Dialogi

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

In hoc monasterio duos ego senes uidi, qui iam per quadraginta annos ibi degere, ita ut numquam inde discesserint, ferebantur. quorum praetereunda mihi commemoratio non uidetur, siquidem id de eorum uirtutibus et abbatis ipsius testimonio et omnium fratrum audierim sermone celebrari, quod unum eorum sol numquam uidisset epulantem, alterum numquam uidisset iratum.

Ad haec Gallus me intuens: o si uester ille — nolo nomen dicere - nunc adesset, uellem admodum istud audiret exemplum, quem in multorum saepe personis nimium experti sumus uehementer irasci: sed tamen, quia inimicis suis, quantum [*]( 2 abbas ille admonitus F 4 fidelis V: uir fidelis AFv 6 at ille B 8 palmitiam A 1\\ calido pane congestam om. AFQ et 1 cod. Gisel. 9 ante poste (sic) V, de poste AFv 1\\ primam A II caledi panis odore (odorem corr.) V, panis calidus sentitur odore Rosweydus 11 aegypti V 15 regressum ed. Vorstii 16 omnes incesserat a. animorum BMV: omnium incenderat ardor animos AFv . 17 et ad sacras F corr. 18 si qui B: si quid V, qui AFv, siquidem coni. de Prato 20 quinquaginta V, at u. de Prato 25 uidisset iratum numquam v 2.7 dicere BY: edicere AFv II nelim AF 11 audire F 28 quem] quod F ) [*]( 11* )

164
audio, nuper ignouit, si istud audiret, magis magisque proposito confirmaretur exemplo, praeclaram esse uirtutem iracundia non moueri.

nec uero infitiabor iustas illi causas irarum fuisse: sed ubi durior pugna, ibi gloriosior est corona. unde quendam, si agnoscis, censeo iure laudandum, quod cum eum libertus deseruerit ingratus, miseratus est potius quam insectatus abeuntem. sed neque illi irascitur, a quo uidetur abductus.

Ego autem: nisi istud uincendae iracundiae Postumianus prodidisset exemplum, grauiter irascerer discessione fugitiui: sed quia irasci. non licet, tota istorum commemoratio, quae nos conpungit, abolenda est.

te, inquam, Postumiane, te potius audiamus. Faciam, inquit, Sulpici, quod praecipis, quatenus tam studiosos esse audiendi uos uideo. sed mementote, quia non sine faenore istum apud uos depono sermonem: libens praesto quod poscitis, dummodo paulo post quod poposcero non negetis.

Nos uero, inquam, nihil habemus, in quo tibi mutuum uel sine faenore restituere possimus.. sed tamen quidquid putaueris, imperato, dummodo, ut coeperas, desideriis nostris satisfacias: ualde enim nos delectat tua oratio.

Nihil, inquit Postumianus, uestra studia fraudabo: et quia eremitae unius agnouistis uirtutem, referam adhuc uobis pauca de plurimis.