Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Equidem, Postumiane, inquam, cum te iam dudum de sanctorum uirtutibus intentus audirem, tacitis ad Martinum meum cogitationibus recurrebam, merito perspiciens omnia illa, quae singuli diuersa fecissent, per unum istum facile conpleta.

nam cum excelsa retuleris, quod mihi dixisse liceat pace sanctorum, nihil a te penitus audiui, in quo Martinus esset inferior. sed sicut nullius umquam cum illius uiri meritis profiteor conferendam esse uirtutem, ita illud animaduerti decet, iniqua illum cum eremitis uel etiam anachoretis condicione conferri. illi enim ab omni [*]( 1 sane V: plane AFv II penetrarit V: penetrauerit AFv 2 tam AFQV: om. v 3 romae V 7 cursum BMV: cursus AFv p praegressus V ut coni. Giselinus : progressus AFv 8 ueni BMV: uenissem AFtr I Kartaginem A , cartag. F 11 fort. Thebaidem cf. p. 171,18 12 memfitica V 13 legi F corr. e longe II dississem A 15 incolume FV 18 tum om. V II uel om. M 20 explicetur. sulpicius (minio) equidem V 22 intentus om. V 23 me conuertebam V solus 11 prospiciens F, sed pro ex corr. 25 excelsa om. V 28 ita V: ita et AFv II iniqua A et corr. F: in qua Fpr. m. et V, non aequa M 29 conditione Fv )

177
inpedimento liberi, caelo tantum adque angelis testibus, plane admirabilia docentur operari:

iste in medio coetu et conuersatione populorum, inter clericos dissidentes, inter episcopos saeuientes, cum fere cotidianis scandalis hinc adque inde premeretur, inexpugnabili tamen aduersus omnia uirtute fundatus stetit et tanta operatus est, quanta ne illi quidem, quos ante audiuimus esse in eremo uel fuisse, fecerunt.

ac si illi paria fecissent, quia iudex tam esset iniustus, ut non istum esse potiorem merito iudicaret? puta enim istum fuisse militem, qui pugnauerit in iniquo loco et tamen uictor euaserit, illos autem aeque conpone militibus, sed qui ex aequo loco aut etiam de superiore certauerint. quid ergo?

etsi omnium una uictoria est, non potest omnium esse par gloria. tamen cum praeclara retuleris, a nemine retulisti mortuum suscitatum: quo uno utique necesse est confiteri Martino neminem conferendum.