Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Sed mihi ista replicanti nostra infelicitas, nostra occurrit infirmitas. quis enim nostrum est, quem si unus homunculus humilis salutauerit aut fatuis adque adulantibus uerbis femina una laudauerit, non continuo elatus sit superbia, non statim inflatus sit uanitate? ut, etiamsi non habeat conscientiam sanctitatis, tamen, quia uel stultorum adulatione aut fortasse errore sanctus esse dicatur, sanctissimum se putabit!

iam uero si ei munera crebra mittantur, Dei se magnificentia adseret honorari, cui dormienti adque resoluto necessaria conferantur. quodsi uel de modico ei aliqua uirtutis alicuius signa succederent, angelum se putaret.

ceterum cum neque opere neque uirtute conspicuus sit, i ei quis clericus fuerit effectus, dilatat continuo fimbrias suas, gaudet salutationibus, inflatur occursibus, ipse etiam ubique dis currit:

et qui antea pedibus aut asello ire consueuerat, spumantibus equis superbus inuehitur: parua prius ac nili cellula [*](1 uirtus A 4 conuersis A II deum BV: dominum AFro 5 diabolo MV (sed V diabulo): diaboli AFv 6 moror coni. de Prato || ille signis ABM: ille qui signis Fv 8 postrauerunt Fpr. m. 9 retentus Y et Rosw.: tcntufl AFv 10 energumini FV, inergumini A II perpcssus. Quinto v, interpunctionem uerborum corr. de Prato 12 optatiubilis V, tmde optabilius scribendum uidetur 13 infedilitas Y 14 humilius B 15 femina uana duo Traiectmi 18 fortasse V: fortassis AFfJ 20 magnificentia ABFV: munificentia F corr. 2 libri Gis. et v || adseret BMV: asserit AFv 22 ei om. Y p alicuius BV: om. AFv 23 neque opere om. Y 25 occursibus V: occursionibusAFv 26 ante AFv II spumantibus equis MV: spumante equo 3 libri Gis. et v, spumeo equo AFQ )

174
contentus habitare erigit celsa laquearia, construit multa conclauia, sculpit ostia, pingit armaria, uestem respuit grossiorem, indumentum molle desiderat, adque haec caris uiduis ac familiaribus mandat tributa uirginibus, illa ut byrrum rigentem, haec ut fluentem texat lacernam.

uerum haec describenda mordacius beato uiro Hieronymo relinquamus: ad propositum reuertamur. Tu uero, inquit Gallus meus, nescio quid Hieronymo reliqueris [disputandum]: ita breuiter uniuersa nostrorum instituta conplexus es, ut pauca haec tua uerba, si aequanimiter acceperint et patienter expenderint, multum eis arbitrer profutura, ut non indigeant libris posthac Hieronymi coerceri.

sed tu illa potius euolue quae coeperas, et illud, quod aduersus falsam iustitiam dicturum te esse promiseras, prode documentum: nam, ut uere tibi fatear, nullo perniciosius malo intra Gallias laboramus. ita faciam, Postumianus inquit, nec te diutius tenebo suspensum.