Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Paruum illud est, quod nuper Arpagio presbytero referente cognoui, sed non praetermittendum uidetur. Auitiani comitis uxo-

rem misisse Martino oleum, quod ad diuersas morborum causas necessarium, sicut est consuetudo, benediceret: ampullam uitream istiusmodi fuisse, ut rotunda in uentrem cresceret ore producto, sed oris extantis concauum non repletum, quia ita moris sit uascula conplere, ut pars summa umbonibus obstruendis [*]( 1 paterfamilias quidam Y: pater filiam AF, paterfamilias v 1\\ duodennem ed. Ald. II filiam ab u. mutuam MV: ab u. mutam puellam AFv 3 Bcis AV: scs Fv II uir beatus Y: om. AFv II solueret V: absolueret AFv 4 ualentino Y: ualentiano F pr. m. nalentiniano AF2v 7 orauere F corr. 9 circumstantes V 11 ille Q II more om. F pr. m. II pauxillum M 13 infundit A 14 respondet ed. Ald. 16 et] dicit Y, haud scio an recte, si uerba sic distinguas: dicit hane pr. se f. audisse uocem: cunctis stup. fatebatur 17 fatetur coni. de Prato 20 Paruum BM: Parum AFVv || arpagio AFV: Harpagio v 22 ad uersas V 23 ampullam BFV: ampnllulam AFv 24 rotundam B, rotundum coni. de Prato 25 ita BY: id AF 26 uascula AFV: uascola illa t\' II conplere AFY: compleri., II summa umbonibus de Prato: summabonibus V, summa om. AFv )

201
libera relinquatur.

testabatur presbyter uidisse se oleum sub Martini benedictione creuisse, quoad exundante copia superne difflueret: eademque, dum ad matremfamilias uasculum referretur, ferbuisse uirtute:

nam inter manus pueri portantis ita semper exundasse oleum, ut omne illius uestimentum copia superfusi liquoris operiret: matronam ita usque ad summum labrum plenum uasculum recepisse, ut presbyter hodieque fateatur, obdendi pessuli, quo claudi diligentius seruanda consuerunt, in uitro illo spatium non fuisse.

mirum et illud, quod huic — me autem intuebatur - memini contigisse. uas uitreum cum oleo, quod Martinus benedixerat, in fenestra paululum editiore deposuit: puer familiaris incautior linteum superpositum, ampullam ibi esse ignorans, adtraxit. uas super constratum marmore pauimentum decidit. cunctis metu exterritis benedictionem Dei perisse, ampulla perinde incolumis est reperta, ac si super plumas mollissimas decidisset.

quae res non potius ad casum quam ad Martini est referenda uirtutem, cuius benedictio perire non potuit.

Quid illud, quod factum a quodam est, cuius nomen, quia praesens est et prodi se uetuit, supprimetur: cui quidem tempori hic etiam Saturninus interfuit.

canis nobis inportunior oblatrabat. in nomine, inquit, Martini iubeo te obmutescere. canis — haesit latratus in gutture:

linguam abscisam putares - obmutuit. ita parum est ipsum Martinum fecisse uirtutes: credite mihi, quia etiam alii in nomine eius multa fecerunt.