Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Aliam eius non dissimilem in simili opere uirtutem Refrigerio adstipulante perhibebo. columnam immensae molis, cui idolum superstabat, parabat euertere, sed nulla erat facultas, qua id daretur effectui: tum ad orationem suo more conuertitur.

uisam [*]( 1 incumbit cesait BMV: incnbuit ita recessit AFv 2 post illum diem V: ab illo die AFv 3 intellexerat F, immo exspectares intellerit 5 consensu AВF1M 6 auctore V: auctorem AFv 8 uicoBV: uico autem AFv 1\\ ambaciensi F (ambiac. corr.), ambaciacensi A, ambiacensi aJ. 1\\ castello AFMQV: castello illo v y quod — a fratribus om. V; at u. Paulinum quem adfert de Prato: Vicus erat, ueteris quondam uestigia castri, Nanc famulis habitata Dei Christique ministris 9 idolium (i. e. templum idoli, εὶδωλεϊον) Caep. Barthius: idolum libri 10 molis V || quae in conum sublime B et cod. Trudon. Gtselini: quae in tronum (thronum corr.) sublime V, quae in quo collectio summitatis thronum sublime (— mS F) AFQ 12 distructionem V || nir beatus saepe om. V 14 idoli libri || Btructa consisterent V 15 tantum A 16 imbecilles Fv 17 tunc AF 18 praesidia M || nocte tota V: noctem totam AFv || orationibus v 19 eadem V 20 sunt AFMQ 22 perhibebo BQV; perhibeo AFv 24 affectui A )

207
certum est parilem quodammodo columnam ruere de caelo, quae inpacta idolo totam illam inexpugnabilem molem soluit in puluerem: parum scilicet, si inuisibiliter caeli uirtutibus uteretur, nisi ipsae uirtutes uisibiliter seruire Martino humanis oculis cernerentur.

Idem autem Refrigerius mihi testis est, mulierem profluuio sanguinis laborantem, cum Martini uestem exemplo mulieris illius euangelicae contigisset, sub momento temporis fuisse sanatam.

Serpens flumen secans in ripam, in qua constiteramus, adnabat: innomine, inquit, Domini iubeo te redire. mox se mala bestia ad uerbum sancti retorsit et in ulteriorem ripam nobis inspectantibus transmeauit. quod cum omnes non sine miraculo cerneremus, altius ingemescens ait: serpentes me audiunt, et homines non audiunt.