Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Sed quomodo funditus evertetur antichristus, nisi ceteris quoque iniectionibus eius elidendis locus detur, relaxata praescriptionum defensione? Accedamus igitur iam hinc ad ipsam dei personam, vel potius umbram et phantasma, secundum Christum ipsius, per idque examinetur per quod creatori praefertur. Et utique erunt regulae cerfae ad examinandam dei bonitatem. Sed prius est ut inveniam illam et apprehendam, et ita ad regulas perducam. Cum enim circumspicio tempora, nusquam est a primordio materiarum

et in introitu causarum, cum quibus debuerat inveniri, exinde agens quod agi habuit. Erat enim iam mors, et aculeus mortis delictum, et ipsa malitia creatoris, adversus quam subvenire deberet alterius dei bonitas, primae huic regulae divinae bonitatis occurrens, si se naturalem probaret, statim succurrens ut causa coepit. Omnia enim in deo naturalia et ingenita esse debebunt, ut sint aeterna, secundum statum ipsius, ne obvenientia et extranea reputentur, ac per hoc temporalia et aeternitatis aliena. Ita et bonitas perennis et iugis exigetur in deo, quae in thesauris naturalium proprietatum reposita et parata antecederet causas et materias suas, et primam quamque susciperet, non despiceret et destitueret, si antecedebat. Denique et hic non minus quaeram, cur non a primordio operata sit bonitas eius, quam de ipso quaesivimus, cur non a primordio sit revelatus? Quidni? qui per bonitatem revelari haberet, si qui fuisset. Non posse quid deo non licet, nedum naturalibus suis fungi; quae si continentur quo minus currant, naturalia non erunt. Et otium enim sui natura non novit. Hinc censetur, si agat; sic nec noluisse videbitur exercere bonitatem interim naturae nomine. Natura enim se non potest nolle quae se ita dirigit ut si cessaverit non sit. Sed cessavit aliquando in deo Marcionis de opere bonitas. Ergo non fuit naturalia bonitas quae potuit aliquando cessasse, quod naturalibus non licet. Et si non erit naturalis, iam nec aeterna credenda nec deo par, quia non aeterna, dum non naturalis quae denique nullam sui perpetuitatem aut de praeterito constituat aut de futuro repromittat. Nam et a primordio non fuit et in finem sine dubio non erit. Potest enim et non esse quandoque, sicut non fuit aliquando. Igitur cum constet in primordio cessasse bonitatem dei illius (non enim a primordio liberavit hominem), et voluntate potius eam quam infirmitate cessasse, iam voluntas suppressae bonitatis finis invenietur malignitatis. Quid enim tam malignum quam nolle prodesse cum possis, quam utilitatem cruciare, quam iniuriam sinere? Totum
denique creatoris elogium in illum rescribetur qui saevitias eius bonitatis suae mora iuvit. Nam in cuius manu est quid ne fiat, eius iam deputatur cum fit. Homo damnatur in mortem ob unius arbusculae delibationem, et exinde proficiunt delicta cum poenis, et pereunt iam omnes qui paradisi nullum cespitem norunt. Et hoc melior aliqui deus aut nescit aut sustinet? Si ut ex hoc melior inveniretur, quanto creator deterior haberetur? satis et in isto consilio malitiosus, qui et illum voluit oneratum, operationibus eius admissis, et saeculum in vexatione detinuit. Quid de tali medico iudicabis qui nutriat morbum mora praesidii et periculum extendat dilatione remedii, quo pretiosius aut famosius curet? Talis et in deum Marcionis dicenda sententia est, mali permissorem, iniuriae fautorem, gratiae lenocinatorem, benignitatis praevaricatorem, quam non statim causae suae exhibuit; plane, si natura bonus, exhibiturus, et non accessione, si ingenio optimus, et non disciplina, si ab aevo deus, et non a Tiberio, immo, quod verius, a Cerdone et Marcione. Tiberio nunc deus ille praestiterit ut imperio eius divina bonitas in terris dedicaretur.

Aliam illi regulam praetendo, sicut naturalia, ita rationalia esse debere in deo omnia. Exigo rationem bonitatis, quia nec aliud quid bonum haberi liceat quod non rationaliter bonum sit, nedum ut ipsa bonitas irrationalis deprehendatur. Facilius malum cui rationis aliquid affuerit pro bono habebitur quam ut bonum ratione desertum non pro male iudicetur. Nego rationalem bonitatem dei Marcionis iam hoc primo quod in salutem processerit hominis alieni. Scio dicturos atquin hanc esse principalem et perfectam bonitatem, cum sine ullo debito familiaritatis in extraneos voluntaria et libera effunditur, secundum quam inimicos quoque nostros et hoc nomine iam extraneos diligere iubeamur. Cum ergo non a primordio hominem respexit, a primordio extraneum, cessando praeiudicavit cum extraneo nihil sibi esse. Ceterum disciplinam diligendi extraneum vel inimicum antecessit praeceptum diligendi

proximum tanquam teipsum, quod etsi ex lege creatoris, et tu quoque illud excipere debebis, ut a Christo non destructum, sed potius exstructum. Nam quo magis proximum diligas, diligere iuberis inimicum et extraneum. Exaggeratio est debitae bonitatis exactio indebitae. Antecedit autem debita indebitam, ut principalis, ut dignior ministra et comite sua, id est indebita. Prior igitur cum prima bonitatis ratio sit in rem suam exhiberi ex iustitia, secunda autem in alienam ex redundantia iustitiae super Scribarum et Pharisaeorum, quale est secundam ei rationem referri cui deficit prima, non habenti proprium hominem, ac per hoc quoque exiguae? Porro exigua, quae suum non habuit, quomodo in alienum redundavit? Exhibe principalem rationem, et tunc vindica sequentem. Nulla res sine ordine rationalis potest vindicari, tanto abest ut ratio ipsa in aliquo ordinem amittat. Sit nunc et a secundo gradu incipiens ratio bonitatis, in extraneum scilicet, nec secundus illi gradus ratione constabit alio modo destructus. Tunc enim rationalis habebitur vel secunda in extraneum bonitas, si sine iniuria eius operetur cuius est res. Quamcunque bonitatem iustitia prima efficit rationalem. Sic et in principali gradu rationalis erit, cum in rem suam exhibetur, si iusta sit. Sic et in extraneum rationalis videri poterit, si non sit iniusta. Ceterum qualis bonitas quae per iniuriam constat, et quidem pro extraneo? Fortasse enim pro domestico aliquatenus rationalis habeatur bonitas iniuriosa. Pro extraneo vero, cui nec proba legitime deberetur, qua ratione tam iniusta rationalis defendetur? Quid enim iniustius, quid iniquius et improbius quam ita alieno benefacere servo, ut domino eripiatur, ut alii vindicetur, ut adversus caput domini subornetur, et quidem, quo indignius, in ipsa adhuc domo domini, de ipsius adhuc horreis vivens, sub ipsius adhuc plagis tremens? Talis assertor etiam damnaretur in saeculo, nedum plagiator. Non aliter deus Marcionis irrumpens in alienum mundum, eripiens deo hominem, patri filium, educatori alumnum, domino famulum, ut eum efficiat deo impium, patri irreligiosum, educatori ingratum, domino nequam. Oro te, si rationalis bonitas talem facit qualem faceret irrationalis ? Non
putem impudentiorem quam qui in aliena aqua alii deo tinguitur, ad alienum caelum alii deo expanditur, in aliena terra alii deo sternitur, super alienum panem alii deo gratiarum actionibus fungitur, de alienis bonis ob alium deum nomine eleemosynae et dilectionis operatur. Quis iste deus tam bonus ut homo ab illo malus fiat, tam propitius ut alium illi deum, et dominum quidem ipsius, faciat iratum?

Sed deus sicut aeternus et rationalis, ita opinor et perfectus in omnibus. Eritis enim perfecti, quemadmodum pater vester, qui in caelis est. Exhibe perfectam quoque bonitatem eius. Etsi de imperfecta satis constat, quae neque naturalis invenitur neque rationalis, nunc et alio ordine traducetur; nec iam imperfecta, immo et defecta, exigua et exhausta, minor numero materiarum suarum, quae non in omnibus exhibetur. Non enim omnes salvi fiunt, sed pauciores omnibus et Iudaeis et Christianis creatoris. Pluribus vero pereuntibus quomodo perfecta defenditur bonitas ex maiore parte cessatrix, paucis aliqua, pluribus nulla, cedens perditioni, partiaria exitii? Quodsi plures salvi non erunt, erit iam non bonitas, sed malitia perfectior. Sicut enim bonitatis operatio est, quae facit salvos, ita malignitatis, quae non facit salvos. Magis autem non faciens salvos dum paucos facit, perfectior erit in non iuvando quam iuvando. Non poteris et in creatorem referre bonitatem, in omnes defectionem. Quem enim iudicem tenes, dispensatorem, si forte, bonitatis ostendis intellegendum, non profusorem, quod deo tuo vindicas. Usque adeo hac sola eum praefers bonitate creatori quam si solam profitetur et totam, nulli deesse debuerat. Sed nolo iam de parte maiore pereuntium imperfectum bonitatis arguere deum Marcionis. Sufficit ipsos quos salvos facit imperfectae salutis inventos imperfectam bonitatem eius ostendere, scilicet anima tenus salvos, carne deperditos, quae apud illum non

resurgit. Unde haec dimidiatio salutis, nisi ex defectione bonitatis? Quid erat perfectae bonitatis quam totum hominem redigere in salutem, totum damnatum a creatore, totum a deo optimo allectum? Quod sciam, et caro tinguitur apud illum, et caro de nuptiis tollitur, et caro in confessione nominis desaevitur. Sed etsi carni delicta reputantur, praecedit animae reatus, et culpae principatus animae potius adscribendus, cui caro ministri nomine occurrit. Carens denique anima caro hactenus peccat. Ita et in hoc iniusta bonitas et sic quoque imperfecta, innocentiorem substantiam relinquens in exitium, obsequio, non arbitrio, delinquentem; cuius Christus etsi non induit veritatem, ut tuae haeresi visum est, imaginem tamen eius subire dignatus est. Ipso, quod mentitus est illam, aliquid ei debuit debuisse. Quid est autem homo aliud quam caro, siquidem nomen hominis materia corporalis, non animalis, ab auctore sortita est? Et fecit hominem deus, inquit, limum de terra, non animam; anima enim de afflatu: et factus est homo in animam vivam; quid? utique qui de limo: et posuit deus hominem in paradiso; quod finxit, non quod flavit; qui caro nunc, non qui anima. Itaque si ita est, quo ore contendes perfectum bonitatis titulum, quae non iam a partitione speciali hominis liberandi defecit, sed a proprietate generali? Si plena est gratia et solida misericordia quae soli animae salutaris est, plus praestat haec vita, qua toti et integri fruimur. Ceterum ex parte resurgere multari erit, non liberari. Erat et illud perfectae bonitatis, ut homo liberatus in fidem dei optimi statim eximeretur de domicilio atque dominatu dei saevi. At nunc et febricitas, o Marcionita, et ceteros tribulos et spinas dolor carnis tuae tibi edit, nec fulminibus tantum aut bellis et pestibus aliisque plagis creatoris, sed et
scorpiis eius obiectus. In quo te putas liberatum de regno eius, cuius te muscae adhuc calcant? Si de futuro erutus es, cur non et de praesenti, ut perfecte? Alia est nostra condicio apud auctorem, apud iudicem, apud offensum principem generis. Tu tantummodo bonum deum praefers. Non potes autem perfecte bonum ostendere a quo non perfecte liberaris.

Quod attinet ad bonitatis quaestionem, his lineis deduximus eam minime deo adaequari, ut neque ingenitam neque rationalem neque perfectam, sed et improbam et iniustam et ipso iam bonitatis nomine indignam, quod scilicet in quantum deo congruat, in tantum deum non esse conveniat qui de tali bonitate etiam praeferatur, nec de tali modo, verum et sola. Iam enim et hoc discuti par est, an deus de sola bonitate censendus sit, negatis ceteris appendicibus, sensibus et affectibus, quos Marcionitae quidem a deo suo abigunt in creatorem, nos vero et agnoscimus in creatore ut deo dignos. Et ex hoc quoque negabimus deum in quo non omnia quae deo digna sint constent. Si aliquem de Epicuri schola deum affectavit Christi nomine titulare, ut quod beatum et incorruptibile sit neque sibi neque alii molestias praestet (hanc enim sententiam ruminans Marcion removit ab illo severitates et iudiciarias vires), aut in totum immobilem et stupentem deum concepisse debuerat (et quid illi cum Christo, molesto et Iudaeis per doctrinam et sibi per sensum?), aut et de ceteris motibus eum agnovisse (et quid illi cum Epicuro, nec sibi nec Christianis necessario?). Ecce enim hoc ipso quod retro quietus qui nec notitiam sui aliquo interim opere curaverit, post tantum aevi senserit in hominis salutem, utique per voluntatem, nonne concussibilis tunc fuit novae voluntati, ut et ceteris motibus videatur obnoxius? Quae autem voluntas sine concupiscentiae stimulo est? Quis volet quod non concupiscet? Sed et cura accedet voluntati. Quis enim volet quid et concupiscet, et non curabit? Igitur cum et voluit et concupiit in hominis salutem, iam et sibi et aliis negotium fecit, Epicuro nolente, consiliario Marcione. Nam et adversarium sibi constituit

ipsum illud adversus quod et voluit et concupiit et curavit, sive delictum sive mortem, inprimis ipsum arbitrum eorum et dominum, hominis creatorem. Porro nihil sine aemulatione decurret quod sine adversario non erit. Denique volens et concupiscens et curans hominem liberare hoc ipso iam aemulatur et eum a quo liberat, adversus eum scilicet sibi liberaturus, et ea de quibus liberat, in alia liberaturus. Proinde enim aemulationi occurrant necesse est officiales suae in ea quae aemulatur, ira, discordia, odium, dedignatio, indignatio, bilis, nolentia, offensa. Haec omnia si aemulationi adsistunt, aemulatio autem liberando homini procurat, liberatio autem hominis operatio bonitatis est, non poterit ea bonitas sine suis dotibus, id est sine sensibus et affectibus, per quos administratur adversus creatorem, ne sic quoque irrationalis praescribatur, si careat et sensibus et affectibus debitis, Haec multo plenius defendemus in causa creatoris, in qua et exprobrantur.

At hic sufficit perversissimum deum ostendi in ipso praeconio solitariae bonitatis, qua nolunt ei adscribere eiusmodi motus animi quos in creatore reprehendunt. Si enim neque aemulatur neque irascitur neque damnat neque vexat, utpote qui nec iudicem praestat, non invenio quomodo illi disciplinarum ratio consistat, et quidem plenior. Quale est enim ut praecepta constituat non executurus, ut delicta prohibeat non vindicaturus, quia non iudicaturus, extraneus scilicet ab omnibus sensibus severitatis et animadversionis? Cur enim prohibet admitti quod non defendit admissum, cum multo rectius non prohibuisset quod defensurus non esset quam ut non defenderet quod prohibuisset? Immo et permisisse directo debuit, sine causa prohibiturus, ut non defensurus. Nam et nunc tacite permissum est quod sine ultione prohibetur. Et utique non aliud prohibet admitti quam quod non amat fieri. Stupidissimus

ergo qui non offenditur facto quod non amat fieri, quando offensa comes sit frustratae voluntatis. Aut si offenditur, debet irasci; si irascitur, debet ulcisci. Nam et ultio fructus est irae, et ira debitum offensae, et offensa, ut dixi, comes frustratae voluntatis. Sed non ulciscitur; ergo nec offenditur. Sed non offenditur, ergo nec laeditur voluntas eius, cum fit quod fieri noluit, et fit iam delictum secundum voluntatem eius, quia non fit adversus voluntatem quod non laedit voluntatem. Aut si hoc erit divinae virtutis sive bonitatis, nolle quidem fieri et prohibere fieri, non moveri tamen, si fiat, dicimus iam motum esse illum qui noluit, et vane non moveri ad factum qui motus sit ad non faciendum, quando noluit fieri. Nolendo enim prohibuit. Non enim et iudicavit nolendo fieri et idcirco prohibendo? Non faciendum enim iudicavit et prohibendum pronuntiavit. Ergo et ille iam iudicat. Si indignum est deum iudicare, aut si eatenus dignum est deum iudicare qua tantummodo nolit et prohibeat, non etiam defendat admissum. Atquin nihil deo tam indignum quam non exequi quod noluit et prohibuit admitti: primo, quod qualicunque sententiae suae et legi debeat vindictam in auctoritatem et obsequii necessitatem, secundo, quia aemulum sit necesse est quod noluit admitti et nolendo prohibuit. Malo autem parcere deum indignius sit quam animadvertere, et quidem deo optimo, qui non alias plene bonus sit, nisi mali aemulus, uti boni amorem odio mali exerceat et boni tutelam expugnatione mali impleat.

Sed iudicat plane malum nolendo et damnat prohibendo, dimittit autem non vindicando et absolvit non puniendo. O deum veritatis praevaricatorem! sententiae suae circumscriptorem! Timet damnare quod damnat, timet odisse quod non amat, factum sinit quod fieri non sinit, mavult ostendere quid nolit quam probare. Hoc erit bonitas imaginaria, disciplina phantasma, et ipsa transfunctoria praecepta secura delicta. Audite, peccatores, quique nondum hoc estis, ut esse possitis! deus melior inventus est, qui nec offenditur nec irascitur nec ulciscitur, cui nullus ignis coquitur in gehenna, cui nullus dentium frendor horret in exterioribus tenebris: bonus tantum est. Denique prohibet delinquere, sed litteris solis. In vobis est, si velitis illi obsequium subsignare, ut honorem

deo habuisse videamini; timorem enim non vult. Atque adeo prae se ferunt Marcionitae quod deum suum omnino non timeant. Malus autem, inquiunt, timebitur, bonus autem diligetur. Stulte, quem dominum appellas, negas timendum, cum hoc nomen potestatis sit etiam timendae? At quomodo diliges, nisi timess non diligere? Plane nec pater tuus est, in quem competat et amor propter pietatem et timor propter potestatem, nec legitimus dominus, ut diligas propter humanitatem et timeas propter disciplinam. Sic denique plagiarii diliguntur, non etiam timentur. Non enim timebitur nisi iusta et ordinaria dominatio, diligi autem potest etiam adultera; sollicitatione enim constat, non auctoritate, et adulatione, non potestate. Quid denique adulantius quam delicta non exequi? Age itaque, qui deum non times quasi bonum, quid non in omnem libidinem ebullis, summum, quod sciam, fructum vitae omnibus qui deum non timent? Quid non frequentas tam sollemnes voluptates circi furentis et caveae saevientis et scenae lascivientis? Quid non et in persecutionibus statim oblata acerra animam negatione lucraris? Absit, inquis, absit. Ergo iam times delictum, et timendo probasti illum timeri qui prohibet delictum. Aliud est, si eadem dei tui perversitate quem non times observas, qua et ille quod non vindicat prohibet. Multo adhuc vanius, cum interrogati, Quid fiet peccatori cuique die illo? respondent abici illum quasi ab oculis. Nonne et hoc iudicio agitur? Iudicatur enim abiciendus, et utique iudicio damnationis; nisi si in salutem abiciatur peccator, ut et hoc deo optimo competat. Et quid erit abici, nisi amittere id quod erat consecuturus si non abiceretur, id est salutem? Ergo salutis in detrimentum abicietur, et hoc decerni non poterit nisi ab irato et offenso et executore delicti, id est iudice.

Exitus autem illi abiecto quis? Ab igne, inquiunt, creatoris

deprehendetur. Adeone nullum habet elementum vel in hanc causam provisum, quo peccatores suos vel sine saevitia releget, ne illos dedat creatori? Quid tunc creator? Credo, sulphuratiorem eis gehennam praeparabit, ut blasphemis suis scilicet; nisi quod deus zelotes fortassean desertoribus adversarii sui parcat. O deum usquequaque perversum, ubique irrationalem, in omnibus vanum, atque ita neminem! cuius non statum, non condicionem, non naturam, non ullum ordinem video consistere, iam nec ipsum fidei eius sacramentum. Cui enim rei baptisma quoque apud eum exigitur? Si remissio delictorum est, quomodo videbitur delicta dimittere qui non videbitur retinere? Quia retineret, si iudicaret. Si absolutio mortis est, quomodo absolveret a morte qui non devinxit ad mortem? Devinxisset enim, si a primordio damnasset. Si regeneratio est hominis, quomodo regenerat qui non generavit? Iteratio enim non competit ei a quo quid nec semel factum est. Si consecutio est spiritus sancti, quomodo spiritum attribuet qui animam non prius contulit? Quia suffectura est quodammodo spiritus anima. Signat igitur hominem, nunquam apud se resignatum, lavat hominem, nunquam apud se coinquinatum, et in hoc totum salutis sacramentum carnem mergit exsortem salutis? Nec rusticus terram rigabit fructum non relaturam, nisi tam vanus quam deus Marcionis. Proinde cur tantam sive sarcinam sive gloriam infirmissimae aut indignissimae carni imponit sanctitatem? Quid dicam autem de disciplinae vanitate, qua sanctificat substantiam sanctam? Quid aut onerat infirmam aut exornat indignam? Quid non salute remunerat quam onerat vel exornat? Quid fraudat mercedem operis non rependens carni salutem? Quid et honorem sanctitatis in illa mori patitur?

Non tinguitur apud illum caro, nisi virgo, nisi vidua, nisi caelebs, nisi divortio baptisma mercata, quasi non etiam spadonibus

ex nuptiis nata. Sine dubio ex damnatione coniugii institutio ista constabit. Videamus, an iusta, non quasi destructuri felicitatem sanctitatis, ut aliqui Nicolaitae assertores libidinis atque luxuriae, sed qui sanctitatem sine nuptiarum damnatione noverimus et sectemur et praeferamus, non ut malo bonum, sed ut bono melius. Non enim proicimus, sed deponimus nuptias, nec praescribimus, sed suademus sanctitatem, servantes et bonum et melius pro viribus cuiusque sectando, tunc denique coniugium exserte defendentes, cum inimice accusatur spurcitiae nomine in destructionem creatoris, qui proinde coniugium pro rei honestate benedixit in cromentun(??) generis humani, quemadmodum et universum conditionis in integros et bonos usus. Non ideo autem et cibi damnabuntur quia operosius exquisiti in gulam committunt, ut nec vestitus ideo accusabuntur quia pretiosius comparati in ambitionem tumescunt. Sic nec matrimonii res ideo despuentur quia intemperantius diffusae in luxuriam inardescunt. Multum differt inter causam et culpam, inter statum et excessum. Ita huiusmodi non institutio, sed exorbitatio reprobanda est, secundum censuram institutoris ipsius, cuius est tam, Crescite et multiplicamini, quam et, Non adulterabis et uxorem proximi tui non concupisces, morte punientis et incestam, sacrilegam atque monstruosam in masculos et in pecudes libidinum insaniam. Sed et si nubendi iam modus ponitur, quem quidem apud nos spiritalis ratio paracleto auctore defendit unum in fide matrimonium praescribens, eiusdem erit modum figere qui modum aliquando diffuderat, is colliget qui sparsit, is caedet silvam qui plantavit, is metet segetem qui seminavit, is dicet, Superest ut et qui uxores habent sic sint quasi non habeant, cuius et retro fuit Crescite et multiplicamini, eiusdem finis cuius et initium. Non tamen ut accusanda caeditur silva, nec ut damnanda secatur seges, sed ut tempori suo parens. Sic et connubii res non ut mala securem et falcem admittit sanctitatis, sed ut matura defungi, ut ipsi sanctitati reservata, cui caedendo praestaret messem. Unde iam dicam deum Marcionis, cum matrimonium ut malum et impudicitiae negotium reprobat, adversus ipsam facere sanctitatem, cui videtur
studere. Materiam enim eius eradit, quia si nuptiae non erunt, sanctitas nulla est. Vacat enim abstinentiae testimonium, cum licentia eripitur, quoniam ita quaedam in diversis probantur. Sicut et virtus in infirmitate perficitur, sic et abstinentia nubendi in facultate dinoscitur. Quis denique abstinens dicetur sublato eo a quo abstinendum est? Quae temperantia gulae in fame? Quae ambitionis repudiatio in egestate? Quae libidinis infrenatio in castratione? Iam vero sementem generis humani compescere totum nescio an hoc quoque optimo deo congruat. Quomodo enim salvum hominem volet quem vetat nasci, de quo nascitur auferendo? Quomodo habebit in quo bonitatem suam signet, quem esse non patitur? Quomodo diligit cuius originem non amat? Timet forsitan redundantiam subolis, ne laboret plures liberando, ne multos faciat haereticos, ne generosiores habeat Marcionitas ex Marcionitis. Non erit immanior duritia Pharaonis nascentium enecatrix. Nam ille animas adimit, hic non dat; ille aufert de vita, hic non admittit in vitam. Nihil apud ambos a homicidio differt, sub utroque homo interficitur, sub altero iam editus, sub altero edendus. Gratus esses, o dee haeretice, si isses in dispositionem creatoris, quod marem et feminam miscuit; utique enim et Marcion tuus ex nuptiis natus est. Satis haec de deo Marcionis, quem et definitiones unicae divinitatis et condiciones statuum eius omnino non esse confirmant. Sed et totius opusculi series in hoc utique succedit. Proinde si cui minus quid videmur egisse, speret reservatum suo tempori, sicut et ipsarum scripturarum examinationem quibus Marcion utitur.