Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Ergo ubi prima eremi ingressus sum, duodecim fere a Nilo milibus - habebam autem unum ex fratribus ducem locorum peritum — peruenimus ad quendam senem monachum sub radice montis habitantem. ibi, quod in illis locis rarissimum est, puteus erat.

bouem unum habebat, cuius hic erat totus labor, impulsa rotali machina aquam producere: nam fere mille aut amplius pedum profundum putei ferebatur. hortus illic erat multis [*]( 1 ei] iste V 3 nec uiro V 5 agnoscit (— at corr. F) AF 6 desemerit ignarus miseratns F in ras. habet m. 2 (sine libertus) 11 conpugnit F (conpugit corr.) 12 et postumianus (sic minio) faciam V 1\\ Sulpici de Prato: galle libri 13 esse audiendi uos F: esse ad audiendo ∗∗∗∗ uos V, esse uos aud. A, audiendi esse uos v 14 faenore mei: fenore (uel foen.) edd. 16 et gallus (sic minio) nos uero inquid V 19 tua delectat oratio M || et postumianus (sic minio) nihil inquid V 20 erimitae V II unius V et Bosweydus: incipientis unius F, unius incipientis Av 21 pluribus A 23 ez AFV: e v 26 bouem — decer-peret (p. 165, 25) haec desunt vn V una scheda amissa )

165
Tioleribus copiosus, id quidem contra naturam eremi, ubi omnia arentia, exusta solis ardoribus, nullius umquam seminis uel exiguam radicem ferunt.

uerum hoc sancto illi labor cum pecore communis et propria praestabat industria: frequens enim inrigatio aquarum tantam pinguedinem harenis dabat, ut mirum in modum uirere adque fructificare horti illius holera uiderimus.

ex iis igitur una cum domino bos ille uiuebat: nobis quoque ex ea copia cenam sanctus dedit. ibi uidi, quod uos Galli forte non creditis, ollam cum holeribus, quae nobis in cenam praeparabantur, sine igne feruere: tanta uis solis est, ut quibuslibet coquis etiam ad Gallorum pulmenta sufficiat.

post cenam autem iam inclinante uespera inuitat nos ad arborem palmam, cuius interdum pomis uti solebat, quae fere duobus milibus aberat.

nam hae tantum in eremo arbores, licet raro, habentur tamen. quod utrum sollers antiquitas procurauerit, an soli natura gignat, ignoro, nisi Deus praescius habitandam quandoque a sanctis eremum haec seruis suis parauerit.

ex maiore enim parte, qui intra illa secreta consistunt, cum alia ibi germina nulla succedant, istarum arborum pomis aluntur. ergo ubi ad illam, ad quam nos humanitas nostri hospitis ducebat, arborem peruenimus, leonem ibi offendimus: quo uiso ego et ille dux meus intremuimus, sanctus uero ille incunctanter accessit: nos licet trepidi secuti sumus.

fera paululum — cerneres imperatam a Deo — modesta secessit et constitit, dum ille attigua ramis humilioribus poma decerperet. cumque plenam palmulis manum obtulisset, adcurrit bestia accepitque tam libere quam nullum animal [*]( 1 holeribus AF (et sic ckincepB): oleribus v 3 ferunt tres Gisel. libri: fecerunt A, deperisse (dephendisse F corr.) ferunt FQ, item alii interpolate 1\\ pecude Rosw. et cod. Berol. 6 uiuere BM II uiderimus AFM: uideremus v || ex his AF 7 cum domino suo Bosweydus 8 sanctus ille Rosw. 9 credetis de Prato II praeparabantur A et ed. Aldina: praeparabatur Fv 12 inclinante iam F II palmae cod. Berol. 14 habentur quod tamen utrum cod. Venetus aptid de Prato 15 soli B: solis AFMfJ 16 nisi AFM: nisi si edd. 17 praeparauerit Rosw. 18 succedant BM: succeduut AFt), succrescant coni. de Prato 20 humanitatis nostri duc. A pr. m. fort. ex humanitas hospitis n. duc. (hosp. n. duc. hum. B) 22 ille om. F 23 ut cerneres ed. Ald., ut est infra c. 14, 5 || imperata F 24 secessit ed. Ald. et M: discessit AFt) 25 palmolis F corr. 26 occurrit AFQ )

166
domesticum, et cum comedisset, abscessit. nos haec intuentes et adhuc trementes facile potuimus expendere, quanta in illo fidei uirtus et quanta in nobis esset infirmitas.