Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Lucescit hoc, Galle: surgendum est. nam, ut uides, et Postumianus instat et hic presbyter, qui hesterno auditorium amisit, exspectat, ut quae de Martino nostro in hodiernum diem explicanda distuleras, debitor sponsionis euoluas.

non ignarus quidem iste omnium, quaecumque memoranda sunt, sed dulcis et grata cognitio est etiam nota relegenti, siquidem natura ita conparatum sit, ut meliore quis conscientia se nosse congaudeat, quae multorum testimoniis non esse incerta cognoscat.

nam [et] hic a prima adulescentia Martinum secutus nouit quidem omnia, sed libenter cognita recognoscit. fatebor enim tibi, Galle, Martini mihi saepius auditas esse uirtutes, quippe qui de eo etiam litteris multa mandauerim: sed per gestorum admirationem semper mihi noua sunt, quae de illo licet audita saepius reuoluuntur. proinde additum nobis Refrigerium auditorem eo inpensius gratulamur, quo promptius Postumianus iste, qui haec Orienti inferre festinat, quasi sub testibus consignatam abs te accepturus est ueritatem. haec me loquente, Gallo iam ad narrandum parato, inruit turba monachorum, Euagrius presbyter, Aper, Sabbatius, Agricola:

[*]( 1 prolatum V: pertractum Laziua, protractum AFv 3 haec - sufflciat om. V 4 et sulpicius ita V II hac BMV: om. AFv 6 Explicit liber tertius A, Explicit liber tertius de uita Sci Martini Dialogus secundi r (ste) F; Finit I ts (i e. tractatus) incipit sequenti die de eadem re V 7 hoc V: o AFv, est phrasis comica lucescit hoc iam, u. Plauti Amph. I, 3, 45. Ter. Heaut. III, 1, 1 8 hesternum BM II auditorium amisit ABFMQV (sed Q admisit): auditorio est admissus v 10 euoluas om. A, exsoluas pauci dett. 11 iste est F corr. m. 2 12 ita om. V, ista A 13 melior F II congaudeat AFMQV: gaudeat v 14 cognoscit AF1 II et om. V 15 sequtus V 18 sed - sunt] AV : ut — sint F in ras. m. 2 19 saepius audita F 23 ad loquendum A 24 Aper om. V, at cf. p. 199,10 If sabbatius F: sebastianus AFv )

199
et post paululum ingreditur presbyter Aetherius cum Calupione diacono et Amatore subdiacono: postremus Aurelius presbyter, dulcissimus meus, longiore uia ueniens anhelus occurrit.

Quid, inquam, tam subito et insperati tam ex diuersis regionibus tam mane concurritis? Nos, inquiunt, hesterno cognouimus, Gallum istum per totum diem Martini narrasse uirtutes, et reliqua in hodiernum diem, quia nox oppresserat, distulisse: propterea maturauimus frequens auditorium facere de tanta materia locuturo.

interea nuntiatur multos saecularium stare pro foribus, nec ingredi audentes, sed ut admitterentur rogantes. tum Aper, nequaquam, inquit, istos nobis admisceri conuenit, quia ad audiendum curiositate potius quam religione uenerunt.

confusus ego illorum uice, quos non admittendos esse censebat, aegre tandem obtinui, ut Eucherium ex uicariis et Celsum admitterent consularem, ceteri sunt repulsi. tum Gallum media in sede conponimus:

qui cum diu nobili sua uerecundia silentium tenuisset, tandem ita exorsus est.