Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Tum ego, cum iam adesse uesperum occiduo sole sentirem, dies, inquam, abiit, Postumiane: surgendum est: simul tam studiosis auditoribus cena debetur. de Martino autem exspectare non debes, ut ulla. sit meta referenti: latius ille diffunditur, quam ut ullo ualeat sermone concludi.

ista interim de illo uiro portabis Orienti, et dum recurris diuersasque oras , loca, portus, insulas urbesque praeterlegis, Martini nomen et gloriam sparge per populos: in primis memento non praeterire Campaniam:

etsi maxime cursus in deuio sit, non tamen tibi tanti sint uel magnarum morarum ulla dispendia , quin illic adeas inlustrem uirum ac toto laudatum orbe, Paulinum: illi, quaeso te, primum sermonis nostri, quod uel hesterno confecimus uel hodie diximus, uolumen euolue:

illi omnia referes, illi cuncta recitabis, ut mox per illum sacras uiri laudes Roma cognoscat, sicut primum illum nostrum libellum non per Italiam tantum, sed per totum etiam diffudit Illyricum.

ille Martini non inuidus gloriarum sanctarumque in Christo uirtutum piissimus aestimator non abnuet praesulem nostrum cum suo Felice conponere. inde si forte ad Africam transfretabis, referes audita Carthagini: licet iam, prout ipse dixisti, uirum nouerit, tamen nunc praecipue de eo plura cognoscat, ne solum ibi Cyprianum martyrem suum, quamuis sancto illius sanguine consecrata, miretur.

iam si ad laeuam Achaiae sinum [*]( 1 saepe F || ut nesciret BM et 2 codd. Gisel.: ut sciret AFv 3 magis non AF 5 falari AF 6 memoratio F 8 Tum ego V s. Z. in quo minio praemissum est: et sulpicius || ergo F pr. m. || uesperam de Prato inuito cod. V 9 simul tamen V 10 caena ÅF, coena t7 11 referenti Y: referendi AFv 12 ista mei: ita v 13 et F: sed AFv || dinersas A, in F que erasum est n oras M: horas Y, regiones AFv 14 spargere V 19 quod AV: quo F, quem v 20 refers V 22 totam.., 26 Kartag. A, chartag. FV || licEt iam prout scripsi: Heet etiam prout V, licet etiam pridem ut AF, licet iam pridem ut v 28 quauis V 29 leuam aciem (ex Achaicum?) sinum V )

216
paululum deuexus intraueris. sciat Corinthus. sciant Athenae, non sapientiorem in academia Platonem nec Socraten in carcere fortiorem: felicem quidem Graeciam, quae meruit audire Apostolum praedicantem, sed nequaquam a Christo Gallias derelictas, quibus donauerit habere Martinum.

cum uero ad Aegyptum usque perueneris, quamquam illa suorum sanctorum numero sit et uirtutibus superba, tamen non dedignetur audire. quam illi uel uniuersae Asiae in solo Martino Europa non cesserit.