restituere dignatus, de industria iubet ostendere se sacerdotibus, — utique qui non erant nisi ubi et templum, subiciens Samaritam Iudaeo, quoniam ex Iudaeis salus, licet Israhelitae et Samaritae; tota enim promissio tribui Iudae [Christus] fuit — ut scirent Hierosolymis esse et saeerdotes et templum et matricem religionis et fontem, non puteum salutis. et ideo, ut uidit agnouisse illos legem Hierosolymis expungendam, ex fide iam iustificandos sine legis ordine remediauit. unde et unum illum solutum ex decem memorem diuinae gratiae Samariten miratus non mandat offerre munus ex lege, quia satis iam obtulerat gloriam deo reddens, hoc et domino uolente interpretari legem. et tamen cui deo gratiam reddidit Samarites, quando nec Israhelites alium deum usque adhuc didicisset? cui alii quam cui omnes retro remediati a Christo? [*]( 8] cf. Luc. 17, 11. 4] cf. Luc. 17, 16. 4-7] cf. III Reg. 11, 29-89. 9] Ioh. 4, 12. 10] Ioh. 4, 20. 12] cf. Am. 6, 1. 16] cf. Ioh. 4,22. 17] cf. Gen. 49, 9-10. 28] cf. Luc. 17, 19. 24] cf. Luc. 17,18. ) [*]( lneman.3fF,Naaman22uutyo 2creditidEng:crediditMR 5 sciama MF nouem JkfJB, decem Pam 9 neMR, naePam 10 sis. et uulgo 11 hierusolymis M 12 qui seclusi Esaiam MR, Amos Pam ttae qui MRl, uae 223 13 dizeratacripei: dizeritMR confiderentLat: confidentMR 14 ipee eam scripri: ipsam MR 16 samaritani M 17 Samaritanae Rig 18 Christus seclusi: est interpretamentum uerborum totaenim promissio hierolysimis M 20 illos legem M, legem illos R 27 retro remediati M, remediati retro Ruulgo )
542
et ideo: fides tua te saluum fecit, audiit, quia intellexerat ueram se deo omnipotenti oblationem, gratiarum scilicet actionem, apud uerum templum et uerum pontificem eius Christum facere debere. Sed nec Pharisaei possunt uideri de alterius dei regno consuluisse dominum, quando uenturum sit, quamdiu alius a Christo editus deus non erat, nec ille de alterius regno respondisse quam de cuius consulebatur. non uenit, inquit, regnum dei cum obseruatione nec dicunt: ecce hic, ecce illic; ecce enim regnum dei intra uos est. quis non ita interpretabitur \'intra uos est\' id est in manu, in potestate uestra, si audiatis, si faciatis dei praeceptum? quodsi in praecepto est dei regnum, propone igitur contra, secundum nostras antithesis, Moysen, et una sententia est. praeceptum, inquit, excelsum non est nec longe a te. non in caelo est, ut dicas: quis ascendet in caelum et deponet nobis illud et auditum illud faciemus? nec ultra mare est, ut dicas: quis transfretabit et sumet illud nobis et auditum illud faciemus? prope te est uerbum, in ore tuo et in corde tuo et in manibus tuis facere illud. hoc erit: \'non hic nec illic; ecce enim intra uos est regnum dei.\' et ne argumentetur audacia haeretica de regno creatoris, de quo consulebatur, non de suo respondisse eis dominum, sequentia obsistunt. dicens enim filium hominis ante multa pati et reprobari oportere ante aduentum <suum\\ in quo et regnum substantialiter reuelabitur, suum ostendit et regnum, de quo responderat, quod passiones et reprobationes ipsius expectabat. reprobari autem habens et postea agnosci et adsumi et extolli, etiam ipsum uerbum \'reprobari\' inde decerpsit, ubi in lapidis aenigmate utraque reuelatio eius apud Dauid [*]( 1] Luc. 17, 19. 7] Luc. 17, 20-21. 14] Dent 30, 11-14. 21] cf. Luc. 17, 21. 24] cf. Luc. 17, 25. ) [*]( 1 et om. Gel 15 in caelo est MR est in caelo Pam 16 ascendet Pam: ascendit MR 26 reuelabitur R, reuelabatur M 29 cerpsit M )
543
canebatur, prima recusabilis, secunda honorabilis. lapis, inquit, . quem reprobauerunt aedificantes, iste factus est in caput anguli; a domino factum est hoc. uanum enim, si credimus deum de contumelia aut gloria silicis alicuius praedicasse, ut non eum portenderet et in lapidis, quem et in petrae et in montis figura portenderat. Sed si de suo loquitur aduentu, cur eum diebus Noe et Loth comparat tetris et atrocibus deus mitis et lenis? cur admonet meminisse uxoris Loth, quae praeceptum creatoris non impune contempsit, si non cum iudicio ueniet uindicandorum praeceptorum suorum? etiam si uindicat, ut et ille, si iudicat, me non debuit per eius documenta formare, quem destruit, ne ille me formare uideatur. si uero et hic non de suo loquitur aduentu sed de Iudaei Christi, expectemus etiamnunc, ne quid de suo praedicet, ill(ius ill)um interim esse credentes, quem omni loco praedicat.

Nam et orandi perseuerantiam et instantiam mandans parabolam iudicis ponit coacti audire uiduam instantia et perseuerantia interpellationum eius. ergo iudicem deum ostendit orandum, non se, si non ipse est iudex. sed (et) subiunxit facturum deum uindictam electorum suorum. si ergo ipse erit uindex qui et iudex, [si] creatorem ergo meliorem deum probauit, quem electorum suorum clamantium ad eum die et nocte uindicem ostendit. et tamen, cum templum creatoris inducit et duos adorantes diuersa mente describit, Pharisaeum in superbia, publicanum in humilitate, ideoque alterum reprobatum, alterum iustificatum descendisse, utique docendo, qua [*]( 1] Ps. 117, 22-23. 6] cf. Eiod. 17, 6. cf. I Cor. 10, 4. cf. Es. 2, 2-3; Es. 28, 16. cf. Luc. 17, 26-32. SJ cf. Luc. 17, 32. 16] cf. Luc. 18, 1-8. 19] cf. Luc. 18, 7-8. 22] cf. ib. 23] cf. Luc. 18, 9-14. ) [*]( 4 credimus scripsi: credidimus M12 silicis scripsi: scilicet MR 5 ut non Gel (cf. locum simillimum 591,12-14): non ut MR et in lapidis, quem gcripsi: quem et in lapidis MR 6 portenderat MR, portenderet Gel 8 mitis et lenis M, lenis et mitis F, et lenis et mitis R uulgo 10 (cum 8. u. a m.l) M ueniet Eng: uenitMR 11 ut om. M iudicat me, non uulgo 15ill<ius iU)um«mjp«i;illum3fJ2 17 inatantiai?, instantiam MF 1sperseuerantiai2, perseuerantiamMF 19 etaddidi 21 uindexquietiudexacripsi.iudex qui et uiudeiJO si«ecZ.JS3 22acnocte Gel 23 et tamen=u.jedenfalh, ut uidetur )

544
disciplina sit orandum, eum et hic orandum constituit, a quo relaturi essent iam orandi. disciplinam, siue reprobatricem superbiae siue iustificatricem humilitatis. alterius dei nec templum nec oratores nec iudicium inuenio penes Christum, nisi creatoris: illum iubet adorare in humilitate, ut adleuatorem hurnilium, non in superbia, ut destructorem superborum. quem alium adorandum mihi ostendit? qua disciplina? qua spe? neminem, opinor. nam et quam docuit orationem creatori probauimus conuenire. aliud est, si etiam adorari, qua deus optimus et ultro bonus, non uult. \'Sed quis optimus nisi unus, inquit, deus\'? non quasi ex duobus diis unum optimum ostenderit, sed (unum) esse optimum deum solum, qui sic unus sit optimus, qua solus deus. et utique optimus qui pluit super iustos et iniustos et solem suum oriri facit super bonos et malos, sustinens et alens et iuuans etiam Marcionitas. Denique interrogatus ab illo quodam: praeceptor optime, quid faciens uitam aeternam possidebo? de praeceptis creatoris an ea sciret, id est faceret, expostulauit, ad contestandum praeceptis creatoris uitam adquiri sempiternam, cumque ille principaliora quaeque adfirmasset obseruasse se ab adolescentia: unum, inquit, tibi deest: omnia, quaecumque habes, uende et da pauperibus. et habebis thesaurum in caelo, et ueni, sequere me. age, Marcion, omnesque iam \'commiserones* et \'coodibiles\' eius, haeretici, quid audebitis dicere? resciditne Christus priora praecepta non occidendi non adulterandi non furandi non falsum testandi diligendi patrem et matrem, an et illa seruauit et quod deerat adiecit, — quamquam et hoc praeceptum [*]( 5] cf. Pa. 112, 7; I Reg. 2, 8. 6] cf. Es. 13, 11. 11] Luc. 18,19. 13] Matth. 5, 45. 16] Luc. 18, 18. 18] cf. Luc. 18, 20. 21] Luc. 18,22. 24] cf. hniuB libri cap. 9 (440,25) 26—27] cf. Exod. 20, 12-16. ) [*]( 2 iam MR*, eam R* uulgo 3 iustiflcatricem 223, iustificationem MRl 9 qua R3, quam MRl 13 qua Rquam MRl 18 praeceptu R3. praeceptoris MRl 20 cumque ille RI, cumque illi MF, quique illum Rl 24 commisserones M 27 an et R3, ante et MRl 28 parenthesin indicaui largitionem (ti 8. u. a m. 1) M )
545
largitionis in egenos ubique diffusum sit in lege et prophetis — uti gloriosissimus ille obseruator praeceptorum pecuniam multo cariorem habiturus traduceretur? saluum eat igitur et hic euangelio: non ueni dissoluere legem et prophetas, sed potius adimplere. simul et cetera dubitatione liberauit manifestando unius esse et \'dei\' nomen et (optimi), et uitam aeternam\' et \'thesaurum in caelo\', et semetipsum cuius praecepta supplendo et conseruauit et auxit, secundum Micheam quoque hoc loco recognoscendus dicentem: si adnuntiauit tibi homo, quid bonum? aut quid a te dominus exquirit quam facere iudicium diligere misericordiam et paratum esse sequi dominum deum tuum? et <homo\' enim Christus adnuntians, quid sit bonum: scientiam legis: praecepta, inquit, scis; \'facere iudicium\': uende, inquit, quae habes; \'diligere misericordiam\': et da, inquit, egenis; «paratum esse [inquitj ire cum domino\': et ueni, inquit, sequere me. Tam distincta fuit a primordio Iudaea gens per tribus et populos et familias et domos, ut nemo facile ignorari de genere potuisset, uel de recentibus Augustianis censibus adhuc tunc fortasse pendentibus. Iesus autem Marcionis, — et (si) natus non dubitaretur qui homo uidebatur - utique, qua non natus, nullam potuerat generis sui in publico habuisse notitiam, sed erat unus aliqui deputandus ex his, qui quo(quo) modo ignoti habebantur. cum igitur praetereuntem [*]( 4) Mattb. 5, 17. 6] cf. Luc. 18, 7. cf. Luc. 18, 19. cf. Luc. 18, 18. 7] cf. Luc. 18, 22. 9-16] Mich. 6, 8. 14-17J Luc. 18, 20-22. 17] cf. Luc. 18, 35-43. ) [*]( 2 multo 223, multam MRl 3 saluum (in ras. a m.l) M hic euangelio M (cf. 456, 9 et 444, 8-12), hoc in euangelio M 7 cuius = (eius,) cuius, si integer est locus; sed uerisimilius est intercidisse uerba < eiUB dei Christum), ita ut aberrauerit oculus librarii a siglo ipfl. ad simile xpQ 9 quoque hoc qu?qu$M(corr.inloco s.u.m.l) 10 tibi,homo,quid uulgo(sed cf.1.12) bonum, aut uulgo 12 dominum M (in mg. add. m. I) 13 adnuntians (sciE. est) 15 diligere Pam: dilige MR 16 inquit secl. R3 domino MR, deo Pam 18 populos = 8^[JLOUI; 19 potuisset 228, potuit sed MRl 20 adhuc tunc cf. adhuc proxime 25,18 adhunc M 21 et(si) scripsi: et MR 23 his M, hiis F, iis R uulgo 24 quo(quo) Urs: quo MR, quo(dam) Eng ) [*]( XXXXVlI. Tert. III. ) [*]( 35 )
546
illum caecus audisset, cur exclamauit: Iesu, fili Dauid, miserere mei, nisi quia filius Dauid, (id) est ex familia Dauid, non temere deputabatur per matrem et fratres, qui aliquando, ex notitia utique, adnuntiati ei fuerant? (sed antecedentes increpabant caecum, uti taceret\'. merito, quoniam quidem uociferabatur, non quia de Dauid filio mentiebatur. aut doce increpantes illos scisse, quod Iesus non esset filius Dauid, ut idcirco silentium caeco indixisse credantur. sed et si doceres. facilius illos ignorasse praesumeres quam dominum falsam in se praedicationem sustinere potuisse. \'sed patiens dominus\'. non tamen confirmator erroris. immo etiam detector creatoris ut non prius hanc caecitatem hominis illius enubilasset, ne ultra Iesum filium Dauid existimaret? atquin, ne patientiam eius infamaretis nec ullam rationem dissimulationis illi adfigeretis, [ne filium Dauid negaretis manifestissime confirmauit caeci praedicationem et ipsa remuneratione medicinae et testimonio fidei: fides, inquit, tua te saluum fecit. quid uis caecum credidisse? ab alio deo descendisse Iesum ad detectionem creatoris, ad destructionem legis et prophetarum? non illum esse, qui ex radice Iesse et ex fructu lumborum Dauid destinabatur, caecorum quoque remunerator? sed nondum, puto, eiusmodi tunc caeci erant qualis Marcion, ut haec fuerit caeci illius fides, qua crediderit in uoce: Iesu, fili Dauid. qui hoc se et cognouit et cognosci ab omnibus uoluit I fidem hominis, etsi melius oculatam, etsi ueri luminis compotem, exteriore quoque uisione donauit, ut et nos regulam simulque mercedem fidei disceremus: qui uult uidere. Iesum [*]( 1] Luc. 18, 38. 3] cf. Luc. 8, 20. 4] cf. Luc. 18, 38. 16] cf. Luc. 18, 42-43. 17] Luc. 18, 42. 20] cf. Es. 11, 1. cf. III Reg. 8, 19. 21] cf. Ps. 145, 8. ) [*]( 2 id add. R3, om. MRl 9 praesnmerea scripsi: praesumeret MR\\ praesumeretur R3 falsam R3, palam MRl 11 erroris, immo uulgo creatoris, ut uulgo 13 existimaret. atquin uulgo 15 nenegaretis seclusi ne MR, nec Pam 18 alio Urs: illo MR 19 deiectionem Urs 21 remuneratorem Iun 23 qua B, quia MF 25 occulatam M 27 simulque B3, simulquam MF uidere Iesum Dauid filium, credat uulgo )
547
Dauid filium credat per uirginis censum; qui non ita credet, non audiet ab illo: fides tua te saluum fecit, atque ita caecus remanebit, ruens in antithesin, ruentem et ipsam (in) antithesin. sic enim caecus caecum deducere solet. nam si, (quia) aliquando Dauid in recuperatione Sionis offenderant caeci, resistentes quominus admitteretur, — in figuram populi proinde caeci, non admissuri quandoque Christum filium Dauid — ideo Christus ex diuerso caeco subuenit, ut hinc se ostenderet non esse filium Dauid, ut ex animi diuersitate bonus caecis, quos ille iusserat caedi, id cur fidei et quidem prauae praestitisse se dixit? atquin et hoc (filius Dauid\' (dat) antithesin de suo retundendam. nam quia Dauid offenderant caeci, nunc uero eiusdem t carnis homo supplicem se obtulerat filio Dauid, idcirco ei satisfacienti quodammodo placatus filius Dauid restituit lumina cum testimonio fidei, qua hoc ipsum crediderat exorandum sibi esse filium Dauid. et tamen Dauid audacia hominum, puto, offenderat, non ualitudo.

Consequitur et Zacchei domus salutem. quo merito? numquid uel ille crediderat Christum a (deo) Marcionis uenisse? atquin adhuc in auribus erat omnium uox illa caeci: miserere mei, Iesu, fili Dauid, et: omnis populus laudes referebant deo, non Marcionis, sed Dauid. enimuero Zaccheus, etsi allophylus, fortasse tamen aliqua notitia scripturarum ex commercio Iudaico adflatus, — plus est autem, (si) et ignorans [*]( 4] cf. n Reg. 5, 6-8. 18] cf. Luc. 19, 1-10. 20] Luc. 18, 38. 21] Lnc. 18, 48. ) [*]( 4 ipsam (in) antitheain (scil. aduersarii Tertulliani cf. I. 11) Eng: in om. MR 5 quia addidi dauid M, Dauidem R, dauid eat F recaperatione B, recuperatione est M 9 ut Oehlerus, et MB, deleri uult Eng 10 caedi, id scripsi: caedi. et MR, caedi? et Eng, non probans quod supra suppleui quia et quidem MR, equidem Oeklerus 11 dat addidi 12 quia scripsi: qui MR, et qui Gel reliqui caeci; nunc uulgo 13 condicionis fort., indecoris R3, defendit carnia Eng, alludi hic putans ad II Reg. 5, 1, quod mihi quidem probabile non uidetur (cf. 1. 16-17) Dauid. idcirco uulgo 17 offenderat lJfF, offenderit R uulgo 18 zachaei MR 19 a <deo) Marcionis scripsi: a Marcione MR 21 mei om. M referebat Pam 22 Zachaeua R uulgo 24 parenthesin indicaui <si) et R3 (in notis): et MRl ) [*]( 85* )

548
Esaiam — praecepta eius impleuerat: confringito, inquit, panem tuum esurienti et non habentes tectum in domum tuam inducito — hoc cum maxime agebat, exceptum domo sua pascens dominum — et nudum si uideris, contegito; hoc cum maxime promittebat, in omnia misericordiae opera dimidium substantiae offerens, dissoluens uiolentiorum contractuum obnexus et dimittens conflictatos in laxamentum et omnem conscriptionem iniquam dissipans dicendo: et si cui quid per calumniam eripui, quadruplum reddo. itaque dominus: hodie, inquit, salus huic domui. testimonium dixit salutaria esse quae praeceperat prophetes creatoris. cum uero dicit: uenit enim filius hominis saluum facere quod periit, iam non contendo eum uenisse, ut saluum faceret quod perierat cuius fuerat et cui perierat quod saluum uenerat facere, sed in alterius quaestionis gradum dirigo. de homine agi nulla dubitatio est. hic cum ex duabus substantiis constet, ex corpore et anima, quaerendum est, ex qua substantiae specie perisse uideatur. si ex corpore, ergo corpus perierat, anima non. quod perierat saluum facit filius hominis: habet igitur et caro salutem, si ex anima perierat, animae perditio saluti destinatur: caro, quae non periit, salua est. si totus homo perierat ex utraque substantia, totus homo saluus fiat necesse est, et elisa est sententia haereticorum negantium carnis salutem. iam et Christus creatoris confirmatur, qui secundum creatorem totius hominis salutem pollicebatur. Seruorum quoque parabola, qui secundum rationem feneratae pecuniae dominicae diiudicantur, iudicem ostendit deum (tuum) etiam ex parte seueritatis, non tantum onerantem uerum et auferentem [*]( 1-4] Es. 58, 7. 3] cf. Luc. 19, 6. 5] cf. Lac. 19, 8. 6] cf. Es. 58, 9. 7] cf. Ea. 58, 10. 8] Luc. 19, 8. 10] Luc. 19, 9. 12] Luc, 19, 10. 25] cf. Luc. 19,11—27. 28] cf. Luc. 19, 22-23. cf. Luc. 19.26. ) [*]( 5 promebat ausp. Eng 6 contractuum Pam: contractum MJR 7 obnexus MNPam: obnoxiia Rl, obnoxios R3 13 perit M 18 perisse MF, periisse R uulgo 21 periit (i 8. u. am. T) M salua (aerOi m. U) M 26 peccuniae M tuum addidi (çf. 549, 1) 28 onerantem (= criminantem) scripsi: honorantem MR )
549
quod quis uideatur habuisse. aut si et haec creatorem finxerit, (austerum, tollentem quod non posuerit et metentem quod non seuerit,' hic quoque me ille instruit, cuius pecuniam ut fenerem edocet.

Sciebat Christus, baptisma Iohannis unde esset. et cur quasi nesciens interrogabat? sciebat non responsuros sibi Pharisaeos. et cur frustra interrogabat? an. ut ex ore ipsorum iudicaret illos uel ex corde? refer ergo et haec ad excusati. onem creatoris et ad comparationem Christi, et considera iam, quid secuturum esset, si quid Pharisaei ad interrogationem renuntiassent. puta illos renuntiasse humanum Iohannis baptisma: statim lapidibus elisi- fuissent. existeret aliqui Marcion aduersus Marcionem, qui diceret: o deum optimum, o deum diuersum a creatoris exemplis! sciens praeceps ituros homines ipse illos in praerupium imposuit. sic enim et de creatore in arboris lege tractatur. \'sed de caelis fuit baptisma Iohannis). et quare, inquit Christus, non credidistis ei? ergo qui credi uoluerat Iohanni, increpaturus quod non credidissent, eius erat, cuius sacramentum Iohannes administrabat. certe nolentibus renuntiare, quid saperent. cum et ipse uicem opponit: et ego non dico uobis, in qua uirtute haec facio, malum malo reddidit. Reddite quae Caesaris Caesari, et quae sunt dei deo. quae erunt dei, quae similia sint denario Caesaris? imago scilicet et similitudo eius. hominem igitur reddi iubet creatori, in cuius imagine et similitudine et nomine et materia expressus est. quaerat sibi monetam deus Marcionis, Christus denarium hominis suo Caesari iubet reddi. non alieno; nisi quod necesse est, *** qui suum denarium non habet. Iusta et digna praescriptio est in omni quaestione ad propositum interrogationis pertinere debere sensum responsionis. ceterum [*]( 1] cf. Luc. 19, 21-22. 4] cf. Luc. 20, I-S. 10] cf. Luc. 20, 6. 15] cf. Luc. 20, 5. 16] Luc. 20, 5. 19] Luc. 20, 8. 21] cf. Luc. 20, 20-26. Luc. 20, 25. ) [*](1 haec M, hic Ruulgo 3 edocetsciZ. parabola (Eng) 6 an supple mente: interrogabat 8 ad comparationemChristi (scil.tuicum creatore) 11 aliqui MF, aliquisR 120 deum optimum om. M 14 praeruptum R3 20 <pro>malo reddit Rig 21 sunt fort. delendum 22 dei? quae uulgo sint MF, sunt R uulgo 27 lacunam signaui: mutuetur ab alio intercidisse puto qui R, quid MF )

550
aliud consulenti aliud respondere dementis est, quo magis absit a Christo quod ne homini quidem conuenit Saducaei, resurrectionis negatores, de ea habentes interrogationem proposuerant domino ex lege materiam mulieris, quae septem fratribus ex ordine defunctis secundum praeceptum legale nupsisset, cuius uiri deputanda esset in resurrectione. haec fuit materia quaestionis, haec substantia consultationis; ad hoc respondisse Christum necesse est. neminem timuit, ut quaestiones aut declinasse uideatur aut per occasionem earum quod alias palam non docebat subostendisse. respondit igitur huius quidem aeui filios nubere, — uides quam pertinenter ad causam, quia de aeuo uenturo quaerebatur, in quo neminem nubere definiturus praestruxit hic quidem nubi, ubi sit et mori — quos uero dignatus sit deus illius aeui possessione et resurrectione a mortuis neque nubere neque nubi, quia nec morituri iam sint, cum similes angelorum sint dei, resurrectionis filii facti. cum igitur sensus responsionis non ad aliud sit dirigendus quam ad propositum interrogationis, si hoc sensu responsionis propositum absoluitur interrogationis, non aliud responsio domini sapit quam quo quaestio absoluitur: habes et tempora permissarum et negatarum nuptiarum, non ex sua propria, sed ex resurrectionis quaestione, habes et, ipsius resurrectionis confirmationem et totum quod Saducaei sciscitabantur, non de alio deo interrogantes nec de proprio nuptiarum iure quaerentes. quodsi ad ea facis respondisse Christum, de quibus non est consultus, negas eum de quibus interrogatus est respondere potuisse, Saducaeorum scilicet [*]( 2] cf Luc. 20, 27-83. 5] cf. Dent. 25, 5-10. 11] cf. Luc. 22,34., 14—17] cf. Luc. 20, 35—36. 16] cf. Matth. 22, 30. Luc. 20, 36. ) [*]( I 2 saducaei MF, Sadducaei 22 uulgo 3 reaurrectionis (i ex e a m. I) M 11 parenthesin indicaui 16 sint (altero loco) MF, fiant Ruulgo sint <et filii) dei fort. (cf. Luc. 20, 36) resurrectionis MR, (et) resurrectionis Gel uulgo 17 fili M sensus JR3, census MRl 19 sensu R3, censu MRl responsio Oehlerus 20 ad aliud 221 23 saducaei MF, Sadducaei R3 uulgo 25 respondisse MF, respondere Ruulgo )
551
sapientia captum. ex abundanti nunc et post praescriptionem retractabo aduersus argumentationes cohaerentes. nacti enim scripturae textum: quos autem dign atus est deus illius aeui ita in legendo decurrunt, (ut 'illius aeui\') 'deo') adiungant, quo alium deum faciant illius aeui, cum sic legi oportet: quos autem dignatus est deus, ut facta hic distinctione post 'deum') ad sequentia pertineat 'illius aeui\', id est: quos dignatus sit deus illius aeui possessione et resurrectione. non enim de deo, sed de statu illius aeui consulebatur, cuius uxor futura esset post resurrectionem in illo aeuo. sic et de ipsis nuptiis responsum subuertunt, ut \'filii huius aeui nubunt et nubuntur) de hominibus dictum sit creatoris nuptias permittentis, se autem, quos deus illius aeui, alter scilicet, dignatus sit resurrectione, iam et hic non nubere, quia non sint filii huius aeui. ***, quando de nuptiis illius aeui consultus, non de huius, eas negauerit, de quibus consulebatur. itaque qui ipsam uim et uocis et pronuntiationis et distinctionis exceperant nihil aliud senserunt, quam quod ad materiam consultationis pertinebat, atque adeo scribae: magister, inquiunt. bene dixisti. confirmauerat enim [per] resurrectionem, formam eius edendo aduersus Saducaeorum opinionem. denique testimonium eorum, qui ita eum respondisse praesumpserant, non recusauit. Si autem scribae Christum filium Dauid existimabant, ipse autem Dauid dominum eum appellat, quid hoc ad Christum non Dauid? errorem scribarum obtundebat? (non.) sed honorem [*]( 3] Luc. 20, 35. 11] Luc. 20, 34. 19] Luc. 20, 39. 23] cf. Luc. 20, 41-44. 24] cf. PB. 109, 1. ) [*]( 4 uerba ita—decurrunt, quae in MR paulo supra post textum leguntur, hue transtuli decurrunt scripsi: decucurrerunt MR (ut illius aeui) deo scripsi: (mius aeui) deo R3 uulgo, deo MRl adiungant M, adiungat-R1, adiunguntBS uulgo 5 faciantMRa, faciunt Rl oportet MRl, oporteat R3 tlttlgo 12 nubuntur Rs, nubentur MR1 15 lacunam signaui: atquin non potest uideri respondisse dominus de nuptiis huius aeui uel similia intercidisse puto, Eng non statuens lacunam sic uult restitui: quando ... eas negauerat, de quibus (non) consulebatur? 16 negauerit scripsi: negaueratMR 20 per secl. R3 25 ad Christum non Dauid? scnpsi ad Cbri. stora?nonDauid uulgo obtandebat?<non>sed scripsi: obtundebat, sed MR )
552
Christo Dauid procurabat, quem Christum dominum magis quam filium Dauid confirmabat, quod non congrueret destructori creatoris. at ei nostra parte quam conueniens interpretatio! nam qui olim a caeco illo (filius Dauid\' fuerat inuocatus, quod tunc reticuit non habens in praesentia scribas, nunc ultro coram eis de industria protulit, ut se, quem caecus secundum scribarum doctrinam filium tantum Dauid praedicarat, dominum quoque eius ostenderet, remunerata quidem fide caeci, qua filium Dauid crediderat [in] illum, pulsata uero traditione scribarum, qua non et dominum eum norant. quodcumque ad gloriam spectaret Christi creatoris sic non alius tueretur, quam Christus creatoris..

Olim constitit de nominum proprietate, ei illam *, qui prior et Christum suum in homines adnuntiarit et legum transnominarit. constabit itaque et de impudentia eius, qui multos dicat uenturos in nomine ipsius, quod non sit ipsius, si non Christus et Iesus creatoris est, ad quem proprietas nominum pertinet. amplius et prohibeat eos recipi, quorum et ipse par sit, ut qui proinde in nomine uenit alieno: si non, ipsius erat a mendacio nominis praeuenire discipulos, qui per proprietatem nominis possidebat ueritatem eius. uenient denique illi dicentes: ego sum Christus: recipies eos, qui consimilem recepisti; nec hic enim in nomine suo uenit. quid nunc? quando et ipse ueniet nominum dominus, Christus et Iesus creatoris, reicies illum P et quam iniquum, quam iniustum et optimo deo indignum, ut non recipias eum in suo nomine [*]( 4] cf. Luc. 18, 88. 16] cf. Luc. 21, 8. 18] cf. ib. 22] Luc. 21, 8. ) [*]( 1 Christum dominum scripsi: dominum Christum MR1, Christum del. B1 4 qui olim a R, quia olim M 8 fide Jfs, fidem MRl 9 in secl. JS3 eruditione Bcribarum gusp. Eng 11 sic R, sit M 13 competere suppl. Ura: (esse) ei illam Eng, deberi illam Otklerus 14 adnnntiarit-transuominarit scrtpsi: adnnntiaret-transnominaret MR 19 ut qui MR3G, utique etR\' alieno: ai non, (= ei 81 ,...f, Graecorum; supple mente:coDstabitid est constare uis- de impudentia illins) ipsius erat scripsi: alieno, si non ipsius erat uulgo 23 nec scripsi: etMR nomine om.bl 24 quando Eng: quod MR Christus et om. Rl 26 suo nomine MR, nomine suo Gel reliqui )

553
uenientem, qui alium in nomine eius recepisti! Videamus et quae signa temporibus imponat: bella, opinor., et regnum super regnum et gentem super gentem et pestem et fames terraeque motus et formidines et prodigia de caelo, quae omnia seuero et atroci deo congruunt. haec cum adicit etiam oportere fieri, quem se praestat? destructorem an probatorem creatoris? cuius dispositiones confirmat impleri oportere, quas ut optimus tam tristes quam atroces abstulisset potius quam constituisset, si non ipsius fuissent ante haec autem persecutiones eis praedicat et passiones euenturas, in martyrium utique et in salutem. accipe praedicatum in Zacharia: dominus, inquit, omnipotens proteget eos et consument illos, et lapidabunt lapidibus fundae et bibent sanguinem illorum uelut uinum et replebunt pateras quasi altaris, et saluos eos faciet dominus illo die uelut oues, populum suum, quia lapides sancti uolutant. et ne putes haec in passiones praedicari, quae illos tot bellorum nomine ab allophylis manebant, respice ad species. nemo in praedicatione bellorum legitimis armis debellandorum lapidationem enumerat popularibus coetibus magis et inermi tumultui familiarem; nemo, tanta in bello sanguinis flumina paterarum capacitate metitur aut unius altaris cruentationi adaequat; nemo oues appellat eos, qui in bello armati et ipsi ex eadem feritate certantes cadunt, sed qui in sua proprietate atque patientia dedentes potius semetipsos quam uindicantes trucidantur. denique: quia lapides, inquit, sancti uolutant, non \'quia milites pugnant\'. lapides enim sunt et fundamenta, super quae nos aedificamur, exstructi secundum Paulum super fundamenta apostolorum, qui lapides sancti oppositi omnium offensui [*]( 2] cf. LQC. 21, 9-11. 5] cf. Luc. 21, 9. 9] cf. Luc. 21, 12. 11] Zach. 9, 15-16. 26] Zach. 9, 16. 27] cf. Eph. 2, 20. ) [*]( 1 alienum Gel 2 imponat R, imponant MF 10 euenturas M, uentnras Rwuigo 11 accipe R, accipere MF in • zacharia M 16 quia Pam: qui MR 26 quia Pam: qui MR 28 fundamentum Oehlerus \' )
554
uolutant. et hic igitur ipse cogitari uetat, quid responderi oporteat apud tribunalia, qui et Balaae quod non cogitauerat, immo contra quam cogitauerat suggessit et Moysi causato linguae tarditatem os repromisit. et sapientiam ipsam, cui nemo resistet, per Esaiam demonstrauit: hic dicet: ego dei sum, et (hic) clamabit: in nomine Iacob, et alius inscribetur in nomine Israhelis. quid enim sapientius et incontradicibilius confessione simplici et exerta in martyris nomine, \'cum deo inualescentis\', quod est interpretatio Israhelis? nec mirum, si is cohibuit praecogitationem, qui et ipse a patre excepit pronuntiandi tempestiue sumministrationem: dominus mihi dat linguam disciplinae, ** quando debeam proferre sermonem, nisi Marcion Christum non subiectum patri infert. a proximis quoque persecutiones et nominis, ex odio utique, blasphemiam praedicatam non debeo rursus ostendere. sed per tolerantiam, inquit, saluos facietis uosmetipsos, de qua scilicet psalmus: tolerantia iustorum non periet in finem, quia et alibi: honorabilis mors iustorum, ex tolerantia sine dubio, quia et Zacharias: corona autem erit eis, qui tolerauerint. sed ne audeas argumentari apostolos ut alterius dei praecones a Iudaeis uexatos, memento prophetas quoque, eadem a Iudaeis passos, tamen non alterius dei [*]( 1] cf. Lnc. 21,14. 2] cf. Num. cap. 22-24. 4] cf. Exod. 4, 10-12. cf. Luc. 21, 15. 5] Es. 44, 5. 9] cf. Gen. 82, 28. 11] EB. 50, 4. 14] cf. Luc. 21, 16-17. 16] Luc. 21, 19. 17] Ps. 9, 19. 18] Ps. 115, 6. 19] Zach. 6, 14. ) [*]( 1 nolutant Eng: uolntabant MR et hic igitur scil. quia in antecedentibus de patientia a seruis domini praestanda erat sermo cogitari uetat M, uetat cogitari R 2 balaae M, Balae R, Balaam Pam 5 resistet M, resiateret R dicet J23, dicent MRl 6 hic addidi 7 inscribet susp. Eftg (sed martyr \'inualescena cum domino\' [= Israel] inscri- bitur nomine \'Israbelis\') 8 incontradocibilius M in martyris nomine: memento nomen p.dptopoc sapere confeasorem (Etag) 10 a patre ipse M 12 lacunam signaui: ut sciam intercidit (cf. 563, 21) uel ad cognoecendum (cf. 268, 15) 15 rursus R3, usus MRX 16 tollerantiam M 17 tolerantia MF, tolerantia, inquit Ruulgo peribit Rig )
555
apostolos fuisse quam creatoris. sed monstrato dehinc tempore excidii, cum coepisset uallari exercitibus Hierusalem, signa iam ultimi finis enarrat: solis et lunae siderumque prodigia et in terra angustias nationum obstupescentium uelut a sonitu maris fluctuantis pro expectatione imminentium orbi malorum. quod et ipsae uires caelorum concuti habeant, accipe Iohelem: et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem et fumi uaporem: sol conuertetur in tenebras et in sanguinem luna, priusquam adueniat dies magnus et inlustris domini. habes et Abacuc: fluminibus disrumpetur terra, uidebunt te et parturient populi: dispergens aquas gressu dedit abyssus sonum suum, sublimitas timoris eius elata est: sol et luna constitit in suo ordine, in lucem coruscationes tuae ibunt, in fulgorem fulgur, scutum tuum: in comminatione tua diminues terram et in indignatione tua depones nationes. conueniunt, opinor, et domini pronuntiationes et prophetarum de concussionibus mundi et orbis, elementorum et nationum. post haec quid dominus? et tunc uidebunt filium hominis uenientem de caelis cum plurima uirtute. cum autem haec fient, erigetis uos et leuabitis capita, quoniam adpropinquabit redemptio uestra, in tempore scilicet regni, de quo subiecta erit ipsa parabola. sic et uos, cum uideritis omnia haec fieri, scitote adpropinquasse regnum dei. hic erit dies magnus domini [*]( 1] cf. Luc. 21, 20. 3—5] cf. Luc. 21, 25--26. 7] Ioel 2, SO-81. 10] Hab. 3, 9-12. 19] Luc. 21, 27-28. 23] cf. Luc. 21, 29—30. 24] Luc. 21, 81. 25] cf. Ioel 2, 31. ) [*]( 2 excidii cum J23, excidium MB* coepisset B3, coepisse MRX (circum)uallari (= xoxXoojievnfjv) fort. 3 ultimi 223, ultimus MBl 4 in JI terra Gel: inter MB 5 prae Leopoldua 7 progia (di s. u. a m. I) M 11 dispergens (sxoptuCwv) MIli, dispergent B9, disperges Pam 14 corruscationes M 15 fulgur MB1, fulgor Bz 22 adpropinquabit MB, appropinquauit N Pam 23 subiecta erit B, eubiectarit MF 24 sic B, si MF )
556
et inlustris uenientis de caelis filii hominis secundum Danihelem: ecce cum caeli nubibus tamquam filius hominis adueniens et cetera, et data est illi regia potestas — quam in parabola postulaturus exierat relicta pecunia serais, quae feneraretur, — et uniuersae nationes, — quas promiserat ei in psalmo pater: postula de me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam — et gloria omnis seruiens illi et potestas eius aeterna, quae non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur, quia nec morientur in illo nec nubent, sed erunt sicut angeli. de eodem aduentu filii hominis et fructu eius apud Abacuc: existi in salutem populi tui ad saluos faciendos christos tuos, erecturos scilicet se et capita leuaturos in tempore regni redemptos. igitur cum et haec, quae sunt promissionum, proinde conueniant sicut et illa, quae sunt concussionum, ex consonantia propheticarum et dominicarum pronuntiationum nullam hic poteris interstruere distinctionem, ut concussiones quidem referas ad creatorem. saeuitiae scilicet deum, quas nec sinere, nedum expectare deberet deus optimus, promissiones uero deo optimo deputes, quas creator ignorans illum non prophetasset. aut si suas prophetauit, non distantes a promissionibus Christi (tui). par erit in liber(ali)tate optimo deo, nec plus uidebitur a Christo tuo repromitti quam a meo filio hominis. ipsum decursum scripturae euangelicae ab interrogatione discipulorum usque ad parabolam fici ita inuenies contextu sensus filio hominis hinc atque illinc adhaerere, ut in illum compingat et tristia et laeta et concussiones et promissiones nec possis separare [*]( 2] Dan. 7, 13. 3-9J Dan. 7, 14. 4] cf. Luc. 19, 11—26. 6]Ps. 2. 8. 9] cf. Luc. 20, 35-36. 11] Hab. 3, 13. 12] cf. Luc. 21, 28. 23] cf. Luc. 21, 7. 25] cf. Lnc. 21, 29. ) [*]( 1 Danielem R, daniel M 4 peccunia M 5 quae M, qua Buulgo 11 fractus Gel Abacum Rl salutem R3, salute MRl 12 erecturos Rs, erecturus MRX 13 leuaturos R3, leuaturus MRl redemptos R3, redemptus MRl 19 nedum Pam: necdum MR 22 tui addidi , Jiber<ali)tate scripsi: libertate MR 26 compingat scil. decursus scripturae euangelicae )
557
ab illo alteram partem. unius enim filii hominis aduentu constituto inter duos exitus concussionum et promissionum necesse est ad unum pertineant filium hominis et incommoda nationum et uota sanctorum, quia ita positus est in medio, ut communis (sit) exitibus ambobus, alterum conclusurus aduentu suo, id est incommoda nationum, alterum incipiens, id est uota sanctorum, ut, siue mei Christi concesseris aduentum filii hominis, quo mala imminentia ei reputes, quae aduentum eius antecedunt, cogaris etiam bona ei adscribere, quae ab aduentu eius oriuntur, *** cogaris mala quoque ei deputare. quae aduentum eius antecedunt. tam enim mala cohaerent aduentui filii hominis antecedendo quam et bona subsequendo. quaere igitur, quem ex duobus Christis constituas in persona unius filii hominis, in quam utraque dispositio referatur, aut et creatorem optimum aut et deum tuum asperum dedisti natura. in summa ipsius parabolae considera exemplum: adspicite ficum et arbores omnes; cum fructum protulerint. intellegunt homines aestatem adpropinquasse; sic et uos, cum uideritis haec fieri, scitote in proximo esse regnum dei. si enim fructificationes arbuscularum signum aestiuo tempori praestant antecedendo illud, proinde et conflictationes orbis signum praenotant regni praecedendo illud. omne autem t signum eius est res, cuius est signum, et omni rei ab eo imponitur signum, cuius est res. ita si conflictationes signa sunt regni, sicut fructificationes aestatis, ergo et regnum creatoris est, cuius conflictationes deputantur, quae signa sunt regni. praemiserat oportere haec fieri tam atrocia tam dira deus optimus, certe a prophetis et a lege praedicata: [*]( 16] Luc. 21, 29—31. 27] cf. Luc. 21, 9. ) [*]( 4 quia M, qui R tmtlgo 5 sit addidi 8 reputes MBI, deputes R* uulga 10 (вiue tui malueris, quo bona ei adscribus, quae ab aduentu eius oriuntur> sttppl. Rig 14 in quem Rig 16 adapicite scripsi: adapice MR 20 fructificationes R, frnticationem M . 21 proinde et M, proinde S . 23 omnis autem [signum] eius est res fort., omne autem signum eius est, (cuius et) res Urs )
558
adeo legem et prophetas non destruebat, cum quae praedicauerant confirmat perfici oportere. Adhuc ingerit non transiturum caelum ac terram, nisi omnia peragantur. quaenam ista? si quae a creatore sunt (praedicata), merito sustinebunt elementa domini \' sui ordinem expungi: si quae a deo optimo, nescio an sustineat caelum et terra perfici quae aemulus statuit. hoc si patietur creator, zelotes deus non est. transeat age nunc caelum et terra, — sic enim dominus eorum destinauit — dum uerbum eius maneat in aeuum, — sic enim et Esaias pronuntiauit — admoneantur et discipuli, ne quando grauentur corda eorum crapula et ebrietate et saecularibus curis et insistat eis repentinus dies ille uelut laqueus, utique oblitis deum ex plenitudine et cogitatione mundi — Moysei erit admonitio —: adeo is liberabit a laqueo diei illius, qui hanc admonitionem retro intulit. Erant et loca alia apud Hierusalem ad docendum, erant et extra Hierusalem ad secedendum. sed enim per diem in templo docebat, ut qui per Osee praedixerat: in templo meo me inuenerunt et illic disputatum est ad eos, ad noctem uero in elaeonem secedebat; sic enim Zacharias demonstrarat: et stabunt pedes eius in monte elaeon. erant horae quoque auditorio competentes; diluculo conueniendum erat, quia per Esaiam cum dixisset: dominus dat mihi linguam disciplinae, adiecit: adposuit mihi mane aurem ad audiendum. si hoc est prophetias dissoluere, quid erit adimplere? [*]( 2] cf. Luc. 21, 32—33. 7-9] cf. Luc. 21, 33; Matth. 24, 35; Marc. 13, 31. 8] cf. Es. 51, 6. 9] cf. Ea. 40, 8. 10] Luc. 21, 84-35. 13] cf. Dent. 8, 11-14. 15] cf. Luc. 21, 37—38. 18] Os. 12, 4. 19] tf. Luc. 21, 37. 20] Zach. 14, 4. 21] cf. Luc. 21, 38. 22] Es. 50, 4. ) [*]( 1 cum quae R, cumque MF 4 sunt (praedicata) scripsi: sunt MF, fiunt R, uocem sunt deleri uult Eng, ex antecedentibus supplens peragantur 7 caelum et terra M, terra et caelum R uulgo 8 parenthesin indicaui et hic et infra 9 pronuntianit MRI, praennntiauit R3 «ulgo 13 mundi. Moysi uulgo parenthesin indicaui moysei MF, Moysi R uulgo 14 liberabit R3, liberauit MB1 20 monte R, montem M 21 elaeon (= twv eXaid»v) Eng: elaeone MR 22 quia ed. Migniana: qui MR )
559

Proinde sciit, et quando pati oporteret eum, cuius passionem lex figura(ra)t. nam ex tot festis Iudaeorum paschae diem elegit in hoc enim sacramentum pronuntiarat Moyses: pascha est domini. ideo et adfectum suum ostendit: concupiscentia concupii pascha edere uobiscum, antequam patiar. o legis destructorem, qui concupierat etiam pascha seruare! nimirum uerbecina illum [in] Iudaica delectarat. an ipse erat, qui, tamquam ouis ad uictimam adduci habens et tamquam ouis coram tondente sic os non aperturus, figuram sanguinis sui salutaris implere concupiscebat? poterat et ab extraneo quolibet tradi, ne dicerem et in hoc psalmum expunctum: qui mecum panem edit leuauit in me plantam. poterat et sine praemio tradi. quanta enim opera traditoris circa eum, qui populum coram offendens nec tradi magis potuisset quam inuadi? sed hoc alii competisset Christo, non qui prophetias adimplebat. scriptum est enim: pro eo quod uenumdederunt iustum. nam et quantitatem et exitum pretii postea Iuda paenitente reuocati et in emptionem dati agri figuli, sicut in euangelio Mathei continetur, Hieremias praecanit: et acceperunt triginta argentea pretium adpretiati — uel honorati - et dederunt ea in agrum figuli. professus itaque se concupiscentia concupisse edere pascha ut suum, — indignum enim, ut quid alienum concupisceret deus — acceptum panem et distributum discipulis corpus suum illum fecit hoc est corpus meum dicendo, id est (figura. corporis [*]( 1] cf. Luc. 22, 1. 3] Leu. 23, 5. 4] Luc. 22, 15. 8] cf. EB. 53, 7. 12] Ps. 40, 10. 16] Am. 2, 6. 19] Matth. 27, 3-8. 20] Matth. 27, 9. cf. Zach. 11, 12-13. 25] Luc. 22, 19. ) [*]( 1 sciit scripsi: scit MR 2 figurarat scripsi: figurat MR ex R3, et MRl 3 elegit R3, aegit M, egit 221 pronuntiarat R, pronuntiaret MF 7 uerbecina M, ueruecina Ruulgo in MF, del. R dulectarat scripsi: delectaret MB delectaret? an uulgo 11 tradi. ne uulgo 12 lenanit Lat: leuabititfB 17 uenumdederunt M, uenumdedere R uulgo 20 argentea M, argenteos R 21 uel honorati addidit Tertvllianua dubitam, ut uidetur, an recte interpretetur uersio latina verba xou TETip.v]{j.evoi>, deleri volvit haec verba Lat, uel honorarii susp. Eng honorati 22, honerati MF ea M, eos R 24 suum illum R, illum suum M )

560
mei\'. figura autem non fuisset nisi ueritatis esset corpus. ceterum uacua res, quod est phantasma, figuram capere non posset. aut si propterea panem corpus sibi finxit, quia corporis carebat uanitatem, ergo panem debuit tradere pro nobis. faciebat ad uanitatem Marcionis, ut panis crucifigeretur. cur autem panem corpus suum appellat et non magis peponem, quem Marcion cordis loco habuit, non intellegens ueterem fuisse istam figuram corporis Christi dicentis per Hieremiam: aduersus me cogitauerunt cogitatum dicentes: uenite. coiciamus lignum in panem eius, scilicet crucem in corpus eius? itaque inluminator antiquitatum, quid tunc uoluerit significasse panem, satis declarauit corpus suum uocans panemsic et in calicis mentione testamentum constituens sanguine suo obsignatum substantiam corporis confirmauit. nullius enim corporis sanguis potest esse nisi carnis. nam et si qua corporis qualitas non carnea opponetur nobis, certe sanguinem nisi carnea non habebit. ita consistet probatio corporis de testimonio carnis, probatio carnis de testimonio sanguinis. ut autem et sanguinis ueterem figuram in uino recognoseas. aderit Esaias: quis, inquit, qui aduenit ex Edom, rubor uestimentorum eius ex Bosor? sic decorus in stola uiolentia cum fortitudine? quare rubra uestimenta tua, et indumenta sicut de foro torcularis, pleno conculcato? spiritus enim propheticus, uelut iam contemplabundus dominum ad passionem uenientem, carne scilicet uestitum ut in ea passum, cruentum habitum carnis in uestimentorum rubore designat, conculcatae et expressae ui passionis tamquam in foro torcularis, quia et inde quasi cruentati [*]( 9] Hier. 11, 19. 13] cf. Loc. 22, 20. 20] Es. 63, 1-3. ) [*]( 7 quem R, quam MF 10 coiciamus MRI, coniciamus B3 ttulgo eraeem R, tamen MF 14 nullus susp. Eng 15 sanguis JR, sanguinis M 17 consistet MF, consistit R 19 uino R, uno MF 21 Bosor Bl sic MRt, sed B3 22 uiolentia Eng: niolenta MR 25 carne B, carnem M 27 designat R3, designatum MBl conculcate (e 8. u. a m. J) M 28 et inde M, exinde R uulgo )
561
homines de uini rubore descendunt. multo manifestius Genesis in benedictione Iudae, ex cuius tribu carnis census Christi processurus, iam tunc Christum in Iuda deliniabat: lauabit, inquit, in uino stolam suam et in sanguine uuae amictum suum, stolam et amictum carnem demonstrans et uinum sanguinem. ita et nunc sanguinem suum in uino consecrauit qui tunc uinum in sanguinem figurauit.