Ad Nationes Libri Duo

Tertullian

Tertullian. Quinti Septimi Florentis Tertulliani opera, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 20). Reifferscheid, August; Wissowa, Georg, editors. Prague, Vienna, Leipzig: F. Tempsky, G. Freytag, 1890.

Testimonium ignorantiae uestrae, quae iniquitatem dum defendit, reuincit, in promptu est, quod omnes qui uobiscum retro ignorabant et uobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt odisse quia desinunt ignorare, immo fiunt et ipsi quod oderant et incipiunt odisse quod fuerant. adeo quo l tidie adolescentem numerum Christianorum ingemitis, obsessam uociferamini | ciuitatem, in agris, in castellis, in insulis Christianos; omnem sexum, omnem aetatem, omnem denique dignitatem transgredi a uobis quasi detrimento doletis. nec tamen hoc ipso ad aestimationem alicuius latentis boni animos promouetis. non licet rectius suspicari, non libet propius experiri; hic tantum curiositas humana torpescit. amatis ignorare quod alii gaudeant inuenisse; mauultis nescire, quia iam odistis, quasi certe non odituros uos sciatis. atquin si nullum erit meritum odii, repel rietur optimum utique ab iniustitia priore discedere: sin uero causa constiterit, nihil odio detrahetur, quod adeo amplius iustitiae! conscientia cumulabitur. nisi si emendari pudet, aut excusari piget. scio plane qua responsione soletis redundantiae nostrae testimonium conuenire: non utique eo bonum praeiudicari, quia plerosque conuerltat et sibi rapiat, inquitis. noui demutationem mentis in malas partes. quot desertores bonae uitae? quot transfugae [*]( 3 Testimonium -promtu est minio et uncialibus litteris A 4 promtu A 6 quia M. glussmannus: qui A 8 cristianorum (a ex n semiperfecto) A 11 de detrimento fort., detrimentum Hartelius 12 estimationem A 16 certe] certe scientes fort., recte Hartelius 17 meritum addidi: debitum post odii add. Oehlerus repperietur A 19 iniustitiae scientia Goth 24 prius quotj quod A eorr. transfuge A )

60
in peruersum? multi bona fide, immo iam plures pro extremitatibus temporum. uerum deficit adaelquatio comparationis istius. nam de malo ita constat apud omnes, ut ne ipsi quidem rei, qui ad malum transeunt et a bonis in peruersa diuerltunt, defendere malum pro bono audeant. turpia timori, pudori impia habent. denique gestiunt latere, deuitant apparere, trepidant deprelhensi, negant accusati; ne torti quidem facile aut semper confitentur, [ certe damnati maerent. exprobrant etenim quod erant in semetipsos, malae mentis ab innocentia transitum uel astris uel fato imputant. adeo nolunt suum esse, quia malum negare non possunt. Christiani uero quid tale conlsequuntur? neminem pudet, neminem paenitet, nisi tantum pristinorum. si denotatur, gloriatur, si trahitur, non subsistit, si accusatur, non delfendit, interrogatus confitetur, damnatus gloriatur. quod hoc malum est in quo mali natura cessat?

In quo ipsi etiam contra formam iudicandorum malorum iudicatis. nam nocentes quidem perductos, si admissum negent, tormentis urgetis ad confessionem, Christianos uero sponte confessos tormentis comprimitis ad negationem. quae tanta peruersitas, ut confessioni | repugnetis, tormentorum officia mutetis, grati reum euadere, inuitum compellentes negare? praesides extorquendae ueritatis de solis nobis mendacium exquiritis, ut dicamus nos non esse quod sumus. opinor, non uultis nos malos esse ideoque gestitis de isto nomine excludere. sane ceteros ad hoc tenditis et carnificatis, ut negent quod esse dicuntur. atquin illis negantibus non creditis: nobis, si negauerimus, statim creditis. II si certi estis nos nocentissimos esse, cur etiam in hoc aliter quam nocentes a uobis agimur? non dico quod neque accusationi neque recusationi spaltium commodetis (soletis inaccusatos et indefensos non temere [*](4 bonis Caspar Barthius: uobis A 7 deprehensi A 8 merent A . exprobaut A 9 male A 10 uel astris om. A, ex Apol. c. 1 add. E. Klussmannus 12 tale consequuntur] tale? consequuntur quod cupiunt fort., tale conqueruntur? Hartelius penitet A 22 grati scripsi: gratis A, urgeatis Caspar Barthius 26 ut ne negent Caspar Barthius esse quod esse Goth 31 soletis et Goth, soletis alias fort. non] nos Wissowa )

61
damnalre): sed, uerbi gratia, si de homicida consultatur, non statim confesso eo nomen homicidae dispuncta causa est aut satiata cognitio. quamquam confessis difficile crediltis, uerum insuper consequenltia exigitis, quotiens caedem egerit, quibus telis, quibus in locis, quibus spoliis sociis receptoribus, ne quid -omnino mali hominis deli aut desit aliquid instruendae ad sententiam ueritati. porro de nobis, quos atrocioribus ac pluribus criminibus deputatis, breuiora ac leuiora elogia conficitis. credo, non uultis oneratos, quos omni opere perditos uultis, aut non putatis requirenda quae nos l tis. hoc ergo peruersius, si cogitis negare de quibus certissime scitis. immo, quo magis odio uestro competebat seposita forma iudicandi proprio studio non ad negationem certare, ne quos odistis liberar letis, sed ad confessionem singulorum scelerum, quo magis inimicitiae satiarentur exaggeratione poenarum, dum recognoscitur quot quisque iam conuiuia illa celebrasset, quotiens in tenebris incursas lset incesta? quid? quod eradicandi generis diffundenda erat requisi ltio, porrigenda quaestio in socios consciosque. perducerentur infantariae et coci, ipsi canes pronubi, emendata res esset. etiam spectaculis gratia adgregaretur. quanto enim studio in caueam II conueniretur depugnaturo aliquo qui centum infantes deuoras lset? si enim tam horrenda tamque monstruosa de nobis defe l runtur, utique erui debuerunt, ne incredibilia uiderentur et odilum in nos publicum refrigesceret. nam et plerique fidem talium temperant, honorantes naturam, quae quam quaerere pabulum ferinum quam concubitum ab humano genere praeclusit.

Vos igitur, alias diligentissimi ac pertinacissimi discussores scelerum longe minorum, cum talibus tam horrendis et omnem impietatem supergressis eam diligentiam deseratis [*]( 1 consultatur Rig: confutatur A 3 quamquam (prius m ex n) A creditis Rig: credatis A 12 quod Rig, aio Caspar Barthius, quanto fort. 18 questio A 19 consciosque Goth: consocios. quae A infantarii et coqui et ipsi Rig 22 si Oehlerus: sed A 24 incredibilia Goth: incredibia A 26 honorantes A: horrentes Rig quae quam add. M. Klussmannus querere A 27 quam] quod Oehlerus concubitum M. Klussmawnus: concubitu A, concubitus Rig, concupitu Goth 29 in talibus fort. )

62
neque confessionem recipiendo, iudicantibus semper llaborandam, neque exquisitionem digerendo, damnatoribus semper consulendam, iam apparet omne in nos crimen non alicuius sceleris, sed nominis dirigi. adeo, si de criminum ueritate constaret, ipsa criminum nomina damnatis accommodarentur, ut ita pronunltiaretur in nos: illum homicidam uel incestum uel quodcunque iacltamur duci suffigi ad bestias dari placet. porro sententiae uestrae nihil nisi Christianum confessum notant. nullum criminis nomen exstat, nisi nominis crimen est. haec etenim est reuera ratio totius odii aduersus | nos. nomen in causa est, quod quaedam occulta uis per uestram ignolrantiam oppugnat, ut nolitis scire pro certo quod uos pro certo nescire certi estis, et ideo nec creditis quae non probantur, et ne reprobentur facile, non uultis inquirere, ut nomen inimicum sub praesumptione criminum puniatur. adeo ut de nomine inimico recedatur, ideo negare compellimur, dehinc negantes liberamur, tota impuniltate praeteritorum, iam non cruenti neque incesti, quia nomen illud amisimus. sed dum haec ratio suo loco ostenditur, uos quam insequilmini ad expugnationem nominis, edite: quod nominis crimen, quae offensa, quae culpa? praescribitur enim uobis non posse crimina obicere quae neque institutum dirigit neque probatio adsignat neque sententia elnumerat. quod praesidi offeratur, quod de reo inquiratur, quod respondetur uel negatur, quod de consilio recitatur, id reum agnosco. itaque de nominis merito si qui reatus est nominum, si qua accusatio uocabulorum, ego arbitror nullam esse uocabulo aut nomini querellam, nisi cum quid aut barbarum sonat aut infaustum sapit uel inpudicum uel aliter quam enuntiantem deceat aut audientem delectet. [*]( 1 elaborandam fort. 5 damnatis accommodarent (immo accommodarentur) Rig: damnaretis. An commodarent A, damnaretis ac commodarent Goth, damnarent, si accommodarent Oehlerus 7 suffigi Goth: suffici A 8 cristianum A 10 etenim ex enim A 14 reprobentur Goth: probentur A falsae Hauercampius 20 alt. nominis (prius i ex e et is in ras.) A crimen in ras. A 22 inquisitio fort., indicium Wissowa; institutum (i. e. lex) digerit Hartelius probatio Leopoldus: prolatio A 23 sententia enumerat Goth: sententiae numerat A 27 nomini Rig: nomine A )
63
haec uocalbulorum aut nominum crimina, sicuti uerborum atque sermonum barbalrismus est uitium et soloecismus et insulsior figura. Christianum uero nomen, quantum significatio est, de unctione interpretatur. etiam cum corrupte a uobis Chrestiani pronuntiamur (nam ne nolminis quidem ipsius liquido certi estis), sic quoque de suauitate uel boniltate modulatum est. detinetis igitur in hominibus innoxiis etiam nomen innoxium nostrum, non incommodum linguae, non auribus asperum, non homini malum, non patriae infestum, sed et Graecum cum aliis, et sonorum et interpretatione iucundum. et utique non gladio aut cruce aut bestiis punienda sunt nomina.

Sed dicitis sectam nomine puniri sui auctoris. primo quidem sectam de auctoris appellatione notari utique probum usitatumque ius est, dum philosophi quoque de auctoribus cognominentur Pythagorici et Platonici, ut medici Erasistratei et grammatici Aristarchii. itaque si ob auctorem malum mala secta, tradux mali nominis plectitur. atquin temeritate praesumeretur. prius erat cognoscere auctorem, ut cognosceretur secta, quam de secta inspectionem auctoris retinere. at nunc necessario ignorando- sectam, quia iglnoratis auctorem, aut non recensendo auctorem, quia nec sectam recensetis, in solum nomen inpingitis, quasi in illo detinentes sectam et auctorem, quos omnino non nostis. et tamen philosophis patet libertas transgrediendi a uobis in sectam et ad auctorem et suum nomen, nec quisquam illis odium monet, cum in mores ritus cultus uictusque uestros palam ac publice omnem eloquii amaritudinem elatrent, cum legum contemptu, sine respectu personarum, ut quidam etiam in principes ipsos libertatem suam inpune iaculentur. sed ueritatem saeculo operosissimam [*](4 interprgtatur A 5 *pronuntiamur A 9 omini fori., omnino Hartelius patriae Goth: patri A, partim Hartelius grecum A 10 cum add. OMerus alias Caspar Barthius interpraetatione A 13 notari Rig: mutari A, nominari Caspar Barthius 15 et Pythagorici Goth, ut Pythagorici Caspar Barthius ut] et Caspar Ba/rihius Era- . sistratei Goth: aerasistrati A 16 ob Goth: ab A 17 secta Goth: sexta A 20 qui alii 22 sata A 23 omnino non Goth: omni non A 24 ad auctorem scripsi: auctorem A, auctorum Oehlerus )

64
philosophi quidem affectant, possident autem Christiani, ideoque qui possident magis displicent, quia qui affectat, inludit, qui possidet, defendit. denique Socrates ex ea parte damnatus est, qua propius temptauerat ueritatem, deos uestros destruendo.1 quamquam nondum tunc in terris nomen Christianum, tamen ueritas semper damnabatur. itaque et sapientem non negabitis, cui etiam || Pythius uester testimonium dixerat. uirorum, inquit, omnium Socrates | sapientissimus. uicit Apollinem ueritas, ut ipse aduersus se pronuntiaret; | confessus est enim se deum non esse, sed eum quoque sapientissimum affirmans qui deos abnuebat. porro apud uos eo minus sapiens, quia deos abnuens, cum ideo sapiens, quia deos abnuens. quo more etiam nobis soletis: bonus uir Lucius Titius, tantum quod Christianus. item alius: ego miror Gaium Seium grauem uirum factum | Christianum. pro stultitiae caecitate laudant, quae sciunt, uituperant, quae nesciunt, et id quod sciunt eo quod nesciunt uitiant. nemini subuenit, ne ideo bonus quis et prudens, quia Christianus, aut ideo Christianus, quia prudens et bonus, cum sit humanius occulta manifestis | adiudicare quam manifesta de occulto praeiudicare. alii quos retro ante hoc nomen uagos uiles improbos norant, emendatos repente mirantur, et tamen mirari quam assequi norunt: alii tanta obstinatione certant, ut cum suis utilitatibus depugnent, quas de commercio istius nominis capere possunt. scio maritum unum atque alium, anxium retro de uxoris suae moribus, qui ne mures quidem in cubiculum inrepentes sine gemitu suspicionis sustinebat, comperta causa nouae sedulitatis et inusitatae captiuitatis omnem uxori patientiam obtulisse, negasse zelotypum, maluisse | lupae quam Christianae maritum; ipsi suam licuit in peruersum demutare | naturam, mulieri non permisit in melius reformari. II pater filium, de quo queri desierat, exheredauit. dominus seruum, quem praeterea necessarium [*]( 4 quia alii 5 quanquam A 6 itane fort. 10 sed del. Wissouoa 12 ideo deo Hartelius 13 Lucius Titius Goth: luciiustitius A 15 cecitate A 20 alii quos Primus: aliquos A 26 gemitu Goth: gemitus A 27 sedulitatis Goth: sedutilitatis A 28 se negasse Oehlerus 29 maluisse se fort. christiane A 31 quęri A )
65
senserat, in ergastulum dedit. simul quis intellexerit Christianum, mauult nocentem. nam et ipsa per se traducitur disciplina nec aliunde prodimur quam de bono nostro. sic et mali de suo malo radiant? aut nos soli contra instituta naturae pessimi de bono denotamur? quid enim insigne praeferimus, nisi primam sapientiam, qua friuola humanae manus opera non adoramus, abstinentiam, | qua ab alieno temperamus, pudicitiam, quam nec oculis contaminamus, misericordiam, qua super indigentes flectimur, ipsam ueritatem, qua offendimus, ipsam libertatem, pro qua mori nouimus? qui uult intellegere, qui sint Christiani, istis indicibus utatur necesse est.

Quod ergo dicitis: pessimi et probrosissimi auaritia luxuria improbitate, non negabimus quosdam. sufficit et hoc ad testimonium nominis nostri, si non omnes, si non plures. necesse est in corpore, et quantum uelis integro aut puro, uti naeuus aliqui effruticet aut uerrucula exsurgat aut lentigo sordescat. caelum ipsum nulla serenitas tam colata purgat, ut non alicuius nubiculae flocculo resignetur. modica macula in fronte, in parte quadam exemplari uisa, a quo uniuersitas munda est. maior boni portio modico malo ad testimonium sui utitur. cum tamen aliquos de nostris malos probatis, iam hoc ipso Christianos non probatis. quaerite sectam cui malitiae deputatur. ipsi in conloquio, si quando aduersus nos, cur ille, inquitis, II fraudator, si abstinentes Christiani? cur immitis, si misericordes? adeo testimonium redditis non esse tales Christianos, dum cur tales sint qui dicuntur Christiani retorquetis. multum distantiae inter crimen 1 et nomen, inter opinionem et ueritatem. nam et nomina sic sunt instituta, ut fines suos habeant inter dici et esse. quot denique philosophi dicuntur nec tamen legem philosophiae adimplent? omnes nomen de professionibus gestant, sed ducunt [*]( 3 sic scnpsi: si A 4 radiant Rig: rabiant A interrogationis signum posui aut] cur Rig 6 priuam fort. 8 nec Goth: ne A 11 sin A 16 uti naeuus Oehlerus: autineuus A, ut naeuus Goth 18 nubeculae alii signetur fort., designetur Hartelius 19 uisa, quo (a quo OehlenuJ) Rig: uis. aquo A 22 secta Rig 23 malitiae nihil M. Klussmarmus 29 quot Goth: quod A 31 sed ducunt Oehlerus: seducant A ) [*]( N. Ted. 1. ) [*]( 6 )

66
nomen sine professionis praestantia qui superficie uocabuli infamant ueritatem, non statim sunt, quia dicuntur, sed quia non sunt, frustra dicuntur et fallunt eos qui rem nomini addicunt, cum de re status nominis competat. et tamen eiusmodi neque congregantur neque participant nobiscum facti per delicta denuo uestri, quando ne illis quidem misceamur, quos uestra uis atque saeuitia ad negandum subegit. utique enim facilius inter nos inuiti desertores disciplinae quam uoluntarii continerentur. | ceterum sine causa uocatis Christianos, quos ipsi negant Christiani, qui se negare non norunt.

His propositionibus responsioni busque nostris, quas ueritas de suo suggerit, quotiens comprimitur et coartatur conscientia uestra, tacita ignorantiae suae testis, confugitis aestuantes ad arulam quandam, id est legum auctoritatem, quod utique non plecterent sectam istam, nisi de meritis apud conditores legum constitisset. quid ergo prohibuit apud exsecutores quoque legum perinde constare, cum de ceteris criminibus, quae similiter II legibus arcentur ac puniuntur, nisi prius requiratur, poena cessat? uerbi gratia homicidam, adulterum lege: discutitur tamen de ordine admissi, et tamen cognitum est omnibus genus facti. Christianum puniunt | leges. si quod est factum Christiani, erui debet. nulla lex prohibet inquirere, atquin pro legibus facit inquisitio. quomodo enim legem obseruabis cauendo quod lege prohibetur, adempta ! diligentia cauendi per defectionem agnoscendi quid obserues ? nulla sibi lex debet conscientiam iustitiae suae, sed eis, a quibus captat | obsequium. ceterum suspecta lex est, si probare se non uult. merito igitur tamdiu iustae in Christianos et reuerendae et obseruandae censentur, quamdiu ignoratur quod persequuntur, merito post agnitionem iniquissimae repertae cum suis machaeris et patibulis et leonibus despuuntur. legis iniustae honor nullus est. ut opinor autem, dubitatur de iniquitate [*](1 prestantia A 1 sq. praestantia, qui superficie ... ueritatem. non statim utdgo 2 prius quia] qui Goth 5 congregantur scripsi: eongregant A 13 tacita Oehlerus: tacitaei A, tacitae Goth 17 perinde scripsi: proinde A 19 lege] sacrilegum fort., lege punitis uel arcetis Wissowa 25 defectum Goth 27 probari Goth 29 persequuntur ex persequentur A 30 macheris A )

67
legum quarundam, cum quotidie nouis consultis constitutisque duritias nequitiasque earum temperetis.

Unde ergo, inquitis, tantum de uobis famae ) licuit, cuius testimonium suffecerit forsitan conditoribus legum? quis, oro, sponsor aut illis tunc aut exinde uobis de fide? fama est. 1 nonne haec est fama malum, quo non aliud uelocius ullum? cur malum, si uera semper sit? non mendacio? plurimumque ne tum quidem, cum uera defert, a libidine mendacii cessat, ut non falsa ueris intexat adiciens detrahens uarietate confundens. quid? quod ea II condicio illi, ut nonnisi quoad mentitur perseueret. tamdiu enim uiuit quamdiu non probat quicquam, siquidem approbata cadit et quasi officio nuntiandi functa decedit; exinde res tenetur, res nominatur, nec quisquam dicit uerbi gratia: hoc Romae aiunt factum, aut: fama est illum prouinciam sortitum, sed: ille prouinciam sortitus est, et: hoc factum est Romae. nemo famam nominat nisi incertus, quia nemo sit fama sed conscientia certus; nemo famae credit nisi stultus, | quia sapiens non credit incerto. fama quantacumque ambitione diffusa est, ab uno aliquando ore exorta sit necesse est, exinde in traduces quodammodo linguarum et aurium serpit et modicum originum uitium maius rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacia seminauerit, quod saepe fit aut aemulationis ingenio aut suspicionis arbitrio aut etiam noua mentiendi uoluptate. sed bene quod omnia tempus reuelat, testibus sententiis et prouerbiis uestris ipsaque natura, quae ita ordinata est, ut nihil lateat, etiam quod fama non prodidit. uidete, qualem prodigiam aduersus nos subornastis, quia quod semel [*]( 6] Verg. Aen. IV 174. ) [*]( 3 fame A 7 mendacia Goth, mendacior Rig post mendacio pro uirgula interrogationis signum posui 7 sq. non mendacio plurimo, quae confundens? Harlelius coll. Apol. c. 7 plurimum quae Goth, Rig 11 quoad Wissowa: quod A, cum Big 13 nunciandi A corr. 17 quia nemo Goth: quia ne A 20 sit] fit M. Klussmawnus 22 maius (cetera M. Klussmannus) rumoris coll. Apol. c. 7 Harlelius: rumoris A, rumores Rig, rumoribus fort. 24 mentiendo A corr. 26 prouerbis A 27 sq. quale prodigium Oehlerus, quale prodigium iam Hartelius, qualem prodiciam alii 28 subhornastis A- ) [*](ó. )

68
detulit tantoque tempore | ad fidem corroborauit usque adhuc probare non potuit. principe Augusto nomen hoc ortum est, Tiberio disciplina eius inluxit, sub Nerone damnatio inualuit, ut iam hinc de persona persecutoris ponderetis: si pius ille princeps, impii Christiani, si iustus, si castus, iniusti et incesti Christiani, si non hostis publicus, II nos publici hostes; quales simus, damnator ipse demonstrauit, utique aemula sibi puniens. et tamen permansit erasis omnibus hoc solum institutum Neronianum, iustum denique ut dissimile sui auctoris. igitur aetati nostrae nondum anni CCL. tot iniqui interea, | tot cruces diuinitatem consecutae, tot infantiae trucidatae, tot panes cruentati, tot strages lucernarum, tot errores nuptiarum, et adhuc Christianis sola fama decernit. habet quidem grande fundamentum de uitio ingenii humani: felicius in acerbis atrocibusque mentitur. quanto enim proni ad malitiam, tanto ad mali fidem opportuni estis; facilius denique falso malo quam uero bono creditur. si quem tamen apud uos prudentiae locum iniquitas reliquisset, ad explorandam famae fidem utique iustitia poscebat dispicere, a quibus potuisset fama in uulgus et ita in totum orbem dari. ab ipsis enim Christianis non opinor, cum uel ex forma ac lege omnium mysteriorum silentii fides debeatur. quanto magis talium quae prodita non uitarent interim humana animaduersione praesentaneum supplicium ? si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. oro uos, extraneis unde notitia, cum etiam iusta et licita mysteria omnem arbitrum extraneum caueant, nisi inlicita minus spernunt? atquin extraneis tam ignorare quam confingere magis competit. at domesticorum curiositas furata est per rimulas et cauernas. quid? cum domestici eros [*]( 6 publici Rig: publice A, hostes publice Goth 10 aetatis fort. 16 oportuni A 19 dispicere Goth: disciplicere A 21 ac Rig: a A 23 uitarent I. Fr. Gronouius: iuuarent A, euitarent Rig interim Big: inter A humana del. I. Fr. Gronouius animaduersione Rig: aduersione A praesentaneum Rig: praesentan A, praesentanea I. Fr. Gronouius 24 ipse A corr. proditores Rig: proditoris A 25 etiam Rig: enim A 26 arbitrum Goth: arbitrii A inclita alii 27 adquin A ignorare I. Fr. Gronouius: honorare A 28 at] aut uel sed alii 29 eros (uel reos) Goth: eos A, eas Oehlerus )
69
uobis proderent? omnes a nullis magis prodimur, quanto magis, si atrocitas tanta sit, quae iustitia indignationis omnem familiaritatis fidem rumpat? non potuerit continere, quod horruit mens, quod expauit oculus. hoc quoque mirum, si et ille, qui tanto impatientiae iure prosiluit deferre, non et probare gestiit, et ille, qui audiit, non et uidere curauit; siquidem par fructus est et delatoris, si quod detulit probet, et auditoris, si quod audit etiam sibi credat. tunc, inquitis, primo delatum et exhibitum est, auditum et inspectum est atque exinde famae commendatum. hoc quidem superscendit omnem admirationem, si semel deprehensum est, quod semper admittitur; nisi desiuimus iam talia factitare. atquin et idem uocamur, et in isdem deputamur et de die redundamus; quod plures, hoc pluribus odiosi. magis increscit odium increscente materia: proficiente multitudine reorum, quid ita non proficit multitudo nuntiatorum? quod sciam, et conuersatio notior facta est, scitis et dies conuentuum nostrorum, itaque et obsidemur et opprimimur et in ipsis arcanis congregationibus detinemur. quis umquam tamen semeso cadaueri superuenit? quis in cruentato paine, uestigia dentium deprehendit? quis tenebris repentino lumine inruptis inmunda aliqua, ne dixerim incesta, indicia recognouit? si praemio impetramus, ne tales in publicum extrahamur, quare et opprimimur? possumus et omnino non extrahi. quis enim proditionem criminis alicuius sine crimine ipso ant uendit aut redimit? II sed quid extraneis speculatoribus et indicibus detractem, qui talia obiciatis quae non ab ipsis nobis cum maxima uociferatione publicentur aut statim audita, si prius demonstrantur, aut postea reperta, si interim celantur? sine dubio enim initiari uolentibus mos est prius [*]( 1 proderent 1. Fr. Gronouius: prodentes A, prodant Rig, prodent res Oehlerm, quidni domestici (uel condomestici) — prodentes? Hartelius et omnes I. Fr. Gfronouius, scilicet omnes fort. 3 rumpat I. Fr. Gronoudus: rumpit A 5 et non alii gestiit I. Fr. Gronouim: gestit A 6 non et I. Fr. Gronouius: et non A 10 super soendit A 13 quo Goth 19 cadaueri Oehlerus: paueris A, pueri Goth, pueri cadaueri fort. 20 pane Rig: pa ... Goth*, panis Goth depręhendit A 24 criminosi Goth 25 extraneis Goth: extranei A 29 celentur Goth initiari Oehlerus: initjarum A, initiatum Goth )
70
ad magistrum sacrorum uel patrem adire. tum ille dicet: infans tibi, qui adhuc uagit, necessarius, qui immoletur, et panis aliquantum, qui in sanguine intingatur; praeterea candelabra, quae canes annexi deturbent, et offulae, quae eosdem canes: sed et mater aut soror tibi necessaria est. quid, si nullae erunt? opilnor, legitimus us Christianus esse non poteris. haec, oro uos, denuntiata ab aliis sustinent prodi? uerum opus non est scire illos. prius fallaciae negotium perpetratur: ignaris et dapes et nuptiae subiciuntur; nihil. enim umquam retro de Christianis mysteriis audierant. tamen postea cognoscant necesse est uel aliis quos inducunt praeministranda. | ceterum quam uanum est profanos scire quod nesciat | sacerdos? tacent igitur et accepto ferunt, et nihil tragoediae Thyestae uel Oedipodis erumpunt, et non protrahunt ad populum. fidei de ministris et magistris et de ipsis potiores morsus iam doctis , ...... rapiunt. si nihil tale probetur, grande nescio quid aestimari oportet, cuius compensatio tantarum atrocitatum tolerantia constat. miserae atque miserandae nationes, ecce proponimuss | uobis disciplinae nostrae sponsionem. uitam aeternam sectatoribus et conseruatoribus suis spondet, e contrario profanis et aemulis supplicium aeternum aeterno igni comminatur; ad utramque causam mortuorum resurrectio praedicatur. uiderimus de fide istorum, dum suo loco digeruntur; interim credite, quemadmodum nos. uolo enim scire, si per talia scelera adire parati estis, quemadmodum nos? ueni, si quis es, demerge ferrum in infantem; uel si alterius [*]( 2 adhuc uagit Leopoldus: adhuc uagetur A; adhuc uagietur (h. e. uagit) Goth, ad hoc uadetur Oehlerus, adhuc baiuletur M. Klussmannus 3 intinguatur Oehlerus: infringatur A (fort. recte = fractus in sanguinem intinguatur Hartelius) 4 eosdem canes adliciant fort., euocent canes Hartelius 7 non prodi fort. uerum scripsi: diuersum A 8 fallacia Wissovoa 9 ignaris Rig: gnaris A 10 audierunt Goth 11 uel] ut fort. quos Goth: quo A 13 tragoediae Goth: tragoedia A 14 Thyestae Goth: thieste Goth* o**edipodis A 15 fidei de Oehlerus: fide in Goth*, fidem de Hartelius ministris Oehlerus: ministros A 16 .......] ...... Goth*, dentibus Goth, nihil Oehlerus, frustra Hartelius 24 quemadmodum Rig: quae admodum A 26 si quis es Goth: si quisses A )
71
officium est, tu modo specta morientem animam antequam uixit, certe excipe rudem sanguinem in quo panem tuum saties, uescere libenter; interea discumbe, dinumera loca, ubi mater aut soror torum presserit; nota diligenter, ut, cum tenebrae inruerint, temptantes scilicet diligentiam singulorum, non erres extraneam incursans: piaculum feceris, nisi incestum. haec cum expunxeris, uiues in aeuum. cupio respondeas, si tanti facis aeternitatem? immo idcirco nec credis, etiam si credideris, nego te uelle, etiam si uelles, nego te posse. cur autem alii possint, si uos non potestis? cur non possitis, si alii possunt? inpunitatem, aeternitatem quanto constare uultis? a...... nobis omni modo redimendae uidentur? an alii ordines denjtium Christianorum, et alii specus faucium, et alii ad incesti | libidinem nerui? non opinor. satis enim est nobis sola uerutate a uestra positione discerni.

Plane, tertium genus dicimur. an, Cynopennae aliqui uel Sciapodes uel aliqui de subterraneo || Antipodes? si qua istic apud uos saltem ratio est, edatis uelim primum et secundum genus, ut ita de tertio constet. Psammetichus quidem putauit ibi se de ingenio explorauisse prima generis. dicitur enim infantes recenti e partu seorsum a commercio hominum alendos tradidisse nutrici quam et ipsam propterea elinguauerat, ut in totum exules uocis humanae non auditu formarent loquellam, sed de suo promentes eam primam nationem designarent cuius sonum natura dictasset. prima vox beccos renuntiata est; interpretatio | eius panis apud Phrygas nomen est; Phryges primum genus exinde | habentur. sed unum hoc [*]( 1 tum Goth 4 preserit A corr. 5 erreg Goth: errens A 8 facias Goth 12 a ....] an hae Goth 13 specus* A 15 ueritate Goth: uer ..... Goth* 16 duae tresue litterae ante cyn. interiisse uidentwr, quorum prior a fuerit 17 subterraneo Oehlerus: subterrane A, subterranea Goth 18 saltem ratio Big: salteratio A, alteratio (aut alternatio) Goth 19 psammeticus A 20 ibi se de scripsi: tibi se A, sibi de Goth explorauisse prima generis scripsi: exploratus. si de prima generis A, explorandum de fide primi generis Goth, exploratum esse de primogenitis Oehlerus 24 de suo Oehlerus: suo A, suo ingenio fort. 25 BEKKOS Big: pactos A 26 interprętatio A 27 primum scripsi: primi A hoc unum Goth )

72
erit de uanitatibus uestrarum fabularum non otiose nobis retractandum, quo fidem uestram uanitatibus quam ueritatibus deditam demonstrare gestimus. an omnino credibile sit, tali membro desecto, uastato ipsius animae -organo et utique radicitus caeso, castratis faucibus quae etiam extrinsecus Periculose uulnerantur, exinde tabo in praecordia refluente, postremo aliquandiu cessantibus alimentis uitam nutrici illi per!durauisse? age nunc, perseuerauerit Philomelae medicamentis | , quam et ipsam prudentiores non linguae caede, | doris rubore mutam interpretantur. si ergo uixit, potuit effutire aliquid obtusum. et exarticulatum sonum tinnitumque sine modulatu labellorum, expanso ore, lingua stupente de solis faucibus cogi licet. id fors tunc infantes, quia II unicum, facilius commentati paulo modulatius, utpote linguatuli, in inuentum alicuius interpretationis impegerint. sint nunc primi Phryges, non tamen tertii Christiani. quantae enim aliae gentium series post Phrygas? uerum recogitate, ne quos tertium genus dicitis principem locum optineant, siquidem non ulla gens non Christiana. itaque quaecumque gens prima, nihilominus Christiana. ridicula dementia | nouissimos dicitis et tertios nominatis. sed de superstitione tertium genus deputamur, non de natione, ut sint Romani, Iudaei,1 dehinc Christiani. ubi autem Graeci? uel si in Romanorum superstitionibus censentur, quoniam quidem etiam deos Graeciae Roma sollicitauit, ubi saltem Aegyptii, et ipsi, quod sciam, priuatae curiosaeque religionis? porro si tam monstruosi, qui tertii loci, quales habendi, qui primo et secundo antecedunt? [*]( 4 et om. Goth 6 praecurdia A corr. refluentae A corr. 7 illi om. Goth 8 perdurauisse scripsi: perdurasse Goth, perseuerasse Hildebrandius filomelae A, ut Philomelae fort. 9 .........] suam uitam Oehlerus, uita Goth, stupratoris uel stupratae fort., uita, quamquam Hartelius 10 .... udoris Goth*, sed pudoris Goth, sed ex pudoris Oehlerus interprętantur A 11 effutire Goth: et future A 12 expanso Goth: expranso A 15 in inuentum Oehlerus: in uentum A, inuentum Goth interpraetationis A impegerint Goth: impegerit A 17 alie A 19 *ulla A quecumque A 22 ratione quidam 23 greci A 24 quandoquidem Goth greciae A 26 priuatae Goth: priuati A monstrosi Goth )
73

Sed quid ego mirer uana uestra, cum ex forma naturali | concorporata et concreta intercessit malitia et stultitia sub eodem mancipe erroris? sane, quia non miror, enumerem necesse est, ut uos recognoscendo miremini, in quantam stultitiam incidatis, qui omnis cladis publicae uel iniuriae nos causas esse uultis. si Tiberis redimundauerit, si Nilus non redundauit, si caelum stetit, si terra mouit, si . . ..tiua uastauit, si famis afflixit, statim omnium uox: Christi ....tum! quasi modicum habeant aut aliud metuere qui deum ......... opinor, ut contemptores deorum uestrorum haec iacula eorum prouocamus. ut supra edidimus, aetatis nostrae nondum anni trecenti: quantae clades ante id spatium supra uniuersum orbem ad singulas urbes et prouincias ceciderunt? quanta bella externa et intestina? quot pestes, fames, ignes, hiatus motusque terrarum saeculum digessit? | ubi tunc Christiani, cum res Romana tot historias laborum suorum subministrauit? ubi tunc Christiani, cum Hiera, Anaphe et Delos et Rhodos et Cea insulae multis cum milibus hominum pessum ierunt, uel quam Plato memorat maiorem Asia aut Africa in Atlantico mari mersam? cum Vulsinios de caelo, Pompeios de suo monte perfudit ignis? cum terrae motu mare Corinthium ereptum est? cum totum orbem cataclysmus aboleuit? ubi tunc, non dicam contemptores deorum Christiani, sed ipsi dei uestri, quos clade illa posteriores loca, oppida approbant in quibus nati morati sepulti sunt, etiam quae ccondiderunt? non alias enim superfuissent ad hodiernum, nisi Postuma cladis illius. si relegere et reuoluere non curatis testimonia | temporum, aliter uobis renuntiata, inprimis ne deos uestros [*]( 4 ut Oihlerus: et A 7 mouit.... tiua Goth*, mouit si Libitina I. Fr. Ghronouius, mouit, si uotiua Goth, mouit, si uis nociua Oehlerus, mouit, si lues (aes)tiua. Hartelius 8 Christianorum fatum Goth, Christianorum meritum I. Fr. Gronouius 9 qui deum metuunt Oehlerus (sed prima litterarum quae interierunt non m fuit), quid igitur Goth 11 prouocamus Big, reuincamus Goth 12 quante A 17 Hiera, Anaphe Oehlerus: hierennape A Delos Goth: delphos A 18 cea Goth: creta A ierunt Goth: hier A 19 Asia Goth: asiam A et Goth Africa Goth: africam A 20 Pompeios Oehlerus: tarpeios A 21 terre A 26 superfuissent Goth: super fluissent A postuma Goth: postumae A 27 si] sed Big )

74
iniustissimos pronuntietis, qui propter contemptores etiam cultores suos laeduntt, tunc nec uosmetipsos errare probatis, si deos traditis qui uos | a meritis profanorum non discernunt? quodsi, ut unus atque alius uanissimus ait, idcirco uobis quoque irascuntur, quoniam de nostra eradicattione neglegitis, absolutum est de infirmitate et mediocritate eorum: nam non irascerentur uobis in animaduersione cessantibus, si ipsi ex se quid possent. quanquam et alias confitemini istud, si quando illos supplicio II nostro uidemini ulcisci. si ab alio aliud, a maiore defenditur. pudeat igitur deos ab homine defendi.

Effundite iam omnia uenena, omnia calumniae tela infligite huic nomini, non cessabo ultra repellere, at postmodum obtundentur expositione totius nostrae disciplinae. | nunc uero eadem ipsa de nostro corpore uulsa in uos retorquebo, eadem uulnera criminum in uobis defossa monstrabo, quo machaeris uestris admentationibusque cadatis. iam primo quod in nos generali accusatione dirigitis, diuortium ab institutis maiorum, considerate | etiam atque etiam, ne uobiscum communicemus crimen istud. ecce enim per omnia uitae ac disciplinae corruptam, immo deletam in uobis antiquitatem recognosco. de legibus quidem iam supra dictum est, quod eas nouis de die consultis constitutisque obruistis. de reliqua ue:ro conuersationis humanae dispositione palam subiacet, quanta a maioribus mutaueritis, cultu habitu apparatu ipsoque uictu ipsoque sermone; nam pristinum ut rancidum relegatis. exclusa ubique antiquitas in negotiis, in officiis; totam auctoritatem maiorum uestra auctoritas deiecit. sane, quod uobis magis probro est, laudatis semper uetustates et nihilominus recusatis. qua peruersitate tanta | maiorum apud uos permanere, [*]( 1 iniustissimos Rig: iniustis .... os Bal*, iniustis illos Goth*, iniustos deos Goth 2 laedunt Goth: ........ nt Goth*, ... nt Hild* nec ex ec A, enim Goth 3 deos Goth: eos A a meritis Rig: a turbis Goth profanarum A corr. 4 uanissimus Goth 5 eradicatione neglegitis Goth 6 nam non Goth 7 ex se quid Goth*, exsequi Goth 8 possent Goth*, Bal*, Hild* 9 si ab alio aliud Oehlerus: abaliud A a maiore minus M. Klussmannus 15 macheris A, machinis Goth 29 tant Goth*,\' tanta uana Oehlerus, tanta inania Goth, tam multa Hartelius permanent nec probari fort., permanere probarique Goth, permane(nt quae) reprobari Hartelius )

75
probari debuerunt, cum ea, quae probatis, recusetis? sed et ipsum quod uidemini a maioribus traditum fidelissime custodire et defendere, uel quo maxime reos nos transgressio\ is postulatis, de quo totum odium Christiani nominis animatur, deorum dico culturam, perinde a uobis destrui ac despici ostendam. nisi quod perinde: nos enim contemptores deorum haberi nulla ratio est, quia nemo contemnit quod sciat omnino non esse. quod omnino est, id contemni potest, quod nihil est, nihil patitur. igitur quibus est, ab eis patiatur necesse est. quo magis oneramini credentes esse et contemnentes, colentes et despuentes, honorantes et lacessentes. licet etiam hinc recognoscere inprimis: cum alii alios deos colitis, eos, quos non colitis, utique contemnitis. praelatio alterius sine alterius contumelia non potest, nec ulla electio non reprobatione componitur. qui de pluribus suscipit aliquem, eum, quem non suscipit, despexit. sed tot ac tanti ab omnibus coli non possunt. iam ergo tunc primo contempsistis, non ueriti scilicet | ita instituere, ut omnes coli non possent. at enim illi sapientissimi ac | prudentissimi maiores, quorum institutis renuntiare non nostis maxime | in persona deorum uestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur. mentior, si numquam censuerant, ne qui imperator fanum, quod in bello uouisset, prius dedicasset quam senatus probasset; ut contigit M. Aemilio, qui uouerat Alburno deo. utique enim impiissi- ; mum, immo contumeliosissimum | admissum est, in arbitrio et libidine sententiae humanae | locare honorem diuinitatis, ut deus non sit, nisi cui esse permiserit senatus. | saepe censores inconsulto populo * adsolauerunt. certe Liberum | Patrem cum [*]( 1 quae probatis Goth: quae ... batis Bal* 2 fidelissime Goth 3 transgressionis Goth: transgr ..... nis Bal*, Hild* 4 sq. animatur, deorum Goth 6 etiam Oehlerus 7 contempnit A sic etiam postea 11 lacessentes Rig: lacescentes A 13 quos ex quod A 14 prius non] esse non Rig reprobatione Goth: reprobatione A 19 quorum Rig: eorum A 21 depr§henduntur A 22 bello Goth: proelio Rig - 23 uouisset Goth: nouisset A 24 M. Aemilio Goth: ...... 0 A 25 contu- * meliosissimum Goth 26 locare Goth: .... re Bal* ut in ras. A 27 deus A senatus Goth 28 lactmam signaui: deos intercidisse uidetur certe Rig: certi A Patrem Goth )
76
socru sua consules senatus auctoritate non urbe solummodo, uerum tota Italia eliminauerunt. ceterum Serapem et Isidem II et Arpocraten et Anubem prohibitos Capitolio Varro commemora t. eorumque aras a senatu deiectas nonnisi per uim popularium restructas. sed tamen et Gabinius consul kalendis Ianuariis, cum uix hostias probaret prae popularium coetu, quia nihil de Serape et Iside constituisset, potiorem habuit senatus censuram quam impetum uulgi et aras institui prohibuit. habetis igitur in maioribus uestris, etsi non nomen, attamen sectam Christianam, quae deos neglegit. horum si uos saltem integrum honoribus uestris ** rei essetis laesae religionis, sed inuenio conspirasse a uobis tam superstitionis quam impietatis profectum. quanto enim inreligiosiores deprehendimini? priuatos enim deos, quos Lares et Penates domestica consecratione perhibetis, domestica et licentia inculcatis uenditando, pignerando pro necessitate ac uoluntate. essent quidem tolerabiliora eiusmodi contumaciae sacrilegia, nisi quod eo iam contumeliosiora quod modica. sed aliquo solacio priuatorum et domesticorum deorum querellae iuuantur, quod publicos turpius contumeliosiusque tractetis. iam primum, quos in hastarium regessistis, publicanis subdidistis, omni quinquennio inter uectigalia uestra proscriptos addicitis | sic Serapeum, sic Capitolium petitur, addicitur diuinitas, conducitur, ... sub eadem uoce praeconis, eadem exactione quaestoris. sed enim agri tributo onusti uiliores, hominum capita stipendio censa ignobiliora (nam hae sunt captiuitatis [*]( 1 sacro suo Goth, sacris suis Oehlerus urbe Goth: urbes A solummodo Goth 2 isydem A 4 aras add. Goth: statuas add. Rig 6 caetu A 10 que A 11 integri in Oehlerus, lacunam signaui: intercidenmt fere talia cultum obseruaretis, uos non essetis Oehlerus: esse A, esset Goth; integrum hono(rem restitueretis, in maio)ribus uestris res esset Hartelius lesae A 13 depr§hendimini A 15 et del. Big 20 quod publicos turpius Rig: quo publicetur pius A tractetis A 21 astarium A subdidistis Oehlerus: subditatis Goth 22 proscriptos Goth: proscripto A addicitis Goth 23 diuinitas addidi 24....... A, ut forum Oehlerus, diuinitas Goth, ut holus uel ut ager fort. sub Goth*, Bal*, Hild* 25 questoris A agri tributo Goth: a ...... buto Bal*, Hild* 26 ignobiliora Goth: igno ....... Bal*, Hild* captiuitatis Rig: captiuitate A )
77
notae et poenae): dei uero, qui magis tributarii5 magis sancti, immo qui magis sancti, magis tributarii. maiestas II prostituitur in quaestum, negotiatio religione proscribitur, sanctitas locationem mendicat. exigitis mercedem pro solo templi, pro aditu sacri, pro stipibus, pro hostiis. uenditis totam diuinitatem. non licet eam gratis coli. plus denique publicanis reficitur quam sacerdotibus. non suffecerat uectigalium deorum contumelia, de contemptu scilicet aestimanda, nec contenti estis deis honorem non habuisse, nisi etiam, quemcumque habetis, depretietis aliqua indignitate. quid enim omnino ad honorandos eos facitis, quod non etiam mortuis uestris ex aequo praebeatis? exstruitis deis templa, aeque mortuis templa; extruitis aras deis, aeque mortuis aras; easdem titulis superscribitis litteras, easdem statuis inducitis formas, ut cuique ars aut negotium aut aetas fuit: senex de Saturno, imberbis de Apolline, uirgo de Diana figuratur et miles in Marte et in Vulcano faber ferri consecratur. nihil itaque mirum, si hostias easdem mortuis quas et deis caeditis eosdemque Odores excrematis. quis istam contumeliam excuset, quae utut mortuos cum deis deputet? regibus quidem etiam sacerdotia adscripta sunt sacrique apparatus et tensae et currus et solisternia et lectisternia, leaetitiae et ludi. plane, quoniam illis caelum patet, hoc quoque non sine contumelia deorum: primo quidem, quod non decuerit alios eis | adnumerari, quasi his datum sit post mortem deos fieri; secundum, quod tam | .......e atque manifeste coram populo non peieraret [*]( 1 et poenae Harlelius: poene A tributarii Goth: trib ...... Bal*, Hild* 2 constituitur Goth 3 religionem proscribit fort. 5 stipibus .Goth: stipitibus A hostiis Oehlerus: ostiis A 6 reficitur Rig: refigitur A 9 quemcumque Goth: quecumque A, quoscunque Hauercampius 12 aeque - mortuis templa add. Rig 13 easdem Hartelius: eisdem A 18 ceditis A 19 utut Hauercampim: ut aut A 21 sacrique Goth et tensae Goth: ut tensae A 22 solissternia A lectisternia Goth: lectisster ... A. laetitiae Goth: ...... ie A (ie suprascr. man. post.), lautitiae fort. 23 contumelia Goth 24 docuerit A corr. adnumerari Goth: ....... rari A quasi his addidi: quibus add. Goth, si add. Oehlerus, ni add. Hartelim 26 ....... e A, libere aut proterue Goth contemplator Goth: contemplaret A )
78
contemplator .... is in caelum recepti, nisi contemneret, quos deieraret, quam ipse, II quam ei, qui ei peierare permittunt. consentiunt enim ipsi nihil esse quod deierant, immo insuper et praemio afficiunt, quia publice contempser it periurii uindices. quanquam periurii apud uos quotusquisque purus est? immo iam per deos deierandi periculum euanuit, potiore habita | religione per Caesarem deierandi, quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum uestrorum; facilius enim per Caesarem peierantes punirentur quam per ullum Iouem. sed contemptus honestior est, habens quandam superbiae gloriam; uenit enim aliquando etiam de fiducia uel conscientiae securitate uel naturali sublimitate animi. derisus uero quanto lasciuior, | tanto denotatior ad contumeliae morsum. recognoscite igitur, quam derisores inueniamini numinum uestrorum. non dico quales sitis in sacrificando, quod enecta et tabida quaeque mactatis, de opimis autem et integris superuacua esui capitula et ungulas et plumarum setarumque praeuulsa, et si quid domi quoque abiecturi fuissetis. omitto | quae bulgae aut sacrilegae gulae uidebuntur *** maiorum prope religionem conuenire: atquin doctissimi, grauissimi, quatenus grauitas atque prudentia de doctrina proficere creduntur, et inreuerentissimi. erga deos uestros semper existunt, nec eis cessat litteratura, qu..... aut turpius aut uana aut falsa de deis inferat. ab ipso exordiarr uate uestro, ius unde omne et omne aequum, [*]( 1 ....... is A, ... litis Goth*, ..... us Bal*, caelitis Goth, Proculus Rig, hominis Oehlerus 3 ipsi Goth: ipse A 5 periurii Rig: periuria A quotusquisque Rig: quod unusquisque A 7.8 cesarem A 9 per ullum Goth: paruulum A 16 superuacua esui Rig: superuacue sui A, superuacua sui Goth 18 abiecturi Goth: habituri A, habituri non Rig per quae Goth uulgi ex uulgae m. 1 A, uulgae Goth* 19 lacunam signaui: talia omissa esse puto in gratiam inuenta sacra: taceo diuinitati rusticam magis uideri religionem Goth 21 creduntur Goth: credunt A 23 qu ...... aut A, quam ut aut Goth, Rig, quam ut eo Oehlerus, quin leuius fort. turpia Rig 24 exordiar uate scripsi: exordia..... A, exordiar ...... Bal*, exordiar studio Goth, exordiar Homero Rig ius scripsi: eius A unde omne et omne aequum Hartelius: unde omnia. et omne aequore A, unde omnis materia et omne aequor Goth, unda omnis et omne aequor Rig, unde somniat omnis nequior Oehlerus, unde omne et omne fas aeque hauritur fort.. )
79
cui quantum honorem adiudicatis, tantum deis uestris derogastis, magnificando qui de eis lusit. adhuc meminimus Homeri. ille, opinor, est qui diuinam maiestatem II humana condicione tractauit, casibus et passionibus humanis deos imbuens, qui de illis fauore diuersis gladiatoria quodammodo paria composuit, Venerem sauciat sagitta humana, Martem tredecim mensibus | in uinculis detinet fortasse periturum, eadem Iouem paene perpessum | a caelitum plebe traducit aut lacrimas eius super Sarpedonem | excutit aut luxuriantem cum Iunone foedissime inducit commendato | libidinis desiderio per commemorationem et enumerationem | amicarum. exinde quis non poetarum ex auctoritate principis sui in deos insolens aut uera prodendo aut falsa fingendo? et tragici quidem aut comici pepercerunt, ut non aerumnas ac poenas dei praefarentur? taceo de philosophis, quos superbia seueritatis et duritia disciplinae ab omni timore securos nonnullus etiam afflatus ueritatis aduersus deos erigit. denique et Socrates in contumeliam eorum quercum et canem | et hircum iurat. nam etsi idcirco damnatus est, cum paenituerit | Athenienses damnationis, ut criminatores quoque inpenderint, restituitur testimonium Socrati, et possum retorquere probatum esse in illo
quod
nunc reprobatur in nobis. sed et Diogenes nescio quid in Herculem | lusit, et Romani stili Diogenes Varro trecentos Ioues, seu Iuppiteres dicendum est, sine capitibus inducit. cetera lasciuiae ingenia etiam uoluptates uestras per dedecus deorum administrant. dispicite apud uos Lentulorum et Hostiorum sacrilegas uenustates, utrum mimos an deos uestros in strophis et iocis rideatis; sed et histrionicas II ; litteras magna cum uoluptate suscipitis, quae omnem [*]( 1 adiudicatis Oehlerus: additis Goth 6 commisit Goth 8 pene A 18 hircum Oehlerus: heram A 19 penituerit A 20 ut criminatores Oehlerus: discriminatores A inpenderint Goth: inpenderit A restituitur Goth: resti... tur Goth* 22 quod nunc Goth: ..... nunc A, ... nunc Bal* 23 Herculem lusit Goth 24 iuppiteres dicendum Goth 25 etiam Goth 26 dispicite apud uos Goth: despici ..... duos A, despicite duos Goth* 27 sacrilegas uenustates Goth: sacrilega uenustate A mimos Goth: .... os A, ... nos Bal*, Hild* 28 strophis et iocis Goth: trofis et locis A )
80
foeditatem designant deorum. constuprantur coram uobis maiestates in corpore | inpuro. famosum et diminutum caput imago cuiuslibet dei uestit. | luget Sol filium fulmine extinctum laetantibus uobis, Cybela pastorem suspirat fastidiosum non erubescentibus uobis, et suspirat Iouis elogia modulari. plane religiosiores estis in gladiatorum cauea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum perinde saltant dei uestri argumenta et historias nocentibus erogandis ut in ipsis deis nocentes puniantur. uidimus saepe castratum Attin deum a Pessinunte, et qui uiuus cremabatur, Herculem induerat. risimus et meridiani ludi de deis lusum, quo Ditis Pater, Iouis frater, gladiatorum exsequias cum malleo deducit, , quo Mercurius in caluitio | pennatulus, in caduceo ignitulus, corpora exanimata iam mortemue simulantia e cauterio probat. singula ista quaeque adhuc inuestigare quis possit, si honorem inquietant diuinitatis, si maiestatis fastigium adsolant? di de contemptu utique censentur quam eorum qui eiusmodi factitant quam eorum qui ista suscipiunt. quare nescio, ne plus de uobis dei uestri quam de nobis querantur. ..... | ex alia parte adulamini, redimitis si qua delinquitis, et postremo licet uobis in eos quos esse uoluistis. nos uero in totum auersamur.1

Nec tantum in hoc nomine rei desertae communis religionis, sed superductae monstruosae superstitionis. nam, ut quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum: hanc Cornelius Tacitus suspicionem fecit. is enim in quarta Historiarum suarum, ubi de bello Iudaico digerit, ab origine gentis [*]( 25] cf. Tac. hist. 5, 3. 4. ) [*]( 1 constuprantur Goth: constupra. tur A 2 famosum Goth: fumosum A 3 extinctu A 6 super add. Goth 7 perinde scripsi: proinde A 8 ut scripsi: aut A 9 puniantur scripsi: puniuntur A 11 quo Ditis scripsi: quod Ditis Oehlerw, quodistis A, quo Dis Rig 12 quo Rig: quod A 13 in caluitio pennatulus Rig: incaluit ioppenaculus A, in caluitio penaculus Goth caducaeo A 14 simulantia ex simulantie A 15 queque A inquietant Goth: inquietanti d 16 di addidi 17 factitant Rig: facitant A 18 ista scripsi: ita A suscipiunt Goth quare Goth: qua A 19 ....... A, contemptis Oehlerus 20 postremo Goth 21 esse quos scNpsi: quos esse A auersamur Goth 23 sed** d nihil deesse uidetwr monstuosae A corr. 25 his A )

81
exorsus, et tam de ipsa origine quam de nomine religionis ut uoluit argumentatus, Iudaeos refert in expeditione uastis in locis | aquae inopia laborantes onagris, qui de pastu aquam petituri aestimabantur, | indicibus fontis usos euasisse; ita ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem a Iudaeis coli. inde opinor praesumptum, nos quoque, ut Iudaicae religionis propinquos, eidem simulacro initiari. at enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum lo quacissimus, oblitus affirmationis suae in posterioribus refert Pompeium Magnum de Iudaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse et perscrutatum nihil simulacri reperisse. ubi ergo is deus fuerit? utique nusquam magis quam in templo tam memora- bili, praesertim omnibus praeter sacerdotibus clauso, quo non uelrerentur extraneum. sed quid ego defendam professus interim conlfessionem temporalem omnium in uobis ex pari transferendorum? credatur deus noster asinina aliqua persona; certe negabitis uos eadem habere nobiscum? sane uos totos asinos colitis et cum sua Epona, et omnia iumenta et pecora et bestias, quae perinde cum suis praesepibus conlsecratis. et hoc forsitan crimini datis, quod inter cultores omnium tantum asinarii sumus.

Sed et qui nos crucis antistites affirmat, conacerdos erit noster. crucis qualitas signum est de ligno: et eandem materiam colitis penes uos cum effigie. quanquam sicut uestrum humana figura est, ita et nostrum sua propria. uiderint nunc liniamenta, dum una sit qualitas; uiderit forma, dum ipsum sit dei corpus. quodsi de hoc differentia intercedit, quanto distinguitur a crucis stipite Pallas At et Ceres [*]( 8] Tac. hist. 5, 9. ) [*]( 1 exhorsus A 3 aquae Goth: quae A 4 fontis Oehlerus: fontibus A 14 uereretur Hauercampius 15 confessionem Goth: confictionem Hartelius 16 credatur Goth 17 habere Big: ... ere Goth*, ...... Bal*, Hild* nobiscum Goth*, Bal*, Hild* 18 Epona Goth: poena A omnia Goth iumenta Goth*, Bal* 19 consecratis Goth 20 tantum (aut in totum) Goth 22 crucis add. Rig antistites Rig: antistes A consacerdos scripsi: consa .... os A, consa ..... eos Goth*, consa ..... os Bal*, Hild*, consacraneus Goth 23 et eandem materiam scripsi: etiam de materia A 27 intercedit Goth: intersedit A 28 destinguitur A altica A ) [*]( XX. Tart. I. ) [*]( 6 )

82
Pharia, quae sine forma rudi palo et solo staticulo ligni informis repraesentatur? pars crucis et quidem maior est omne robur quod derecta statione defigitur. sed nobis tota crux imputatur, cum antemna scilicet sua et cum illo sedilis excessu. hoc quidem uos incusabiliores, qui mutilum et truncum dicastis lignum, quod alii plenum et structum consecrauerunt. enimuero de reliquo integra est religio uobis integrae crucis, sicut ostendam. ignoratis autem etiam originem istam deis uestris de isto patibulo prouenisse. nam omne simulacrum, seu ligno seu lapide desculpitur, seu aere defunditur, seu quacumque alia locupletiore materia producitur, plasticae manus praecedant | necesse est. plasta autem lignum crucis in primo statuit, quoniam ipsi quoque corpori nostro tacita et secreta linea crucis situs est, quod caput emicat, quod spina dirigitur, quod umerorum obliquatio excedit si statueris hominem manibus expansis, imaginem crucis feceris. huic igitur exordio et uelut statumini argilla desuper intexta paulatim membra complet, et corpus struit, et habitum, quem placuit argillae, intus cruci ingerit; inde circino et plumbeis modulis praeparatio simulacri in marmor, in lutum, uel aes uel argentum II uel quodcumque placuit deum fieri, transmigratur. a cruce argilla, ab argilla deus: quodammodo transit crux in deum per argillam. crucem igitur consecratis, a qua incipitur consecratus. exempli gratia dictum erit: nempe de oliuae nucleo et nuce persici et grano | piperis sub terra temperato arbor exsurgit in ramos, in comam, in speciem [*]( 1 faria A forma rudi palo et solo staticulo ligni informis Salmasius: formarum dipalo et solistaticulo ligni infirmis A 2 maior Goth: maius A 4 antem nasci* licet A sectili fort. 5 trucum A corr. 8 istam] simulacrorum fort., fictam Hartelius 11 quo cumq A 13 ipsi Goth nostro Goth: nostri A 14 sq. est. quod ... obliquatio .., si uulgo caput Goth, ca ... Bal*, Hild* 15 derigitur Wissowa obliquatio excedit Oehlerus: obliquati ....... A, obliquatio ....... Goth*, obliquatio ..... Hild*, obliquatio cornuat Goth, obliquatio tenditur fort. 16 feceris Goth: fe ...... A, fe ..... Bal* 17 intexta paulatim Goth: intex .. ... latim Goth*, intext.... latim Hild* 18 menbra A 19 placuit argillae Goth: placu ....... lae Bal* 20 praeparatio Goth: prae ... tio A, prae .... tio Goth* 21 uel argentum om. Goth transmigratura Oehlerus 25 oliue A nunce A )
83
sui generis. eam si transferas uel de brachiis eius in aliam subole utaris, cui deputabitur, quod de traduce prouenit? non illi grano aut nuci aut nucleo? nam cum tertius gradus secundo adscribitur, aeque primo secundus, sic tertius redigetur ad primum transmissus per secundum. nec diutius super isto argumentandum est, quando naturali praescriptione omne omnino genus censum ad ori!ginem refert, quantoque genus censetur origine, tanto origo con in genere. sic igitur in genere deorum crucem originem colitis; | hic erit nucleus et granum primordiale, ex quibus apud uos simulacrorum siluae propagantur. ad manifesta iam. uictorias ut numina, et quidem augustiora, quanto laetiora, ueneramini. constructione | quo melius extollant, cruces erunt, intestina quodammodo | tropaeorum. itaque in Victoriis et cruces colit castrensis religio, si signa adorat, signa deierat, signa ipsi Ioui praefert. sed ille imaginum suggestus et totius auri cultus monilia crucum sunt. sic etiam in cantabris atque uexillis, quae non minore sanctitate militia custodit, | siphara illa uestes crucum sunt. erubescitis, opinor, incultas II et nudas cruces colere.

Alii plane humanius solem Christianum deum aestimant, quod innotuerit ad orientis partem facere nos preca tionem, uel die solis laetitiam curare. quid? uos minus facitis? | non plerique affectatione adorandi aliquando etiam caelestia ad solis initium labra uibratis? uos certe estis, qui etiam in laterculum septem dierum solem recepistis, et ex diebus ipso [*](2 subole Oehlerus: subolem A 4 redigitur Goth 7 refert Goth: referet A 8 sic [scripsi: si A 9 crucum Goth colitis Goth 10 simulacrorum Goth 11 ad Hauercampius: at A uictorias Goth: uictoria A 12 numina Goth 13 constructione scripsi (constructionem Oehlsrus): con....... one A, contignatione aut compactione Goth quo Hartelius: quid A mediis Oehlerus 14 quodammodo tropaeorum Rig: quodammo ........ paeum A, quodammodo tropaeum Goth cruces Goth: cruce A 15 si add. Hartelius signa adorat Goth ipsi Ioui Goth: ipsioui A 16 imaginum suggestus Goth 17 in cantabris Goth: .... bris A 18 custodit Goth: cus .... A 21 humanius (et uerisimilius) M. Klussmannus 22 praecationem A 26 ipso priorem OehlertUJ: ipsorum (or in ras. ut uid.) A, ipsum Rig ) [*](6* )

84
priorem praelegistis, quo die lauacrum subtrahatis aut in uesperam differatis aut otium et prandium curetis. quod quidem facitis exorbitantes et ipsi a uestris ad alienas religiones. Iudaei enim festi sabbata et cena pura et Iuda ici ritus lucernarum et ieiunia cum azymis et orationes lotora, quae utique aliena sunt a diis uestris. quare, ut ab excessu reuertar, qui solem et diem eius nobis exprobratis, agnoscite uicinitatem; non longe a Saturno et sabbatis uestris sumus.

Noua iam de deo nostro fama suggessit, nec adeo nuper quidam perditissimus in ista ciuitate, etiam suae religionis desertor, solo detrimento cutis Iudaeus, utique magis post bestiarum morsus, ut ad quas se locando quotidie, toto iam corpore decutitur et circumciditur, picturam in nos proposuit sub ista proscriptione: onocoetes. is erat auribus can- teriorum et in toga, cum libro, altero pede ungulato. et credidit uulgus infami Iudaeo. quid enim? aliud genus seminari est infamiae nostrae. itaque in tota ciuitate Onocoetes praedicatur. sed et hoc tamquam hesternum et auctoritate temporis destitutum et qualitate auctoris, II infirmum libenter excipiam studio retorquendi. uideamus igitur, an hic quoque nobiscum deprehendamini. neque enim interest qua forma, dum deformia simulacra curemus. sunt penes uos et canino ca, et leonino, et de boue et de ariete et hirco cornuti dii, caprigenae uel anguini, et alites planta, fronte et [*]( 5 azimis A 9 sumus Goth: summus A 10 nec del. Rig 11 ciuitate Goth 12 utique Rig: uti harum Goth 13 post Rig: potest A ut Oehlerus: et A quotidie Goth: quoti... Goth* 14 decutitur et circumciditur Wissowa: decutit et cum incedit A, decutit cum incedit Rig, decutit, eccum incedit Hauercampius, decutiendus incedit Oehlerus, decutitur et cum caeditur fort. picturam Goth: pictura A proposuit Rig: praefert Goth, prolata Hauercampius 15 ONOCOETES Oehlerus: onocholtes A, ONOCHOETES Rig canteriorum et Goth 17 uulgus infami Goth: uulgus Rig quid scripsi: quod A 18 seminari est Oehlerus: seminariae A, seminarium est Big • interrogationis signum post enim posui, sustuli post nostrae itaque Rig: exinde Goth onocoetes Oehlerus: oenocholtes A, onochoetes Rig 19 tamquam Goth: tamque Big. tametsi fort. 20 auctoris Goth 22 depraehendamini A 23 deforma A corr. 25 planta Rig: plana A )

85
tergo. quid itaque nostrum unicum de? plures Onocoetae penes uos deprehenduntur.

Si in deis aequalitate concurrimus, sequitur ut sacrificii uel sacri quoque inter nos diuersitas nulla sit, ut ex alia specie comparationi satisfiat. nos infanticidio litamus siue initiamus. uos, si de memoria abierunt quae caede hominis quaeque infanticidiis transegisse recognoscimini, recognoscetis suo ordi; nunc enim differimus pleraque, ne eadem uideamur ubique retrac!tare. interim, ut dixi, ex alia parte non deest \\ adaequatio. nam etsi non taliter, tamen non aliter uos quoque infanticidae, qui infantes | editos enecantes legibus quidem prohibemini, sed nullae magis leges tam impune, tam secure sub omnium conscientia unius aetatis | tabellis eluduntur. sed nec eo distat, si uos non ritu sacri neque deis necatis. at-. quin hoc asperius, quod frigore et fame aut bestiis | obicitis aut longiore in aquis morte summergitis. at et si quo genere dissimilius penes uos fit, eo adicite, quod uestra pignora extinguitis, | et supplebitur, immo superaceruabitur in uobis quicquid ab alia ratione defecerit. sed de ea impietatis hostia dicimur | cenare. dum ita quoque in uobis recognoscitur, ubi opportunius positum est, II non multo secernimur a uestra uoracitate. si illa impudica est, nostra uero crudelis, coniungimur, si forte, natura, qua semper saeuitia cum imlpudicitia concordat. quamquam quid minus, immo quid non am facitis? parum scilicet humanis uisceribus inhiatis, quia uiuos et puberes deuoratis? parum humanum sanguinem lambitis, [*]( 1 onocoetae Oehlerus: onochoetae A 3 *in A 5 comparationi Oehlerus: comparationis A 7 queque A transegistis Oehlerus recognoscimini addidi 10 nos Rig taliter scripsi: aliter A 12 leges Goth 13 aetatis Goth: aeditui M. Klussmannus, aedilis fort. 14 distat ex distant A deis necatis Goth: \'........ tis A, ......... atis Hild*, ...... atis Bal*, deo necatis Rig, deo eos necatis Oehlerus 15 bestiis obicitis Goth: bes .... ..... tis A, bes ............ tis Bal*, best......... tis Hiltl*, bestiis erogatis Oehlerus 16 summergitis Oehlerus: semergitis A, demergitis Rig, si mergitis fort. genere Goth 17 quod Goth: quo A exstinguitis Goth: ex...... s A 19 ab alia Oehlerus: a sacra Goth, a sacri fort. 20 ducimur Goth coenare Oehlerus: Esto, Goth, ista Goth 24 quanquam A; )

86
quo futurum sanguinem elicitis? parum infante uescimini, quia in totum praecocum perhauritis?

Ventum est ad horam lucernarum 1 et caninum ministerium et ingenia tenebrarum. quo in loco metuo ne cedam. quid enim tale in uobis detinebo? uerum iam laudate consili incesti uerecundi, quod adulteram noctem commenti sumus, ne aut lucem aut ueram noctem contaminaremus, quod etiam lumini terrenis parcendum existimauimus, quod nostram quoque conscientiam ludimus; quodcunque enim facimus, ** si uolumus, suspicamur. ceterum incesta uestra pro sua libertate et luce omni et nocte omni et tota caeli conscientia fruuntur, quodque felicius proueniat, cum palam misceatis incesta toto conscio caelo, soli ipsi ignoratis; nos uero etiam in tenebris scelera nostra recognoscere possumus. | plane Persae, Ctesias edit, tam scientes quam non horrentes cum matribus libere faciunt. sed et Macedones id quoque probauerunt palam sese factitare, siquidem, cum primum scaenam eorum Oedipus intrauit trucidatus oculos, risu ac derisu exceperunt. tragoedus consternatus retracta persona, numquid, ait, domini, displicui II uobis? responderunt Macedones: immo tu quidem pulchre, at scriptor uanissimus si finxit, aut Oedipus dementissimus si ita fecit: atque exin alter ad alterum ἥλαυνε, dicebat, εἰς τὴν ματέρα. sed una uel alia gens quantula macula totius orbis? nos enim omnem infecimus solem, omnem polluimus oceanum. date igitur [*](10 lacunam. signaui: haec fere interciderunt si nolumus scire, ignoramus 11 nocte omni Goth 12 quoque Oehlerus proueniat Goth: proueniant Oehlerus 13 ignoratis Goth 15 perse A ctesias edit Goth: thesia sedit A non om. A corr. 16 cum matribus Goth: cum .. tribus Hild* faciunt scripsi: fuint A, uiuunt Oehlerus quoque Goth: quo A, quod Rig 17 palam Rig: .... A, ....... Goth*, ..... Bal*, Hild* sese scripsi: est A si quidem Goth: si quidam A primum Oehlerus: primus A 18 scenam A oedipp .. A, Oedipus facie nuda Goth qui lacwnam sex litterarum inter Oedippus et intrauit falso statuit 19 tragoedus Goth: tra .... A, tra ..... Hild* 20 displicui Goth: ...... A, .. sp .... Bal* 21 pulcre Rig: pulcher A at Oehlerus: aut A, ut I. Fr. Gronouius 22 oedippus A 23 XauvE dicebat El; rrjv P.7ĮtEp(1 (ia-apa Oehlerus) Rig: elaune dicebatistenmatera A, elaune ten matera dicebatis Goth )

87
aliquam nationem uacantem ab eis, quae omne hominum genus ad incestum trahunt. si qua gens concubitu ipso et aetatis ac sexus necessitate, ne dixerim libidine et luxuria, caret, ea erit quae carebit incesto. si qua ab humana condicione priuata quaedam natura remota est, ut neque ignorantiae neque errori neque casui opposita sit, ea erit quae sola Christianis respondere constantius possit. respicite igitur luxuria inter errores et uentos fluctuante, si desunt populi, quos ad hoc sceleris incursent lata uada et aspera erroris. inprimis cum infantes uestros alienae misericordiae exponitis aut in adoptio- nem | melioribus parentibus, obliuiscimini quanta materia incesti subministratur, | quanta occasio casibus aperitur? plane ex aliqua disciplina seueriores aut certo respectu eiusmodi euentum a libidine temperatis quocunque loco, domi aut peregre, ut non dispersio seminum et saltus ubique | luxuriae nescientibus filios edat, quos aut ipsi postmodum parentes aut alii filii incursent, quando etiam aetatum moderatio libidine exclusa sit. | quotcunque adulteria, quotcunque stupra, quotcunque publicatae libidines, siue statiuo uel ambulatorio titulo, tot sanguinis mixtiones, tot compagines generis, tot inde traduces ad incestum; unde adeo mimis II et comoedis argumentorum uenae fluunt, unde ista quoque talis ante tragoedia | erupit, Fusciano praefecto Urbi iudicata. pusio honeste natus . for neglegentia comitum ultra ianuam progressus iter [*](5 quedam A, quodam Goth, quadam M. Klussmannus 7 luxuria scripsi: luiuriam A 8 ut Oehlerus uentos A, euentus Hartelius fluctuante scripsi: fluctuantem A 9 aspera erroris Goth: asper erroris A inprimis Goth 10 adoptionem Goth 11 parentibus] emancipatis add. M. Klussmannus 12 sumministratur Goth: summi...... tur ex submi...... tur A 13 seueriores Rig: .... iores Hild*, meliores Goth 14 euentuum Rig quocunque Goth 15 luxuriae Goth 17 filii incursent Goth: .......... sent A, ..... incursent Goth*, ......... sent Bal*, ...... sent Hild* 18 quotcunque Goth: ......... A, Q...... Bal*, ..... (dulteria) Hild* 19 libidines scripsi: libidinis A errores (genera Oehlerus) siue statiuo Goth, ....... A, ....... siue statiuo Goth*, ........... siue statiuo Bal*, ...... tatiuo Hild*, siue fiunt statiuo fort. 20 tot compagines Goth: ........ gines A, ...... gines Bal*, Hild* 23 pusio honeste natus scripsi: punitione senatus A, cognitione senatus Goth, punitione reatus Rig, puer nobili genere natus Oehlerus 24 iter] et a Hartelius )
88
praetereuntibus tractus domo excidit. qui eum nutrierat Graeculus, uel a limine Graeculo more captauerat intrans. inde mutatus Asiae aetate Romam in uenalicio refertur. emit inprudens pater et utitur Graeco; dehinc, ut f*uestra, adulescentem dominus in agrum et uincula legat. illic iam dudum paedagogus et nutrix poenas dabant. repraesentatur eis tota causa, referunt inuicem exitus suos: illi, quod alumnus in pueritia perisset, ille, se quo a pueritia perisse, ceterum. eodem euentu: Romae natum honesta domo; forsitan et signa quaedam retexuerit. igitur dei uoluntate fit, ut tanta saeculo macula exprobraretur, spiritus de die concutit, tempora cum aetate respondent, aliquid et oculi de liniamentis recordantur, proprietates nonnullae in corpore recensentur. dominos, immo iam parentes, tantum prolatae inquisitionis diligentia inpellit. inuestigatur uenaliciarius, infeliciter inuenitur. reuelato scelere parentes sibi laqueo medentur, bona filio male superstiti praefectus adscribit, non ad hereditatem, sed ad stipendia stupri et incesti. satis erat unum istud exemplum publicae eruptionis eiusmodi scelerum delitiscentium in uobis. nihil semel euenit in rebus hulmanis. semel plane erui potest de sacramentis nostrae religionis, opinor. intentatis, et sunt paria uestris etiam non sacramentis. ||

De obstinationibus uero uel praesumptionibus, si qua proponitis, ne istae quidem ad communionem comparationis absistunt. prima obstinatio est quae secunda a deis religio constituitur Caesarianae maiestatis, quod inre dicamur in [*]( 2 captauerat. trans mare inde mutatus in Asiam fort. 3 aetate] -aetate florente fort., ex ciuitate Hartelius 4 greco A uestra A, suerat Oehlerus, uxoris adulterum uel res fert fort. 9 euentu Romae natum Goth: euenturo moenatum A 10 ... Goth*, fit Goth 11 de] di A 12 lianiamentis A 13 proprietates nonnulle A 14 parentes tantum, prolatae uulgo prolatae Rig: praelate A 16 laqueo A 17 male Goth 18 stipendium Goth stupri Goth: ... pi A 19 publice fort. eruptionis Oehlerus: ........ A, eru ...... Goth*, erutorum fort., eruendorum Goth, erubescentiae Rig 20 euenit in rebus humanis Goth: eueni ......... manis A, euenit ......... manis Bal*, Hild* 21 religionis Goth 25 que A a deis Hauercampius: ab eis A, a dei Oehlerus )

89
Caesares, neque imagines eorum ture propitiando neque genios deierando. hostes populi nuncupamur. ita uero sit, cum ex uobis nationibus quotidie Caesares et Parthici et Medici et Germanici fiant. hoc loco Romana gens uiderit in quibus indomitae et extraneae nationes. uos tamen de nostris aduersus nostros conspiratis. agnoscimus sane Romanam in Caesares fidem. nulla umquam coniuratio erupit, nullus in senatu uel in palatiis ipsis sanguis Caesaris notam fixit, nulla in prouinciis affectata maiestas. adhuc Syriae cadauerum odoribus spirant, adhuc Galliae Rhodano suo non lauant. sed omitto uesaniae crimina, | quia nec ista Romanum nomen admittunt. uanitatis sacrilegia conueniam et ipsius uernaculae gentis inreuerentiam recognoscam et festiuos libellos, quos statuae sciunt et illa obliqua nonnunquam dicta a concilio atque maledicta quae circi sonant. si non armis, saltim lingua semper rebelles estis. sed aliud, opinor, est non iurare per genium Caesaris; dubitatur enim de periuris iure, cum ne per deos quidem Uestros ex fide deieretis. sed non dicimus deum imperatorem; super hoc enim, quod uulgo aiunt, sannam facimus. immo qui deum Caesarem | dicitis et deridetis, dicendo quod non est, et maledicitis, quia non uult esse quod dicitis. mauult enim uiuere quam deus fieri.

Reliquum obstinationis in illo capitulo collocatis, quod neque gladios neque cruces neque bestias uestras, non ignem, non tormenta ob duritatem ac contemptum mortis animo [*]( 1 ture propitiando Hauercampius: repropitiando A 2 deierando Goth: delerando A 3 uobis] nouis uel uictis HartelitUJ 8 sanguis Hauercampius: sanguinis A 10 omito A corr. 11 uaesaniae A admittit fort. 12 conueniam Goth: .... eniam A, ... ueniam Goth*, Bal* 13 inreuerentiam A et festiuos Goth: .... stiuos A, .. festiuos Goth* quo A corr. 14 dicta Goth: ...... A, .. ta Goth* 15 saltim Goth: ... ... A, ... tim Goth*, . a .... Bal* 16 per genium Goth: ........ um A, ... genium Goth* 18 quidem uestros Goth: ........ estros A, ...... uestros Goth* 19 super hoc enim Rig: super ......... im A, super ... im Goth*, super ... enim Bal*, super ...... nim Hild*, superque eum Goth 20 qui deum Goth: quidem A Caesarem Goth: cae .. ..... A 21 non uult Rig: ...... t A, ....... Bal*, Hild*, non cupit Goth 25 contemptum Rig: contemptu A, )

90
recusemus. at enim haec omnia apud priores maioresque uestros non contemni modo, sed etiam magna laude pensari a uirtute didicerunt. gladius quot et quan uiros uoluntarios! piget prosequi. crucis uero nouitatem nume, abstrusae, Regulus uester libenter dedicauit; regina Aegypti bestiis suis usa est, ignes post Carthaginensem feminam Asdrubale ma in extremis patriae constantiorem docuerat inuadere ipsa Dido. sed et tormenta mulier Attica fatigauit tyranno negans, postremo,| ne cederet corpus et sexus, linguam suam pastam expuit, totum eradicatae confessionis ministerium. sed uestris ista ad gloriam, nostris ad duritiam deputatis. destruite nunc gloriam maiorum, quo nos quoque destruatis. contenti estote detrahere etiam laudi parentum ad praesens, ne nobis locum detis de his. forsitan et temporum qualitas robustioris antiquitatis exegerit ingenia duriora. at nunc tranquillitate pacis et ingenia mitiora et mentes hominum etiam in extraneos. esto, inquitis, ueteribus uos comparate; nobis necesse est in uobis odio prosequi quod a nobis non probatur, quia nec inuenitur in nobis. repondete igitur ad singulas species. non eadem uoce exempla deposlco. si contemptu scilicet mortis gladius de maioribus fabulas fecit, utique non uitae amore gladio uos ad lanistas auctoratis, metu mortis nomen militiae datis. si feminae alicui de bestiis famosa mors est, medio quotidie pacis sponte libera ad bestias itis. si crucem, configendi corporis machinam, nullus adhuc ex uobis Regulus [*]( 1 aput A 2 etiam Goth: enim A pensari a Goth: pensantia A 10 eradicatae Goth 11 duritiam Goth 12 destruatis Goth: de .... atis A, des ... atis Bal*, Hild* 13 laudi Goth: laude A praesens Goth 14 forsitan A robustioris Goth 15 tranquillitate Goth*: tranquilli .... A, tranquil ..... Bal*, tranquillitas Goth 16 extraneos. Esto, Oehlerus: extraneos ... A, extraneos..... Goth*, extraneos .... Bal*, extraneost Hild*, extraneos esse Goth, extraneos .... Ergo Rig 18 odio prosequi Goth: odi ..... sequi A 19 nobis. respondete Goth: nobis .... pondete A, nobis ... pondete Bal*, nobi .... pondete Hild* 20 exempla deposco Goth: exem ........ co A 21 fabulas fecit Goth 22 ad lanistas Goth:, adlatant stas A auctoratis, metu Goth: auctora....... A, auctoratis..... Goth*, auctoratis, sed Rig 23 femine A alicui Rig: aliquid A 24 medio Goth: medie A )
91
pepigit, attamen iam ignis contemptus euasit, ex quo se quidam proxime uestiendum incen | tunica ad certum usquequaque locum auctorauit. si flagris mulier insultauit, hoc. quoque proxume inter uenatorios ordine transcurso remensus est, ut taceam de Laconica gloria.

Hucusque, opinor, horrenda obstinationum Christianarum. quae si uobiscum communicamus, superest Ildelidenda persuasionum conferamus. quamquam de persuasionibus omnis [ obstinatio nostra praestruitur; mortuorum enim praesumimus resurrectionem. | spes resurrectionis fastidium est mortis. ridete igitur quantumlibet stupidissimas mentes quae moriuntur ut uiuant, sed quo facilus rideatis et resolutius decachinnetis, arrepta spongia uel intenta | lingua delete litteras interim uestras, quae similiter asseuerant animas in corpora redituras. attamen quanto acceptabilior nostra praesumptio est, quae in eadem corpora redituras defendit? uobis autem quanto uanius traditum est hominis spiritum in cane uel mulo aut pauone | rediturum? item iudicium annuntiamus a deo pro cuiusque meritis post interitum destinatum. id uos Minoi et Radamantho adscribitis, iustiore | interim Aristide recusato. eo iudicio iniquos aeterno igni, pios et insontes amoeno in loco dicimus perpetuitatem transacturos. apud uos quoque Pyriphlegethontis et Elysii non alias con- dicio disponitur. II nec mythici ac poetici soli talia canunt, sed [*]( 5 Laconica Rig: calonica A 7 uobiscum Goth: nobiscum A deridenda Goth 8 persuasionum scripsi: personarum A quanquam A 9 obstinatio Goth 10 resurrectionum Goth 11 quantum libet Goth 12 facilius Goth 13 decachinnetis A spongea A intenta lingua Hartelius; inter ..... gua A, inter .. lingua Goth*, inter .... ngua Hild*, interim lingua Rig, interea lingua Goth, intersa lingua Wissowa 14 animas Goth: ..... s A, ..... as Bal*, Hild* 17 quanto Goth 18 pauone rediturum Goth: pauo ........ rum A 19 interitum Goth: in A m. recentissima idem restituit 20 interim Rig: ...... Â, ....... Goth* 22 insontes amoeno Goth: idem (ameno) restituit eadem illa manus recentissima in A, inson ......... A 23 ........ A, ...... e Bal*, .... quoque Goth*, ....... quoque Rig, locus quoque Goth, sors quoque M. Klussmannus pyriflegetontis A alias condicio Oehlerus: alias indicio A, alia conditio Rig, alias iudicio M. Klussmannus 24 poetici Goth: petici A )

92
et philosophi de animarum reciprocatione et iudicii distributione confirmant.

Quonam igitur usque, iniquissimae nationes, non agnoscitis, immo insuper execra!mini uestros, si nihil inter nos diuersitas habet, si unum et eidem sumus? quia non odistis quod estis, date dextras potius, compingite oscula, miscete | complexus, cruenti cum cruentis, incesti cum incestis, coniurati cum coniuratis, obstinati et uani cum aequalibus. pariter deorum numina laesimus, pariter indignationem eorum prouocamus. habetis et uos tertium genus etsi non de tertio ritu, attamen de tertio sexu. illud aptius de uiro et femina uiris et feminis iunctum. aut numquid ipso uos collegio offendimus? solet aequalitas aemulationis materiam summi nistrare. sic figulus figulo, faber fabro inuidet. immo iam desine simulata confessio! rediit conscientia ad ueritatem et ad constantiam ueritatis. nam omnia ista in nobis solis erunt et a nobis solis reuincuntur quibus inlata sunt, agnitione scilicet diuersae partis, unde scientia instructa et consilium inspiratur et iudicium gubernat. uestra denique sententia est, ne causam quis iudicet nisi duobus auditis, quod in nobis solis neglegitis. naturae uitio satisfacitis, ut quae in uobis non refutetis, in aliis damnetis, aut quorum reatum in uobis memineritis, ea in alios iactetis. diuerso opere occupati eritis: in extraneos casti, in uosmetipsos incesti, exertiores foris, subiecti domi. haec est iniquitas, ut gnari ab ignaris, absoluti a reis iudicemur. auferte stipulam de oculo [*]( 1 phylosophi A reciprocatione Goth: recipi prouocatione A 3 quonam Goth: quoniam A 12 collegio Goth 14 ministrare Goth 15 desine Oehlerus: de fine A rediit Oehlerus: redigit A conscientiam Goth ad add. Goth 16 ueritatis Rig: ueritas Goth 17 inlata Rig: delata Goth agnitione Rig: agnitione A 18 instructa Goth 19 inspiratur scripsi: inspirat A gubernatur A sententia est Goth: sent..... A, sent ....... Goth*, sen Bal*, sent .... Hild* 21 neglegitis Goth 22 uobis Oehlerus: nobis A damnetis Oehlerus: ...... tis A, .... tis Goth* reatum Goth: relatum A 23 iactetis diuerso Goth: iactet .........A, iactetis ...... Goth*, iactetis .... Hild* occupati Oehlerus: occupatiores A 24 incesti Goth: in ...... A, in ..... Goth*, ...... Bal*, Hild* 26 ignaris Goth iudicemur Goth: iudicamur A stipulam de oculo uestro aut del. Hauercampius )

93
uestro, aut trabem de oculo uestro, ut stipulam de alieno extrahatis. emendate uosmetip | prius, ut Christianos puniatis. nisi quod emendaueritis, non punie;tis, immo eritis Christiani; immo si fueritis Christiani, eritis emendati. discite quid in nobis accusetis, et non accusabitis: recognoscite quid in uobis non accusetis, et accusabitis. patet iam hinc uobis, quantum aperi potuerimus e pauculis istis libellulis, erroris inspectio et ueritatis recognitio. damnate ueritatem, sed inspectam si potestis, et probate errorem, sed repertum si putatis. quodsi praescribitur uobis errorem amare et odisse ueritatem, * cur quod amatis et odistis non noueritis.