Adversus Marcionem

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimii Florentis Tertulliani Quae Supersunt Omnia, Volume 2. Oehler, Franz, editor. Leipzig: Weigel, 1854.

Si quid retro gestum est nobis adversus Marcionem, iam hinc viderit. Novam rem aggredimur ex vetere. Primum opusculum quasi properatum pleniore postea compositione rescideram. Hanc quoque nondum exemplariis suffectam fraude tunc fratris, dehinc apostatae, amisi, qui forte descripserat quaedam mendosissime et exhibuit frequentiae. Emendationis necessitas facta est. Innovationis eius occasio aliquid adicere persuasit. Ita stilus iste nunc de secundo tertius et de tertio iam hinc primus hunc opusculi sui exitum necessario praefatur, ne quem varietas eius in disperso reperta confundat. Pontus, qui dicitur Euxinus, natura negatur, nomine illuditur. Ceterum hospitalem Pontum nec de situ aestimes;

ita ab humanioribus fretis nostris quasi quodam barbariae suae pudore secessit. Gentes ferocissimae inhabitant; si tamen habitatur in plaustro. Sedes incerta, vita cruda, libido promiscua et plurimum nuda, etiam cum abscondunt, suspensis de iugo pharetris indicibus, ne temere qui intercedat. Ita nec armis suis erubescunt. Parentum cadavera cum pecudibus caesa convivio convorant. Qui non ita decesserint, ut escatiles fuerint, maledicta mors est. Nec feminae sexu mitigantur secundum pudorem; ubera excludunt, pensum securibus faciunt, malunt militare quam nubere. Duritia de caelo quoque. Dies nunquam patens, sol nunquam libens, unus aër nebula, totus annus hibernum, omne quod flaverit aquilo est. Liquores ignibus redeunt, amnes glacie negantur, montes pruina exaggerantur. Omnia torpent, omnia rigent; nihil illic nisi feritas calet, illa scilicet quae fabulas scenis dedit de sacrificiis Taurorum et amoribus Colchorum et crucibus Caucasorum. Sed nihil tam barbarum ac triste apud Pontum quam quod illic Marcion natus est, Scytha tetrior, Hamaxobio instabilior, Massageta inhumanior, Amazona audacior, nubilo obscurior, hieme frigidior, gelu fragilior, Istro fallacior, Caucaso abruptior. Quidni? penes quem verus Prometheus deus omnipotens blasphemiis lancinatur. Iam et bestiis illius barbariae importunior Marcion. Quis c(??)im tam castrator carnis castor quam qui nuptias abstulit? Quis
tam comesor mus Ponticus quam qui evangelia corrosit? Nae tu, Euxine, probabiliorem feram philosophis edidisti quam Christianis. Nam ille canicula Diogenes hominem invenire cupiebat lucernam meridie circumferens, Marcion deum quem invenerat extincto lumine fidei suae amisit. Non negabunt discipuli eius primam illius fidem nobiscum fuisse, ipsius litteris testibus, ut hinc iam destinari possit haereticus qui deserto quod prius fuerat id postea sibi elegerit quod retro non erat. In tantum enim haeresis deputabitur quod postea inducitur, in quantum veritas habebitur quod retro et a primordio traditum est. Sed alius libellus hunc gradum sustinebit adversus haereticos, etiam sine retractatu doctrinarum revincendos, quod hoc sint de praescriptione novitatis. Nunc quatenus admittenda congressio est, interdum ne compendium praescriptionis ubique advocatum diffidentiae deputetur, regulam adversarii prius praetexam, ne cui lateat in qua principalis quaestio dimicatura est.

Duos Ponticus deos affert, tanquam duas Symplegadas naufragii sui, quem negare non potuit, id est creatorem nostrum, et quem probare non poterit, id est suum; passus infelix huius praesumptionis instinctum de simplici capitulo dominicae pronuntiationis in homines non in deos disponentis exempla illa bonae et malae arboris, quod neque bona malos neque mala bonos proferat fructus, id est neque mens vel fides bona malas edat operas neque mala bonas. Languens enim (quod et nunc multi, et maxime haeretici), circa mali quaestionem, unde malum, et obtunsis sensibus ipsa enormitate curiositatis inveniens creatorem pronuntiantem, Ego sum qui condo mala, quanto ipsum praesumpserat mali auctorem et ex aliis argumentis, quae ita persuadent perverso cuique, tanto

in creatorem interpretatus malam arborem malos fructus condentem, scilicet mala, alium deum praesumpsit esse debere in partem bonae arboris bonos fructus. Et ita in Christo quasi aliam inveniens dispositionem solius et purae benignitatis, ut diversae a creatore, facile novam et hospitam argumentatus est divinitatem in Christo suo revelatam, modicoque exinde fermento totam fidei massam haeretico acore desipuit. Habuit et Cerdonem quendam, informatorem scandali huius, quo facilius duos deos caeci perspexisse se existimaverunt. Unum enim non integre viderant. Lippientibus etiam singularis lucerna numerosa est. Alterum igitur deum, quem confiteri cogebatur, de malo infamando destruxit, alterum, quem commentari connitebatur, de bono praestruendo construxit. Has naturas quibus disposuerit articulis per ipsas responsiones nostras ostendimus.

Principalis itaque, et exinde tota congressio de numero, an duos deos liceat induci, si forte, poētica et pictoria licentia, et tertia iam, haeretica. Sed veritas Christiana destricte pronuntiavit, Deus si non unus est, non est, quia dignius credimus non esse quodcunque non ita fuerit ut esse debebit. Deum autem ut scias unum esse debere, quaere quid sit deus, et non aliter invenies. Quantum humana conditio de deo definire potest, id definio quod et omnium conscientia agnoscet, deum summum esse magnum, in aeternitate constitutum, innatum, infectum, sine initio, sine fine. Hunc enim statum aeternitati censendum, quae summum magnum deum efficiat, dum hoc est in deo ipsa, atque ita et cetera, ut sit deus summum magnum et forma et ratione et vi et potestate. Cum de isto conveniat apud omnes (nemo enim negabit deum summum magnum quid esse, nisi qui poterit deum imum modicum quid e contrario pronuntiare, ut deum neget auferendo quod dei est), quae erit iam condicio ipsius summi magni? Nempe ut nibil illi adaequetur,

id est ut non sit aliud summum magnum, quia, si fuerit, adaequabitur, et si adaequabitur, non erit iam summum magnum, eversa condicione et, ut ita dixerim, lege quae summo magno nihil sinit adaequari. Ergo unicum sit necesse est quod fuerit summum magnum, par non habendo, ne non sit summum magnum. Ergo non aliter erit quam per quod habet esse, id est unicum omnino. Proinde deus cum summum magnum sit, recte veritas nostra pronuntiavit: Deus si non unus est, non est. Non quasi dubitemus esse deum, dicendo, Si non unus, non est, sed quia quem confidimus esse, id eum definiamus esse quod si non est, deus non est, summum scilicet magnum. Porro summum magnum unicum sit necesse est. Ergo et deus unicus erit, non aliter deus, nisi summum magnum; nec aliter summum magnum, nisi parem non habens, nec aliter parem non habens, nisi unicus fuerit. Certe quemcunque alium deum induxeris, non alia poteris eum forma tueri deum, quam ut et illi proprium divinitatis adscripseris, sicut aeternum, ita et summum magnum. Duo ergo summa magna quomodo consistent, cum hoc sit summum magnum, par non habere, par autem non habere üni competat et in duobus esse nullo modo possit?

Sed argumentabitur quilibet posse et duo summa magna consistere, distincta atque disiuncta in suis finibus, et utique advocabit exemplum regna terrarum tanta numero et tamen summa magna in suis quibusque regionibus, et putabit ubique humana divinis conferenda. Iam ergo si huic argumentationi locus dabitur, quid prohibet, non dico et tertium et quartum deum inducere, verum tot iam numero quot et gentium reges? De deo agitur, cuius hoc principaliter proprium est nullius exempli capere comparationem. Hoc natura ipsa, si non aliquis Esaias, vel ipse per Esaiam deus, contionabitur, Cui me similabitis? Divinis forsitan comparabuntur humana, deo non ita. Aliud eninr deus, aliud quae dei. Denique qui exemplo uteris regis quasi summi magni, vide ne iam non possis uti. Rex enim etsi summum magnum est in suo solio usque ad deum, tamen infra deum, comparatus autem ad deum

excidet iam de summo magno, translato in deum. Hoc si ita, quomodo uteris eius rei exemplo ad dei comparationem quae, dum ad comparationem accedit, amittitur? Quid nunc, si nec inter reges plurifarium videri potest summum magnum, sed unicum et singulare, apud eum scilicet qui rex regum ob summitatem magnitudinis et subiectionem ceterorum graduum quasi culmen dominationis excipitur? Sed etiam alterius formae reges, qui singulares in unione imperii praesunt, si minutalibus, ut ita dixerim, regnis undique conferantur in examinationem, qua constet quis eorum praecellat in substantiis et viribus regni, in unum necesse est summitas magnitudinis eliquetur, omnibus gradatim per comparationis exitum de magnitudinis summa expressis et exclusis. Adeo etsi in disperso multifarium videtur summum magnum, suis viribus et sua natura et suo statu unicum est. Proinde cum duo dii conferuntur, ut duo reges et duo summa magna, in alterum concedat necesse est unio summi magni ex sententia comparationis, quia summum ex victoria sua constat, superato aemulo alio magno, non tamen summo, atque ex defectione aemuli solitudinem quandam de singularitate praestantiae suae possidens unicum est. Ineluctabilis iste complexus in hoc sententiam constringit, aut negandum deum esse summum magnum, quod nemo patietur sapiens, aut nulli alii communicandum. Aut quae ratio duo summa magna composuit? Primo enim exigam, cur non plura, si duo, quando locupletiorem oporteret credi substantiam divinitatis, si competeret ei numerus. Honestior et liberalior Valentinus, qui simul ausus est duos concipere, Bython et Sigen, cum usque ad xxx Aeonum fetus, tanquam Aeneiae scrofae, examen divinitatis effudit. Quaecunque ratio plura summa magna non patitur admitti, eadem nec duo, ut ipsa plura post unum. Post unum enim numerus. Quae potuit duo admittere, eadem potuit et plura. Post duo enim multitudo, unione iam excessa. Denique apud nos vis rationis istius ipso termino plures deos credi non sinit, quod nec duos illa regula unum deum sistens,
qua deum id esse oporteat cui nihil adaequetur, ut summo magno, unicum autem sit cui nihil adaequetur. Iam nunc duo summa magna, duo paria, cui operae pretio, cui emolumento deputarentur? Quid interfuit numeri, cum duo paria non differant uno? Una enim res est quae eadem in duobus est. Etiamsi plura essent paria, tantundem omnia unum fuissent, nullo inter se differendo, qua paria. Porro si neutrum ex duobus altero distat, iam ut ambo summa magna, qua dei ambo, neutrum plus altero praestat, nullam rationem numeri sui ostendunt, praestantiam non habentes. Numerus autem divinitatis summa ratione constare deberet, vel quoniam et cultura eius in anceps deduceretur. Ecce enim duos intuens deos tam pares quam duo summa magna quid facerem, si ambos colerem? Vererer ne abundantia officii superstitio potius quam religio existimaretur, quia duos tam pares et in altero ambos possem in uno demereri, hoc ipsum testimonio praestans parilitati et unitati eorum, dum alterum in altero venerarer, dum in uno mihi duo sunt. Si alterum colerem, aeque recogitarem ne suffundere viderer numeri vanitatem sine differentia supervacui, hoc est ut tutius censerem neutrum colendum quam alterum cum scrupulo colendum aut ambos vane.

Sic adhuc videmur disputare quasi Marcion duos pares constituat. Nam dum defendimus deum summum magnum unicum credi oportere, excludentes ab eo parilitatem, tanquam de duobus paribus de his retraclavimus, nihilominus tamen docendo pares esse non posse secundum summi magni formam satis confirmavimus duos esse non posse, alioquin certi Marcionem dispares deos constituere, alterum iudicem, ferum, bellipotentem, alterum mitem, placidum et tantummodo bonum atque optimum. Dispiciamus aeque et hanc partem, an diversitas saltim duos capiat, si parilitas capere non potuit. Porro et hic eadem regula summi magni patrocinabitur nobis, utpote quae totum statum vindicet divinitatis. Conveniens enim et quodammodo iniecta manu detinens adversarii sensum non negantis creatorem deum, iustissime praescribo illi diversitati locum non esse inter eos qui ex aequo deos confessus non potest facere diversos, non quia non et homines licet sub eadem appellatione

diversissimos esse, sed quia deus non erit dicendus, quia nec credendus nisi summum magnum. Cum ergo summum magnum cogatur agnoscere quem deum non negat, non potest admitti, ut summo magno aliquam adscribat deminutionem, qua subiciatur alii summo magno. Desinit enim, si subiciatur. Non est autem dei desinere de statu suo, id est de summo magno. Nam et in illo deo potiore periclitari poterit summum magnum, si depretiari capit in creatore. Ita cum duo dii pronuntiantur duo summa magna, necesse est neutrum altero aut maius sit aut minus, neutrum altero aut sublimius aut deiectius. Nega deum quem dicis deteriorem; nega summum magnum quem credis minorem. Deum vero confessus utrumque duo summa magna confessus es. Nihil alteri adimes aut alteri adscribes. Agnoscens divinitatem negasti diversitatem.

Temptabis ad haec de nomine dei concutere retractatum ut passivo et in alios quoque permisso, quia scriptum sit, Deus deorum stetit in ecclesia deorum, in medio autem deos diiudicabit, et, Ego dixi, vos dii estis. Nec tamen idcirco eis competat possessio summi magni quia dei cognominentur; ita nec creatori. Respondebo et stulto, qui nec hoc recogitaverit, ne tantundem et. in deum Marcionis possit retorqueri, ut et illum deum dictum, nec ideo tamen summum magnum probatum, sicut nec angeli aut homines creatoris. Si communio nominum condicionibus praeiudicat, quanti nequam servi regum nominibus insultant, Alexandri et Darii et Olofernis? Nec tamen ideo regibus id quod sunt detrahetur. Nam et ipsa idola gentium dei vulgo, sed deus nemo ea re qua deus dicitur. Ita ego non nomini dei nec sono nec notae nominis huius summum magnum in creatore defendo, sed ipsi substantiae cui nomen hoc contigit, hanc inveniens solam innatam, infectam, solam aeternam et universitatis conditricem, non nomini, sed statui, nec appellationi, sed condicioni eius summum magnum et adscribo et vindico. Et ideo, quia deus iam vocari obtinuit substantia

cui adscribo, nomini me adscribere putas, quia necesse est per nomen ostendam cui adscribam substantiae, scilicet qua constat qui deus dicitur, et summum magnum ex substantia, non ex nomine, deputatur. Denique hoc et Marcion suo deo vindicans, secundum statum, non secundum vocabulum vindicat. Id ergo summum magnum, quod deo adscribimus ex substantiae lege, non ex nominis sorte, contendimus ex pari esse debere in duobus qui ea substantia constant qua deus dicitur, quia in quantum dii vocantur, id est summa magna, substantiae scilicet merito innatae et aeternae ac per hoc magnae et summae, in tantum non possit summum magnum minus et deterius alio summo magno haberi. Si summi magni felicitas et sublimitas et integritas stabit in deo Marcionis, stabit aeque et in nostro, si non et in nostro, aeque nec in Marcionis. Ergo nec paria erunt duo summa magna, quia prohibet disposita iam regula summi magni comparationem non sustinentis, nec disparia, quia et alia summi magni regula occurrit, diminutionem non admittens. Haesisti, Marcion, in medio Ponti tui aestu. Utrinque te fluctus involvunt veritatis. Nec pares nec dispares deos sistere potes. Duo enim non sunt; quod pertineat proprie ad numeri retractatum. Quamquam tota materia de duobus deis dimicetur, his interim lineis eam clausimus, intra quas de singularibus iam proprietatibus congrediemur.

Primo, supercilio stuporem suum aedificant Marcionitae, quod novum deum proferant, quasi nos veteris dei pudeat. Inflantur et pueri novis calceis, sed a vetere paedagogo calceati mox vanam gloriam vapulabunt. Novum igitur audiens deum in vetere mundo et in vetere aevo et sub vetere deo ignotum, inauditum, quem tantis retro saeculis neminem, et ipsa ignorantia antiquum, quidam Iesus Christus, et ille in veteribus nominibus novus, revelaverit, nec alius antehac, gratias ago huic gloriae eorum, maximo adiutorio eius hinc, iam haeresim probaturus, novae scilicet divinitatis professionem. Haec erit novitas quae etiam ethnicis deos peperit

novo semper ac novo titulo consecrationis cuiusque. Quis deus novus, nisi falsus? Ne Saturnum quidem tanta hodie antiquitas deum probabit, quia et illum novitas aliquando produxerit, cum primum consecravit. At enim viva et germana divinitas nec de novitate nec de vetustate, sed de sua veritate censetur. Non habet tempus aeternitas. Omne enim tempus ipsa est. Quod facit, pati non potest. Caret aetate quod non licet nasci. Deus si est vetus, non erit, si est novus, non fuit. Novitas initium testificatur, vetustas finem comminatur. Deus autem tam alienus ab initio et fine est quam a tempore, arbitro et metatore initii et finis.

Scio quidem quo sensu novum deum iactitent, agnitione utique. Sed et ipsam novitatis cognitionem percutientem rudes animas ipsamque naturalem novitatis gratiositatem volui repercutere, et hinc iam de ignoto deo provocare. Utique enim quem agnitione novum opponunt, ignotum ante agnitionem demonstrant. Age igitur, ad lineas rursum et in gradum. Persuade deum ignotum esse potuisse. Invenio plane ignotis deis aras prostitutas, sed Attica idololatria est. Item incertis diis, sed superstitio Romana est. Porro incerti dei minus noti, ut minus certi, et proinde ignoti, qua minus certi. Quem titulum incidemus ex duobus deo Marcionis? Utrumque, opinor, et nunc incerto et retro ignoto. Sicut enim ignotum eum fecit deus notus creator, ita et incertum deus certus. Sed non evagabor, uti dicam, Deus si ignotus fuit latuitque, illum regio latebrarum obumbravit, nova utique et ipsa et ignota, et similiter nunc quoque incerta, certe immensa aliqua et maior indubitate eo quem abscondit; sed breviter proponam et plenissime exsequar, praescribens deum ignorari nec potuisse nomine magnitudinis nec debuisse nomine benignitatis, praesertim in utroque praelatiorem nostro creatore. Sed quoniam animadverto in quibusdam ad formam creatoris provocari oportere omnis dei novi

et retro ignoti probationem, hoc ipsum ratione fieri a nobis prius commendare debebo, quo constantius utar rationis editae patrocinio. Ante omnia quidem quale est ut qui deum agnoscis creatorem et priorem de notitia confiteris, non eisdem modis et alium scias tibi examinandum quibus iam in alio didicisti deum nosse? Omnis res anterior posteriori normam praeministravit. Duo nunc dei proponuntur, ignotus et notus. De noto vacat quaestio. Esse eum constat, quia notus non fuisset, nisi esset. De ignoto instat altercatio. Potest enim et non esse, quia si esset, notus fuisset. Quod ergo quaeritur quamdiu ignoratur, incertum est quamdiu quaeritur, et potest non esse quamdiu in incerto est. Habes deum certum, qua notum, et incertum, qua ignotum. Si ita est, ecquid tibi videtur iusta ratione defendi, ut ad normam et formam et regulam certorum probentur incerta? Ceterum si ad hanc causam et ipsam adhuc incertam etiam argumenta de incertis adhibeantur, series implicabitur quaestionum ex ipsorum quoque argumentorum (??)eque incertorum retractatu periclitantium de fide per incertum, et ibitur in illas iam indeterminabiles quaestiones, quas, apostolus non amat. Sin de certis et indubitatis et absolutis regulae partibus incertis et dubiis et inexpeditis praeiudicabunt plane in quibus diversitas status invenitur, fortassean non provocentur ad formam certorum, ut liberata a reliqua comparationis provocatione per diversitatem status principalis. Cum vero duo dei proponuntur, communis est illis status principalis. Quod enim deus est, ambo sunt innati, infecti, aeterni. Hic erit status principalis. Cetera viderit Marcion si in diversitate disposuit. Posteriora enim sunt in retractatu, immo nec admittentur, si de principali statu constet. Porro constat, quis dei ambo: et ita de quorum statu constat communem esse, cum sub eo ad probationem devocantur, si incerta sunt, ad eorum certorum formam provocanda erunt cum quibus de communione status principalis censentur, ut proinde et de probatione communicent. Hinc itaque constantissime dirigam deum non esse qui sit hodie incertus, quia retro ignotus, quando quem
constat esse, ex hoc ipso constat quod nunquam fuerit ignotus, ideo nec incertus.

Siquidem a primordio rerum conditor earum cum ipsis pariter compertus est, ipsis ad hoc prolatis ut deus cognosceretur. Nec enim si aliquanto posterior Moyses primus videtur in templo litterarum suarum deum mundi dedicasse, idcirco a Pentateucho natales agnitionis supputabuntur, cum totus Moysi stilus notitiam creatoris non instituat, sed a primordio enarret a paradiso et Adam, non ab Aegypto et Moyse recensendam. Denique maior popularitas generis humani, ne nominis quidem Moysi compotes, nedum instrumenti, deum Moysi tamen norunt; etiam tantam idololatria dominationem obumbrante seorsum tamen illum quasi proprio nomine deum perhibent et deum deorum, et, Si deus dederit, et, Quod deo placet, et, Deo commendo. Vide an noverint quem omnia posse testantur. Nec hoc ullis Moysi libris debent. Ante anima quam prophetia. Animae enim a primordio conscientia dei dos est; eadem nec alia et in Aegyptiis et in Syris et in Ponticis. Iudaeorum enim deum dicunt, animae deum. Noli, barbare haeretice, priorem Abraham constituere quam mundum. Etsi unius familiae deus fuisset creator, tamen posterior tuo non erat, etiam Ponticis ante eum notus. Accipe igitur ab antecessore formam, a certo incertus, a cognito incognitus. Nunquam deus latebit, nunquam deus deerit. Semper intellegetur, semper audietur, etiam videbitur, quomodo volet. Habet deus testimonia, totum hoc quod sumus et in quo sumus. Sic probatur et deus et unus, dum non ignoratur, alio adhuc probari laborante.

Et merito, inquiunt. Quis enim non tam suis notus est quam extraneis? Nemo. Teneo et hanc vocem. Quale est enim ut aliquid extraneum deo sit, cui nihil extraneum esset, si quis esset? quia dei hoc est, omnia illius esse et omnia ad illum pertinere,

vel ne statim audiret a nobis, Quid ergo illi cum extraneis? Quod plenius suo loco audiet. At nunc satis est nullum probari cuius nihil probatur. Sicut enim creator ex hoc et deus, et indubitatus deus, quia omnia ipsius et nihil extraneum illi, ita et alius idcirco non deus quia omnia non eius ideoque et extranea. Denique si universitas creatoris est, iam nec locum video dei alterius. Plena et occupata sunt omnia suo auctore. Si vacat aliquid spatii alicuius divinitati in creaturis, plane falsae vacabit. Patet mendacio veritas. Tanta vis idolorum cur non recipiat alicubi deum Marcionis? Igitur et hoc ex forma creatoris expostulo, deum ex operibus cognosci debuisse alicuius proprii sui mundi et hominis et saeculi, quando etiam error orbis propterea deos praesumpserit quos homines interdum confitetur, quoniam aliquid ab unoquoque prospectum videtur utilitatibus et commodis vitae. Ita et hoc ex forma dei creditum est divinum esse, instituere vel demonstrare quid aptum et necessarium sit rebus humanis. Adeo inde auctoritas accommodata falsae divinitati unde praecesserat verae. Unam saltim cicerculam deus Marcionis propriam protulisse debuerat, ut novus aliqui Triptolemus praedicaretur. Aut exhibe rationem deo dignam, cur nihil condiderit, si est; quia condidisset, si fuisset, illo scilicet praeiudicio quo et nostrum deum non alias manifestum est esse quam quia totum condidit hoc. Semel enim praescriptio stabit non posse illos et deum confiteri creatorem et eum quem volunt aeque deum credi non ad eius formam probare quem et ipsi et omnes deum, ut, quando hoc ipso nemo creatorem deum dubitet quia totum hoc condidit, hoc ipso nemo debeat credere deum et illum qui nihil condidit, nisi ratio forte proferatur. Duplex ista videatur necesse est, ut aut noluerit condere quid aut non potuerit. Tertium cessat. Sed non potuisse indignum deo est. Noluisse an dignum, volo inquirere. Dic mihi, Marcion, voluit deus tuus cognosci se quocunque in tempore, an non? alio proposito et descendit et praedicavit et passus resurrexit quam uti cognosceretur? Et sine dubio, si cognitus est, voluit. Nihil enim circa eum fieret, nisi voluisset. Quid ergo tantopere notitiam sui procuravit, ut in dedecore carnis exhiberetur, et quidem maiore, si falsae. Nam hoc turpius, si et
mentitus est substantiam corporis, qui et maledictum in se creatoris admisit ligno suspensus. Quanto honestius per aliqua propriae molitionis indicia cognitionem sui praestruxisset, maxime adversus eum cognosci habens apud quem ex operibus ab initio cognitus non erat. Nam et quale est ut creator quidem ignorans esse alium super se deum, ut volunt Marcionitae, qui solum se etiam iurans asseverabat, tantis operibus notitiam sui armaverit, quam potuerat non ita curasse, secundum singularitatis suae praesumptionem: ille autem sublimior sciens inferiorem deum tam instructum nullam sibi prospexerit agnoscendo paraturam? quando etiam insigniora et superbiora opera debuisset condidisse, ut et deus ex operibus cognosceretur secundum creatorem, et ex honestioribus potior et generosior creatore.

Ceterum etsi esse eum possemus confiteri, sine causa esse eum deberemus argumentari. Sine causa enim esset qui rem non haberet, quia res omnis causa est, ut sit aliquis cuius res sit. Porro in quantum nihil oportet esse sine causa, id est sine re, quia si sine causa sit, perinde est atque si non sit, non habens rei causam rem ipsam, in tantum deum dignius credam non esse quam esse sine causa. Sine causa est enim qui rem non habendo non habet causam. Deus autem sine causa, id est sine re, esse non debet. Ita quotiens ostendo eum sine causa esse, tanquam sit, hoc constituo, non esse illum, quia si fuisset, omnino sine causa non fuisset. Sic et ipsam fidem dico illum sine causa ab homine captare, aliter solito deum credere ex operum auctoritate formatum, quia nihil tale prospexit per quod homo deum didicit. Nam etsi credunt plerique in illum, non statim ratione credunt, non habentes dei pignus, opera eius deo digna. Itaque hoc nomine cessationis et defectionis operum et impudentiae et malignitatis affinis est: impudentiae, qua fidem non debitam sibi captat, cui praestruendae nihil prospexit, malignitatis, qua plures incredulitatis reos fecit nihil fidei procurando.

Cum deum hoc gradu expellimus, cui nulla conditio tam propria et deo digna quam creatoris testimonium praesignaverit, narem

contrahentes impudentissimi Marcionitae convertuntur ad destructionem operum creatoris. Nimirum, inquiunt, grande opus et dignum deo mundus. Numquid ergo creator minime deus? Plane deus. Ergo nec mundus deo indignus; nibil etenim deus indignum se fecit, etsi mundum homini, non sibi fecit, etsi omne opus inferius est suo artifice. Et tamen, si quale quid fecisse indignum est deo, quanto indignius deo est nibil eum omnino fecisse vel indignum, quo posset etiam digniorum auctor sperari? Ut ergo aliquid et de isto huius mundi indigno loquar, cui et apud Graecos ornamenti et cultus, non sordium nomen est, indignas videlicet substantias ipsi illi sapientiae professores, de quorum ingeniis omnis haeresis animatur, deos pronuntiaverunt, ut Thales aquam, ut Heraclitus ignem, ut Anaximenes aërem, ut Anaximander universa caelestia, ut Strato caelum et terram, ut Zeno aërem et aetherem, ut Plato sidera, quod genus deorum igneum appellat, cum de mundo, considerando scilicet et magnitudinem et vim et potestatem et honorem et decorem, opem, fidem, legem singulorum elementorum, quae omnibus gignendis, alendis, conficiendis, reficiendisque conspirant, ut plerique physicorum formidaverint initium ac finem mundo constare, ne substantiae eius, tantae scilicet, minus dei haberentur, quas colunt et Persarum magi et Aegyptiorum hierophantae et Indorum gymnosophistae. Ipsa quoque vulgaris superstitio communis idololatriae, cum in simulacris de nominibus et fabulis veterum mortuorum pudet, ad interpretationem naturalium refugit, et dedecus suum ingenio obumbrat, figurans Iovem in substantiam fervidam et Iunonem eius in aëream, secundum sonum
Graecorum vocabulorum, item Vestam in ignem, et Camenas in aquas, et Magnam Matrem in terram seminalia demessam, lacertis aratam, lavacris rigatam. Sic et Osiris quod semper sepelitur et in vivido quaeritur et cum gaudio invenitur, reciprocarum frugum et vividorum elementorum et recidivi anni fidem argumentantur, sicut aridae et ardentis naturae sacramenta leones Mithrae philosophantur. Et superiores quidem situ aut statu substantias sufficit facilius deos habitas quam deo indignas. Ad humilia deficiam. Unus, opinor, de sepibus flosculus, non dico de pratis, una cuiuslibet maris conchula, non dico de rubro, una tetraonis pennula, taceo de pavo, sordidum artificem pronuntiabit tibi creatorem?

At cum et animalia irrides minutiora quae maximus artifex de industria ingeniis aut viribus ampliavit, sic magnitudinem in mediocritate probari docens quemadmodum virtutem in infirmitate secundum apostolum, imitare, si potes, apis aedificia, formicae stabula, araneae retia, bombycis stamina, sustine, si potes, illas ipsas lectuli et tegetis tuae bestias, cantharidis venena, muscae spicula, culicis et tubam et lanceam. Qualia erunt maiora, cum tam modicis aut iuvaris aut laederis, ut nec in modicis despicias creatorem? Postremo te tibi circumfer, intus ac foris considera hominem: placebit tibi vel hoc opus dei nostri, quod tuus dominus, ille deus melior, adamavit, propter quem in haec paupertina elementa de tertio caelo descendere laboravit, cuius causa in hac cellula creatoris etiam crucifixus est. Sed ille quidem usque nunc nec aquam reprobavit creatoris qua suos abluit, nec oleum quo suo(??) unguit, nec mellis et lactis societatem qua suos infantat, nec panem quo ipsum corpus suum repraesentat, etiam in sacramentis

propriis egens mendicitatibus creatoris. At tu super magistrum discipulus, et servus super dominum, sublimius illo sapis, destruens quae ille desiderat. Volo inspicere si ex fide saltim, ut non et(??)ipse quae destruis appetas. Adversaris caelo, et libertatem caeli in habitationibus captas. Despicis terram plane inimice iam tuae carnis matricem, et omnes medullas eius victui extorques. Reprobas et mare, sed usque ad copias eius, quas sanctiorem cibum deputas. Rosam tibi si obtulero, non fastidies creatorem. Hypocrita, ut apocarteresi probes te Marcionitam, id est repudiatorem creatoris (nam haec apud vos pro martyrio affectari debuisset, si vobis mundus displiceret), in quamcunque materiam resolveris, substantia creatoris uteris. Quanta obstinatio duritiae tuae! Depretias in quibus et vivis et moreris.

Post haec, vel ante haec, cum dixeris esse et illi conditionem suam et suum mundum et suum caelum, de caelo quidem illo tertio videbimus, si et ad apostolum vestrum discutiendum pervenerimus, interim, quaecunque substantia est, cum suo utique deo apparuisse debuerat. At nunc quale est ut dominus a XII Tiberii Caesaris revelatus sit, substantia vero ad XV iam Severi imperatoris nulla omnino comperta sit quae frivolis creatoris praecellens utique latere desisset, non latente iam domino suo et auctore? Et ideo si ipsa non potuit manifestari in hoc mundo, quomodo dominus paruit eius in hoc mundo? Si dominum cepit hic mundus, cur substantiam capere non potuit, nisi domino fortasse maiorem? Iam nunc de loco quaestio est, pertinens et ad mundum illum superiorem et ad ipsum deum eius. Ecce enim si et ille habet mundum suum infra se, super creatorem, in loco utique fecit eum cuius spatium vacabat inter pedes suos et caput creatoris. Ergo et deus ipse in loco erat, et mundum in loco faciebat, et erit iam

locus ille maior et deo et mundo. Nihil enim non maius est id quod capit eo quod capitur. Et videndum ne qua adhuc illic vacent subsiciva, in quibus et tertius aliqui stipare deus se cum mundo suo possit. Ergo iam incipe deos computare. Erit enim et locus deus, non tantum qua deo maior, sed et qua innatus et infectus ac per hoc aeternus et deo par, in quo semper deus fuerit. Dehinc si et ille mundum ex aliqua materia subiacente molitus est innata et infecta et contemporali deo, quemadmodum de creatore Marcion sentit, redigis et hoc ad maiestatem loci, qui et deum et materiam, duos deos, clusit. Et materia enim deus, secundum formam divinitatis innata scilicet et infecta et aeterna. Aut si de nihilo molitus est mundum, hoc et de creatore sentire cogetur, cui materiam subicit in substantia mundi. Sed ex materia et ille fecisse debebit, eadem ratione occurrente illi quoque deo quae opponeretur creatori, ut aeque deo. Atque ita tres interim mihi deos numera Marcionis, factorem et locum et materiam. Proinde et creatorem in loco facit utique eadem condicione censendo, et materiam ei subicit utique innatam et infectam et hoc nomine aeternam, ut domino. Amplius et malum materiae deputans, innatum innatae, infectum infectae et aeternum acternae, quartum iam hic deum fecit. Habes igitur in superioribus tres substantias divinitatis, in inferioribus quatuor. His cum accedunt et sui Christi, alter qui apparuit sub Tiberio, alter qui a creatore promittitur, manifestam iam fraudem Marcion patitur ab eis qui duos illum deos inferre praesumunt, cum novem assignet, licet nesciens.

Non comparente igitur mundo alio, sicut nec deo eius, consequens est ut duas species rerum, visibilia et invisibilia, duobus auctoribus deis dividant, et ita suo deo invisibilia defendant. Quis autem poterit inducere in animum, nisi spiritus haereticus, eius esse invisibilia qui nihil visibile praemiserit, quam eius qui visibilia operatus invisibilium quoque fidem fecerit, cum iustius multo

sit aliquibus exemplariis adnuere quam nullis? Videbimus et apostolus cui auctori invisibilia deputet, cum et illum exploraverimus. Nunc enim communibus plurimum sensibus et argumentationibus iustis secuturae scripturarum quoque advocationi fidem sternimus, confirmantes diversitatem hanc visibilium et invisibilium adeo creatori deputandam, sicuti tota operatio eius ex diversitatibus constat, ex corporalibus et incorporalibus, ex animalibus et inanimalibus, ex vocalibus et mutis, ex mobilibus et stativis, ex genitalibus et sterilibus, ex aridis et succidis, ex calidis et frigidis. Sic et hominem ipsum diversitas temperavit, tam in corpore quam in sensu. Alia membra fortia, alia infirma, alia honesta, alia inhonesta, alia gemina, alia unica, alia comparia, alia disparia. Proinde et in sensu nunc laetitia, nunc anxietas, nunc amor, nunc odium, nunc ira, nunc lenitas. Quod si ita est, ut aemula inter se conditionis universitas ista modulata sit, iam igitur et visibilibus invisibilia debentur, non alteri auctori deputanda quam cui et aemula eorum, ipsum creatorem diversum notantia, iubentem quae prohibuit et prohibentem quae iussit, percutientem et sanantem. Cur in hac sola specie uniformem eum capiunt, visibilium solummodo conditorem, quem proinde credendum sit et visibilia et invisibilia condidisse, quemadmodum et vitam et mortem, et mala et pacem? Et utique, si illa invisibilia maiora sunt visibilibus creaturis suo loco magnis, sic quoque congruit eius esse maiora cuius et magna, quia nec magna, nedum maiora, ei competant cuius nec modica comparent.

His compressi erumpunt dicere: Sufficit unicum opus deo nostro, quod hominem liberavit summa et praecipua bonitate sua, et omnibus locustis anteponenda. O deum maiorem, cuius tam

magnum opus non potuit inveniri quam in homine dei minoris! Enimvero prius est ut probes eum esse per quae deum probari oportet, per opera, tunc deinde per beneficia. Primo enim quaeritur, an sit, et ita, qualis sit. Alterum de operibus, alterum de beneficiis dinoscetur. Celerum non quia liberasse dicitur hominem, ideo esse eum constat, sed si esse constiterit, tunc et liberasse dicetur, ut et an liberaverit constet, quia potuerit et esse et non liberasse. Quomodo ergo quia liberasse dicetur, etiam esse credetur, cum potuerit et esse et non liberasse? Nunc in isto articulo ab ignoti dei quaestione deducto satis constitit tam nihil illum condidisse quam debuisse condidisse, uti cognosceretur ex operibus, quia si fuisset, cognosci debuisset, et utique a primordio rerum; deum enim non decuisse latuisse. Regrediar necesse est ad originem quaestionis dei ignoti, ut ceteros quoque ramulos eius excutiam. Primo enim quaeri oportebit, qui postea se protulerit in notitiam, cur postea, et non a primordio rerum; quibus utique necessarius, qua deus, et quidem melior quo necessarior, latere non debuit. Non enim potest dici non fuisse aut materiam aut causam cognoscendi deum, cum et homo a primordio esset in saeculo, cui nunc subvenit, et malitia creatoris, adversus quam ut bonus subvenit. Igitur aut ignoravit et causam et materiam suae revelationis necessariae, aut dubitavit, aut non potuit, aut noluit. Omnia haec deo indigna, maxime optimo. Sed et hunc locum alibi implebimus exprobratione serae revelationis, sicut nunc sola demonstratione.

Processerit, age, iam in notitiam quando voluit, quando potuit, quando hora fatalis advenit. Fortasse enim anabibazon ei obstabat,

aut aliquae maleficae, aut Saturnus quadratus, aut Mars trigonus. Nam et mathematici plurimum Marcionitae, nec hoc erubescentes, de ipsis etiam stellis vivere creatoris. Tractandum et hic de revelationis qualitate, an digne cognitus sit, ut constet, an vere, et ita credatur esse quem digne constiterit revelatum. Digna enim deo probabunt deum. Nos definimus deum primo natura cognoscendum, deinde doctrina recognoscendum, natura ex operibus, doctrina ex praedicationibus. Sed cui nulla natura est, naturalia instrumenta non suppetunt. Ergo vel praedicationibus revelationem sui debuerat operari, maxime adversus eum revelandus qui et conditionis et praedicationis operibus tot ac tantis vix tamen hominum fidem impleverat. Quomodo itaque revelatus est? Si per humanam coniecturam, nega deum alias cognosci posse quam per semetipsum, nec tantum ad formam provocans creatoris, verum et ad condicionem tam divinae magnitudinis quam humanae mediocritatis; ne maior deo homo videri possit, qui eum non ultro volentem cognosci suis viribus quodammodo in publicum agnitionis extraxerit, cum humana mediocritas facilius deos fingere sibi norit secundum totius aevi experimenta quam verum sectari quem natura iam intellegunt. Alioquin, si sic homo deum commentabitur quomodo Romulus Consum et Tatius Cloacinam et Hostilius Pavorem et Metellus Alburnum et quidam ante hoc tempus Antinoum, hoc aliis licebit: nos Marcionem nauclerum novimus, non regem nec imperatorem.

Immo, inquiunt Marcionitae, deus noster, etsi non ab initio, etsi non per conditionem, sed per semetipsum revelatus est in Christo Iesu. Dabitur et in Christum liber de omni statu eius. Distingui enim materias oportet, quo plenius et ordinatius retractentur.

Interim satis erit ad praesentem gradum ita occurrere, ut ostendam Christum Iesum non alterius dei circumlatorem quam creatoris, et quidem paucis. Anno xv Tiberii Christus Iesus de caelo manare dignatus est, spiritus salutaris. Marcionis salutem, qui ita voluit, quoto quidem anno Antonini maioris de Ponto suo exhalaverit aura canicularis non curavi investigare. De quo tamen constat, Antoninianus haereticus est, sub Pio impius. A Tiberio autem usque ad Antoninum anni fere cxv et dimidium anni cum dimidio mensis. Tantundem temporis ponunt inter Christum et Marcionem. Cum igitur sub Antonino primus Marcion hunc deum induxerit, sicut probavimus, statim, qui sapis, plana res est. Praeiudicant tempora quod sub Antonino primum processit sub Tiberio non processisse, id est deum Antoniniani imperii Tiberiani non fuisse, atque ita non a Christo revelatum quem constat a Marcione primum praedicatum. Hoc nunc ut probem constare, quod superest, ab ipsis adversariis sumam. Separatio legis et evangelii proprium et principale opus est Marcionis, nec poterunt negare discipuli eius quod in summo instrumento habent, quo denique initiantur et indurantur in hanc haeresim. Nam hae sunt Antitheses Marcionis, id est contrariae oppositiones, quae conantur discordiam evangelii cum lege committere, ut ex diversitate sententiarum utriusque instrumenti diversitatem quoque argumententur deorum. Igitur cum ea separatio legis et evangelii ipsa sit quae alium deum evangelii insinuaverit adversus deum legis, apparet ante eam separationem deum in notitia non fuisse qui ab argumento separationis innotuit, atque ita non a Christo revelatum, qui fuit ante separationem, sed a Marcione commentatum, qui instituit separationem adversus evangelii legisque pacem, quam retro illaesam et inconcussam ab apparentia Christi usque ad audaciam Marcionis illa utique ratio servavit quae non alium deum et legis et evangelii
tuebatur praeter creatorem, adversus quem tanto post tempore separatio a Pontico immissa est.

Huic expeditissimae probationi defensio quoque a nobis necessaria est adversus obstrepitacula diversae partis. Aiunt enim Marcionem non tam innovasse regulam separatione legis et evangelii quam retro adulteratam recurasse. O Christe, patientissime domine, qui tot annis interversionem praedicationis tui sustinuisti, donec scilicet tibi Marcion subveniret! Nam et ipsum Petrum ceterosque, columnas apostolatus, a Paulo reprehensos opponunt quod non recto pede incederent ad evangelii veritatem , ab illo certe Paulo qui adhuc in gratia rudis, trepidans denique ne in vacuum cucurrisset aut curreret, tunc primum cum antecessoribus apostolis conferebat. Igitur si ferventer adhuc, ut neophytus, adversus Iudaismum aliquid in conversatione reprehendendum existimavit, passivum scilicet convictum, postmodum et ipse usu omnibus omnia futurus, ut omnes lucraretur, Iudaeis quasi Iudaeus, et eis qui sub lege tanquam in lege, tu illam solius conversationis, placiturae postea accusatori suo, reprehensionem suspectam vis haberi etiam de praedicationis erga deum praevaricatione. Atquin de praedicationis unitate, quod supra legimus, dextras iunxerant, et ipsa officii distributione de evangelii societate condixerant, sicut et alibi. Sive ego, inquit, sive illi, sic praedicamus. Sed et si quosdam falsos fratres irrepsisse descripsit, qui vellent Galatas ad aliud evangelium transferre, ipse demonstrat adulterium illud evangelii non ad alterius dei et Christi fidem transferendam, sed ad disciplinam legis conservandam habuisse intentionem, deprehendens scilicet illos circumcisionem vindicantes et observantes tempora et dies et menses et annos Iudaicarum caeremoniarum, quas iam exclusas agnovisse debuerant, secundum innovatam dispositionem creatoris olim de hoc ipso praedicantis per prophetas suos. Ut per Esaiam, Vetera transierunt, inquit, ecce nova, quae ego nunc facio; et alibi, Et disponam testamentum, non quale disposui ad patres vestros, cum illos eduxissem de terra Aegypti. Sic et per Hieremiam, Renovate vobis novamen novum, et circumcidimini deo vestro, et circumcidimini

praeputia cordis vestri. Hanc ergo circumcisionem iam sistens apostolus et hoc novamen illas quoque vetustates caeremoniarum dissuadebat, de quibus idem conditor earum quandoque cessaturis profitebatur, per Osee, Et avertam omnes iocunditates eius et dies festos eius et neomenias et sabbata et omnes caeremonias eius. Sic enim per Esaiam, Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustineo, ferias et ieiunium et dies festos vestros odit anima mea. Quod si et creator omnia haec iam pridem recusaverat, et apostolus ea iam recusanda pronuntiabat, ipsa apostoli sententia consentanea decretis creatoris probat non alium deum ab apostolo praedicatum quam cuius decreta cupiebat iam agnosci, falsos et apostolos et fratres notans in hac causa, qui evangelium Christi creatoris transferrent a novitate praenuntiata a creatore ad vetustatem recusatam a creatore.

Ceterum si qua novum deum praedicans veteris dei legem cupiebat excludere, quare de deo quidem novo nihil praescribit, sed de vetere lege solummodo, nisi quoniam fide manente in creatorem sola lex eius concessare debebat? Ut et psalmus ille praecinuerat: Disrumpamus vincula a nobis eorum et abiciamus eorum iugum a nobis; ex quo scilicet tumultuatae sunt gentes et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae et magistratus convenerunt in unum adversus dominum et adversus Christum eius. Et utique, si alius deus praedicaretur a Paulo, nulla disceptatio esset servandae legis necne, non pertinentis scilicet ad dominum novum et aemulum legis. Ipsa enim dei novitas atque diversitas abstulisset non modo quaestionem veteris et alienae legis, verum omnem eius mentionem. Sed hic erat totus status quaestionis, quod, cum idem deus legis in Christo praedicaretur, legi eius derogaretur. Stabat igitur fides semper in creatore et Christo eius, sed conversatio et disciplina nutabat. Nam et alii de idolothyto edendo, alii de mulierum velamento, alii de nuptiis vel repudiis, nonnulli et de spe resurrectionis disceptabant, de deo nemo. Nam si fuisset haec quoque quaestio disceptata, et ipsa apud apostolum inveniretur, vel quanto principalis. Quodsi post apostolorum tempora adulterium veritas passa est circa dei regulam, ergo iam

apostolica traditio nihil passa est in tempore suo circa dei regulam, et non alia agnoscenda erit traditio apostolorum quam quae hodie apud ipsorum ecclesias editur. Nullam autem apostolici census ecclesiam invenias quae non in creatore christianizet. Aut si hae erunt a primordio corruptae, quae erunt integrae? nimirum adversariae creatoris? Exhibe ergo aliquam ex tuis apostolici census, et obduxeris. Igitur cum omnibus modis constet alium deum in regula sacramenti istius non fuisse a Christo usque ad Marcionem quam creatorem, satis iam et probatio nostra munita est, qua ostendimus notitiam dei haeretici ex evangelii et legis separatione coepisse, et definitio superior instructa est, non esse credendum deum quem homo de suis sensibus composuerit, nisi plane prophetes, id est non de suis sensibus. Quod si Marcion poterit dici, debebit etiam probari. Nihil retractare oportebat. Hoc enim cuneo veritatis omnis extruditur haeresis, cum Christus non alterius dei quam creatoris circumlator ostenditur.