Vita Sancti Martini

Severus, Sulpicius

Severus, Sulpicius. Sulpicii Severi libri qui supersunt (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 1). Halm, Karl, editor. Vienna: Gerold, 1866.

Quodam itaque tempore, cum iam nihil praeter arma et simplicem militiae uestem haberet, media hieme, quae solito asperior inhorruerat, adeo ut plerosque uis algoris extingueret, obuium habet in porta Ambianensium ciuitatis pauperem nudum: qui cum praetereuntes ut sui misererentur oraret omnesque miserum praeterirent, intellexit uir Deo plenus sibi illum, aliis misericordiam non praestantibus, reseruari. quid tamen ageret?

nihil praeter chlamydem, qua indutus erat, habebat: iam enim reliqua in opus simile consumpserat. arrepto itaque ferro, quo accinctus erat, mediam diuidit partemque eius pauperi tribuit, reliqua rursus induitur. interea de circumstantibus ridere nonnulli, quia deformis esse truncatus habitu uideretur: multi tamen, quibus erat mens sanior, altius gemere, quod nihil simile fecissent, cum utique plus habentes uestire pauperem sine sua nuditate potuissent.

nocte igitur insecuta, cum se sopori dedisset, uidit Christum chlamydis suae, qua pauperem texerat, parte uestitum. intueri diligentissime Dominum uestemque, quam dederat, iubetur agnoscere. mox ad angelorum circumstantium multitudinem audit Iesum clara uoce dicentem: Martinus adhuc catechumenus hac me ueste contexit.

uere memor Dominus dictorum suorum, qui ante praedixerat: quamdiu fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis, se in paupere professus est fuisse uestitum: et ad confirmandum tam boni operis testimonium in eodem se habitu, quem pauper acceperat, est dignatus ostendere.

1 quo uiso uir beatissimus non in gloriam est elatus humanam, sed bonitatem Dei in suo opere cognoscens, cum esset annorum [*]( 21 Matth. 25, 40. ) [*]( 1 igitur F 2 uestimentum V 3 obuiam F 4 anbianensium V, ambiamensium A 7 nihil] add. in V a. l. m. 2 quia 8 clamydem V, clamidem AF, item infra u. 16 clamydis et clamidis eidem || enim om. V 11 risere F, sed se ex corr. 12 esse Y: esse et AF, esset et v II habitus F corr. II tamen Y: quidem AF 13 sanctior V solus ex notis; cf. infra c. 9, 4 II gemuere F corr. et Q 15 uidet A pr. m. et V 16 contexerat 1 cod. Gisel. 17 uestem quam A 19 cathecuminus V 21 quae F II fecestes V, haec fecistis AFv (haec BM quoque om.) 22 pauperem Y 25 uisu F 26 annorum XXII Y; at habet Paulinus quoque, quem citauit de Prato: Quattuor a lustris geminos minus egerat annos ) [*]( 8 )

114
duodeuiginti, ad baptismum conuolauit. nec tamen statim militiae renuntiauit, tribuni sui precibus euictus, cui contubernium familiare praestabat: etenim transacto tribunatus sui tempore renuntiaturum se saeculo pollicebatur. qua Martinus expectatione suspensus per biennium fere posteaquam est baptismum consecutus, solo licet nomine, militauit.

Interea inruentibus intra Gallias barbaris Iulianus Caesar coacto in unum exercitu apud Vangionum ciuitatem donatiuum coepit erogare militibus, et, ut est consuetudinis, singuli citabantur, donec ad Martinum uentum est.

tum uero oportunum tempus existimans, quo peteret missionem — neque enim integrum sibi fore arbitrabatur, si donatiuum non militaturus acciperet —, hactenus, inquit ad Caesarem, militaui tibi:

patere ut nunc militem Deo: donatiuum tuum pugnaturus accipiat, Christi ego miles sum: pugnare mihi non licet.