Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

nam si admirandum est, quod illum Aegyptium flamma non adtigit, hic quoque saepius imperauit incendiis. si reuoluas quod anachoretis feritas bestiarum uicta succubuit, hic familiariter et rabiem bestiarum et serpentium uenena conpescuit.

quodsi illum conferas, qui inmundis spiritibus obsessos uerbi imperio aut etiam fimbriarum uirtute curabat, ne in hac quidem parte inferiorem fuisse Martinum multa documenta sunt.

si etiam ad illum recurras, qui saetis suis pro ueste contectus putabatur ab angelis uisitari, cum isto angeli cotidie loquebantur.

iam uero aduersus uanitatem adque iactantiam ita inuictum spiritum gessit, ut illa uitia fortius nemo contempserit, cum quidem inmundis spiritibus adflatos absens . plerumque curauerit, nec solum comitibus aut praefectis, sed ipsis etiam regibus imperaret. minimum id quidem in illius uirtutibus, sed credas uelim, non solum uanitati, sed causis etiam adque occasionibus uanitatis neminem fortius repugnasse.

parua quidem, sed non praetereunda dicturus sum, quia et ille laudandus est, qui summa praeditus potestate tam religiosam ad [*]( 6 ante] a te B et Ald. 9 puto F 10 in om. BV II aequae V 11 de] ad V 13 omnium esse BMV: omnium om. AFv I tamen AFQV: et tamen v 14 utique V: utique te AFv 18 rauiem V 20 aut AFQV: ac v 22 docimenta V || saetis AV: setis Fv 23 putatur AF 27 curauit V 28 imperarit B, imperauerit M || illius B V: illis AFv 29 uanitatis V ) [*]( 12 )

178
reuerentiam beati uiri ostenderit uoluntatem.

memini Vincentium praefectum, uirum egregium et quo nullus sit intra Gallias omni uirtutum genere praestantior, dum Turonos praeteriret, a Martino saepius poposcisse, ut ei conuiuium in suo monasterio daretin quo quidem exemplum beati Ambrosi episcopi praeferebat, qui eo tempore consules et praefectos subinde pascere ferebatur —: sed uirum altioris ingenii, ne qua ex hoc uanitas adque inflatio obreperet, noluisse.

ergo fatearis necesse est m Martino omnium illorum, quos enumerasti, fuisse uirtutes, Martini autem in illis omnibus non fuisse.