Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Duo uobis adhuc praeclara memorabo: quorum unum egregium erit aduersus inflationem miserae uanitatis exemplum, alterum aduersus falsam iustitiam non mediocre documentum.

quidam ergo sanctus, fugandorum de corporibus obsessis daemonum incredibili praeditus potestate, inaudita per singulos dies signa faciebat. non solum enim praesens, neque uerbo tantum, sed absens quoque interdum cilicii sui fimbriis aut epistulis missis corpora obsessa curabat. hic ergo mirum in modum frequentabatur a populis ex toto ad eum orbe uenientibus.

taceo de minoribus: praefecti comitesque ac diuersarum iudices potestatum pro foribus illius saepe iacuerunt. episcopi quoque sanctissimi, sacerdotali auctoritate deposita, contingi se ab eo adque benedici humiliter postulantes, sanctificatos se ac diuino munere inlustratos, quotiens manum illius uestemque contigerant, non inmerito crediderunt.

hic ferebatur omni potu in perpetuum penitus abstinere ac pro cibo - tibi, Sulpici, in aurem loquar, ne Gallus hoc audiat — sex tantum caricis sustentari.

interea sancto uiro ut ex uirtute honor, ita ex honore uanitas coepit obrepere. quod malum ille ubi primum potuit in se sentire grassari, diu multumque discutere conatus est, sed repelli penitus uel tacita conscientia uanitatis perseuerante uirtute non potuit.

ubique nomen eius daemones fatebantur: excludere a se confluentium populos non [*]( 1 ipse B corr. II uidi ABM: post uirentibus habent F, corr. A et v 2 in atrio monasterii BM: intra atrium m. est AFv II uirescentibus F II quasi ABM: nidi quasi F, uidi, quae quasi v 3 meruerit M: meruit AFv 5 sanctorum uirtutibus AF; uirt. sanctorum v 7 narrabo B 17 saepe om. F pr. m. 18 contingi se F corr. e contigisse, contingisse A 20 contingerent M 22 sulpicii V 23 sex V: septem AFv II caricis F in ras. habet 11 sustineri V II uiro om. A pr. m. 1\\ ex uirtute et honore (om. mediis) uanitas V 24 quo V 25 dium V 26 paenitus V 27 uanitatis BMV, ut coni. Daumtts ad Minuc. Fel. p. 144 ed. 2z uanitas AFv 28 confluentum V (conflu:ntem populum Rosw.) )

173
ualebat. uirus interim latens serpebat in pectore, et cuius nutu ex aliorum corporibus daemones fugabantur, se ipsum occultis cogitationibus uanitatis purgare non poterat.

totis igitur precibus conuersus ad Deum fertur orasse, ut permissa in se mensibus quinque diabolo potestate similis his fieret, quos ipse curauerat. quid multis morer?

ille praepotens, ille signis adque uirtutibus toto Oriente uulgatus, ille ad cuius limina populi ante confluxerant, ad cuius fores summae istius saeculi se prostrauerant potestates, correptus a daemone est retentus in uinculis:

omnia demum illa, quae energumeni solent ferre, perpessus quinto mense purgatus est non tantum daemone, sed, quod illi erat utilius adque optatius, uanitate.