Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Per idem fere tempus Martino a Treueris reuertenti fit obuiam uacca, quam daemon agitabat: quae relicto grege suo in homines ferebatur et iam multos noxie petulca confoderat. uerum ubi [*]( 1 adherenti V 2 alios — increpantem] de eius amore profitentem Vsolue II quia taliaBM 3 consciui Y, concitaai AFv 4 ut om. F II utreque legionis V II susciperent F 5 quod BY: hoc quod AFv 6 uobis AFv II memoria V: mentio AFv 8 ille] gallus V 10 mihi non licet AFQV: nefas mihi est Gisel. ex suis 11 dies AFQ 14 Claudiomagus BMV: Clau- diomacus AF, Claudiomachus v 15 turonum F II ecclesiam V 16 multitudine BMV: multitudo AFv 18 cunctae — illud om. V 1\\ irruunt AB || alambunt A 20 stram. F corr. e sacramentum II iacuerat cod. Vorstii: iacuerunt V, quieuerat AFv 22 inergumino V 23 curata V et 4od. Voratii: purgata AFv 27 noxiae V, noiie F, sed e in ras. II petula F, petulans M )

191
nobis coepit esse contigua, ii qui eam eminus sequebantur, praedicere magna uoce coeperunt ut caueremus.

sed postquam ad nos toruis furibunda luminibus propius accessit, Martinus eleuata [obuiam] manu pecudem consistere iubet:

quae mox ad uerbum illius stare coepit inmobilis, cum interea uidit Martinus dorso illius daemonem supersedentem: quem increpans, discede, inquit, funeste, de pecude et innoxium animal agitare desiste. paruit nequam spiritus et recessit.

nec defuit sensus in bucula, quin se intellegeret liberatam: ante pedes sancti recepta quiete prosternitur, dein iubente Martino gregem suum petiit seque agmini ceterarum oue placidior inmiscuit.

hoc illud fuit tempus, quo inter medias flammas positus non sensit incendium , quod mihi non arbitror esse referendum, quia hoc plenius iste Sulpicius, licet in libro suo praeteritum, in epistula tamen postea, quam ad Eusebium, tunc presbyterum, modo episcopum fecit, exposuit: quam tu, Postumiane, aut credo legisti, aut si incognita tibi est, cum libuerit, in promptu ex illo armario habes: nos ab illo omissa referemus.

Quodam tempore, cum dioeceses circuiret, uenantium agmen incurrimus. canes leporem sequebantur: iamque multo spatio uicta bestiola, cum undique campis late patentibus nullum esset effugium, mortem inminentem iam iamque capienda crebris flexibus differebat. cuius periculum uir beatus pia mente miseratus imperat canibus, desisterent sequi et sinerent abire fugientem. continuo ad primum sermonis imperium constiterunt: crederes uinctos, immo potius adfixos in suis haerere uestigiis. ita lepusculus persecutoribus alligatis incolumis euasit.