Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Ad haec Postumianus, iam dudum, inquit, Galle, audiens te loquentem uehementer admiror reginae fidem: sed ubi illud est, quod nulla umquam femina ferebatur propius adstitisse Martino? ecce ista regina non solum adstitit, sed etiam ministrauit.

et uereor ne isto aliquantulum se tueantur exemplo qui libenter feminis inseruntur.

Tum Gallus, quid tu, inquit, non uides, quod solent docere grammatici, locum, tempus et personam? propone enim tibi ante oculos captum in palatio imperatoris precibus ambiri, reginae fide cogi, temporis necessitate constringi, ut clausos carcere liberaret, exiliis datos restitueret, bona adempta rehiberet: haec quanti putas constare episcopo debuisse, ut pro his omnibus non aliquantulum de rigore propositi relaxaret?

uerumtamen quia occasione huius exempli male usuros esse aliquos arbitraris, illi uero felices erunt, si a disciplina exempli istius non recedant. uideant enim, quia Martino semel [*]( 1 reluctare V II castis Fcorr. 4 edente V et 2 optimi libri Giselini: sedente AFv II constitit B 7 caenula AF, coenula tI II absumpti AV: assurapti Fv p colligit V 10 solomonem F. sapientiam salomonis FM 11 sed AFQV: sed si v 12 expetit F 13 meruit V: sed et meruit AFv 15 Et postumianus V || galle te loquente F 16 illud ubi AFv 17 adsistisse V 18 fort. ministrauit ei. uereor 20 inserentur Q II tum] et V II non uides - personam om. Fpr. m. 21 dicere V 24 datos FV: dampnatos A II bona ad. rehiberet om. AF et alii 25 redhiberet 2 codd. Gisel. || putes v II stare F pr. m. 28 aliquos om. Vv 29 exempli istius BMV: exempli istius uiri FQv, istius uiri exempli A. )

189
tantum in uita iam septuagenario non uidua libera, non uirgo lasciuiens, sed sub uiro uiuens, ipso uiro pariter supplicante, regina seruiuit et ministrauit edenti, non cum epulante discubuit : nec ausa participare conuiuium, sed deferebat obsequium.

disce igitur disciplinam: seruiat tibi matrona, non imperet, et seruiat, non recumbat: sicut Martha illa ministrauit Domino, nec tamen est adscita conuiuio: immo praelata est ministranti, quae uerbum potius audiebat. sed in Martino ista regina utrumque compleuit: et ministrauit ut Martha, et audiuit ut Maria.

quodsi quis hoc uti uoluerit exemplo, per omnia teneat: talis causa sit talisque persona, tale obsequium, tale conuiuium, et in omni uita semel tantum.