Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

nam cum ab episcopis excepta in libris illius multa legerentur, quae contra catholicam fidem scripta constaret, locus ille uel maxime parabat inuidiam, in quo editum legebatur, quia Dominus Iesus, sicut pro redemptione hominis in carne uenisset et crucem pro hominis salute perpessus mortem pro hominis aeternitate gustasset, ita esset eodem ordine passionis etiam diabolum redempturus: quia hoc bonitati illius pietatique congrueret, ut, qui perditum hominem reformasset, prolapsum quoque angelum liberaret.

cum haec adque alia istius modi ab episcopis proderentur, ex studiis partium orta seditio: [*]( 2 reprehensione F 4 sequerentur FQV: sequeretur Av 5 retinerent V: retineret AFv 1\\ lebris neutericis Y 6 recentibus Y, recenter ed. Ald. 7 inpetere V: incidere AFv 9 con prauis V 1\\ damnari ABMV: damnaro Fv 10 sufficirent — recipissent Y 13 illis FV: illius Av 14 deprehendi A: reprehendi FMV 1\\ praue A 16 potasse V 18 qua iure AF: quae iure V (?) v 19 excepta BY: excerpta AFMv 21 constarent F || maxime V: maximam AFv 23 et addidit de Prato || pro hominis salute (salutem Y) glossema uidetur Hier. de Prato 27 haec cum V 28 horta V II seditio Q V: seditio est AF, est seditio v )

159
quae cum reprimi sacerdotum auctoritate non posset, scaeuo exemplo ad regendam ecelesiae disciplinam praefectus adsumitur, cuius terrore dispersi fratres ac per diuersas oras monachi sunt fugati, ita ut propositis edictis in nulla consistere sede sinerentur.

illud me admodum permouebat, quod Hieronymus, uir maxime catholicus et sacrae legis peritissimus, Origenem secutus primo tempore putabatur, qui nunc idem praecipue uel omnia illius scripta damnaret. nec uero ausim de quoquam [temere] iudicare, praestantissimi tamen [uiri] et doctissimi ferebantur in hoc certamine dissidere.

sed tamen siue ille error est, ut ego sentio, siue haeresis, ut putatur, non solum reprimi non potuit multis animaduersionibus sacerdotum, sed nequaquam tam late se potuisset effundere, nisi contentione creuisset.

istius modi ergo turbatione, cum ueni Alexandriam, fluctuabat. me quidem episcopus illius ciuitatis benigne admodum et melius, quam opinabar, excepit et secum tenere temptauit, sed non fuit animus ibi consistere, ubi recens fraternae cladis feruebat inuidia.

nam etsi fortasse uideantur parere episcopis debuisse, non ob hanc tamen causam multitudinem tantam sub Christi confessione uiuentem, praesertim ab episcopis, oportuisset adfligi.