Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

In eodem autem monasterio factum id, quod dicturus sum, recenti memoria ferebatur. quidam itidem ad eundem abbatem recipiendus aduenerat. cum prima ei lex oboedientiae poneretur ac perpetem polliceretur ad omnia uel extrema patientiam, casu abbas storacinam uirgam iam pridem aridam manu gerebat.

hanc solo figit adque illi aduenae id operis inponit, ut tamdiu uirgulae aquam inriguam ministraret, donec, quod contra omnem naturam erat, lignum aridum in solo arente uiresceret.

subiectus aduena durae legis imperio aquam propriis umeris cotidie, conuehebat, quae a Nilo flumine per duo fere milia petebatur. iamque emenso anni spatio labor non cessabat operantis, et de fructu operis spes esse non poterat: tamen oboedientiae uirtus in labore durabat. sequens quoque annus uanum laborem iam affecti fratris eludit.

tertio demum succedentium temporum labente curriculo, cum neque noctu neque interdiu aquarius ille cessaret operator, [*]( 1 propter AV: prope F et 2 codd. Gisel. 3 hic V: hunc igitur M, hoc igitur AFv, huc igitor Mercerus 4 iubet om. F pr. m. || nec distulit V, sed litt. cdis in rasura 8 perfusum se B, perfusum se esse M 9 tyronem AFY 11 eo die quo aduenerat v 12 meritoque glor. A 14 autem om. F\' 19 figit ABV: fixit F (corr. e uixit) et v 21 in solo — crediderunt (p. 172, 20) deest in V, cum scheda interciderit || uiresceret BM: uiuesceret F, uiuisceret Av 23 ferme miliaria dett. 24 fort. etsi de (et de fr. operis om. B) 26 effecti F pr. m. fort. effeti 27 succendentium AFl (temp. succ. A), tertio demum anno, succccl. temp. 1. curro Eosw. 28 noctu 1 cod. Gis. et BM: nocte AFv )

172
uirga floruit.

ego ipsam ex illa uirgula arbusculam uidi, quae hodieque in atrio monasterii ramis uirentibus quasi in testimonium manens, quantum oboedientia meruerit et quantum fides possit, ostendit.

sed me dies ante deficiet, quam diuersa miracula, quae mihi de sanctorum uirtutibus sunt conperta, consummem.